ARTICVLVS XCI.
Definitio Laetitiae.

Laetitia est jucunda commotio animae, in qua consistit possessio boni quod impressiones cerebri ei repraesentant ut suum. dico in hac commotione consistere possesionem boni ; nam revera anima nullum alium fructum percipit omnium bonorum quae possidet ; et dum nullam ex illis capit Laetitiam, dici potest quod illis non magis fruatur quam si ea non possideret. Addo etiam esse bonum quod impressiones cerebri ipsi repraesentant ut suum, ne confundatur haec Laetitia quae Passio est, cum laetitia pure intellectuali, quae animam subit per solam actionem animae, et quam possum dicere esse Iucundam commotionem excitatam in illa à semetipsa, in qua consistit possessio boni quod ejus intellectus ipsi ut suum repraesentat. Revera tamen quamdiu anima juncta est corpori, vix potest fieri quin haec laetitia intellectualis eam comitem habet quae Passio est. Nam quam primum intellectus noster observat nos possidere aliquod bonum, etsi illud bonum adeo differat ab omni eo quod pertinet ad corporis,ut omnino imaginabile non sit, imaginatio tamen statim aliquam in cerebro facit impressionem, ex qua sequitur motus spirituum, qui excitat laetitiae affectum.