ARTICVLVS IX.
Quomodo fiat motus cordis.

Primus ejus effectus est dilatare sanguinem quo cavitates cordis repletae sunt. Inde fit ut cùm hic sanguis debeat majorem occupare locum, transeat cum impetu ex cavitate dextra in venam arteriosam, et è laeva in magnam arteriam. Tunc hac dilatione cessante, statim novus sanguis ingreditur ex vena cava in cavitatem dextram cordis, et ex arteria venosa in sinistram. nam sunt pelliculae quaedam in orificiis horum quatuor vasorum sic dispositae, ut efficiant ne sanguis possit cor subire nisi per duo posteriora, vel egredi ex illo nisi per duo priora. Novus sanguis cor ingressus statim ibi rarefit, eodem modo quo praecedens. Et in hoc solo consistit pulsus cordis et arteriarum, ita ut hic pulsus reiteretur toties, quoties novus sanguis cor ingreditur. Hoc quoque solum est quod sanguini motum dat, et efficit ut fluat indefinenter et citissimè in omnes arterias et venas. Qua ratione calorem, quem sibi in corde comparat, ad reliquas corporis partes defert, et earum nutritioni inservit.