Image haute résolution sur Gallica
ARTICVLVS LXXXIX.
Qualis sit cupiditas quae ex Horrore nascitur.
Etsi autem una tantum sit cupiditas quae tendit ad prosecutionem boni, et fugam mali ipsi contrarii, ut dictum fuit, non ideo tam ea quae nascitur ex Complacentia, minus differt ab illa quae oritur ex Horrore. Nam haec Complacentia et hic Horror, quae revera contraria sunt, non sunt illud bonum et malum quae pro objectis sunt his cupiditatibus, sed solummodò duae commotiones animae, quae eam disponunt ad quaerendum duas res valde differentes Scilicet Horror à natura institutus est ad repraesentandam animae mortem subitaneam et inopinatam ; adeo ut quamvis aliquando vel solus tactus vermiculi, aut stepitus folii tremuli, aut umbra nostra Horrorem incutiat, primo obtutu tantum commotionis sentiamus, ac si quoddam periculum evidens mortis sese sensibus offerret ; Quod producit subitò agitationem, quae efficit ut anima explicet omnes suas vires ad vitandam tam praesentem perniciem : haec species ea est cupiditatis quae vulgo appelltur Fuga aut Aversio.