ARTICVLVS LXXXVII.
Cupiditatem esse Passionem quae non habet contrarium.

Scio quidem vulgo in scholis opponi Passionem quae tendit in bonum, et quae sola nominatur Cupiditas vel Desiderium, ei quae tendit ad fugam mali, quae vocatur Aversio. Sed cum nullum detur bonum cujus privatio malum non sit, nec ullum malum, ceu quid positivi consideratum, cujus privatio non sit bonum ; et cùm quaerendo, exempli gratiâ, divitias, necessariò fugiatur Paupertas, ac fugiendo morbos, quaeratur Sanitas, et sic de aliis ; mihi videtu eundem semper esse motum, qui simul fer tad prosecutionem boni et ad fugam mali quod ipsi contrarium est. Observo solummodo in illis hanc differentiam, quod cupiditatem cùm tendit ad aliquod bonum, comitentur Amor, tum Spes et Laetitia : sed cum eadem Cupiditas intendit fugam malli huic bono contrarii, illam comitantur Odium, Metus et Tristitia ; unde fit ut eam nobis contrariam esse judicemus : sed si consideretur cum aequaliter refertur eodem tempore ad quoddam bonum ut illud quaerat, et ad malum oppositum ut illud vitet, evidenter apparere poterit unicam esse Passionem quae praestat utrumque.