ARTICVLVS XCV.
Quomodo etiam possint excitari à bonis et malis quae anima non
observat, etiamsi ad ipsam pertineant ; ut voluptas quae oritur
ex eo quod quis se in periculum conjecerit, aut mali praeteriti meminerit.
Sic voluptas quam saepe capiunt juvenes difficilia quaedam aggrediendo, et se maximis periculis objiciendo, etsi nullam inde vel utilem vel gloriam sperent, oritur ex ea cognitione quod res quam aggrediuntur sit difficilis ; Id enim facit impressionem in eorum cerebro, quae juncta illi quam formare possent, si cogitarent bonum esse se sentire satis animosus, satis foelices, satis industrios, aut satis fortes ad talis pericula adeunda, in causa est ut illis delectentur. Et voluptas qua fruuntur senes, cum reconrdantur malorum quae passi sunt, inde procedit, quod sibi repraesentent bonum aliquod esse, potuisse nihilominus in illis subsistere.