EPISTOLA PRIMA
AD
D. CARTESIVM.

DOMINE,
Mihi gratulabar quod te viderem Lutetiae superiori hac aestate, quia putabam te eò venisse commorandi gratia, et quòd cum ibi facilius quam alibi posses ea consequi experimenta quibus testatus fueras te egere ad ultimam manum imponendam tractatibus quos promisisti publico, fidem datam liberaturus esses, nosque illos brevi visuros. Verum hanc mihi laetitiam ademisti cum reversus es in Hollandiam ; Nec possum quin tibi dicam me adhuc tibi iratum esse, eo quod nolueris ante discessum tuum mihi copiam facere tractatus de Passionibus, quem à te compositum audivi : adde quod animum reflectendo ad verba quae legi in Praefatione quae juncta fuerat ante biennium versioni Gallicae Principiorum tuorum, quibus, postquam succinte loquutus fueras de partibus Philosophiae quae adhuc reperiri debent, antequam praecipui ejus Elzevier, p. (6)
Image haute résolution sur Gallica
fructus collligi possint, et dixeras,
te non adeo viribus tuis diffidere ut non ausis suscipere explicationem cunctarum, si commoditatem haberes experimenta faciendi, quae requiruntur ad comprobandas tuas ratiocinationes ; addis, ad id opus esse maximis sumptibus, quibus privatus, ut tu, par esse non posset, nisi à publico juvaretur : sed cùm non videas te debere illam opem expectare, putare tibi acquiescendum deinceps in studiis privatis, pro instructione tua speciali, et posteritatem te excusaturam si in posterum nullos pro ea amplius labores suscipias : Vereror ne jam revera velis invidere publico residuum tuarum inventionum, nosque nihil unquam à te habituros, si patiamur te animo tuo obsequi. Quapropter decrevi te paululum hac epistolâ vexare, et me ulcisci ob denegatum tuum tractatum de Passionibus, tibi exprobrando libere negligentiam, et alios defectus quos iudico impedire quominus explices talentum tuum quantum posses et teneris. Et revera non possum credere aliunde quam à negligentia tua, et quod parum cures prodesse reliquis hominibus id proficisci quod non pergas in tua Physica. Etsi enim optimè concipiam impossibile esse ut eam perficias, nisi habeas plurima experimenta, et haec debere sumptibus publicis fieri, eò quod ad ipsum tuorum laborum utilitas redibit, nec bona privata ei rei sufficiant ; Attamen vix crediderim id te remorari, quia facillime ab iis qui statuunt de bonis publicis posses obtinere quicquid in eum finem optare posses, si dignareris ipsis rem exponere uti est, et prout posses facile, modo velles. sed vitae genus quod semper egisti, adeo fuit huic consilio contrarium, ut credendum relinquas te etiam nolle alienam opem admittere, est tibi offerretur : interea putas posteritatem te excusaturam quod pro ipsa nolis amplius laborare, eò quod supponis illam opem tibi esse necessariam, obtinere quam non possis. Quod mihi argumentum praebet cogitandi, non solum te nimis negligentem esse, verum forte etiam non sat animi tibi suppetere, ad sperandum complementum eorum quae expectant à Elzevier, p. (7)
Image haute résolution sur Gallica
te qui tua scripta legerunt ; et nihilominus satis tibi vanitatis superesse ad persuadendum posteris te in culpa non fuisse, sed tuam virtutem non agnitam ut oportebat, et denegata tibi esse subsidia in tuis consiliis. In quo video tuae ambitioni fieri satis ; quoniam qui visuri sunt tua scripta, judicabunt ex eo quod in lucem dedisti ante duodecim annos, te jam reperisse ab eo tempore id omne quod huc usque à te prodiit ; et quod tibi super est inveniendum quoad Physicam, minus difficile esse eo quod jam explicasti : ita ut potuisses exinde nobis tradere quicquid expectari potest à ratiocinatione humana, quoad medicinam et alios usus hujus vitae, si commoditatem habuisses experimenta ad id requisita faciendi ; quinimo proculdubio eorum jam magnam te reperisse partem, sed justam indignationem ex ingrato hominum animo te impedivisse, quominus inventa tua cum illis communicares. Atque sic putas te deinceps quiescendo tantum posse acquirere celebritatis, ac si multum laborares ; imo forte aliquid amplius, cum ut plurimum bonum quod possidetur, minoris fiat eo quod optatur, aut amissum desideratur : sed tibi volo eripere hanc rationem famae absque merito consequendae. Et quamvis non dubitem Tete scire quid facto opus fuisset, si voluisses juvari à publico, volo tamen hîc illud describere, imo curabo hanc epistolam imprimi, ne ignorantiam praetexere possis, aut te super hoc saeculum excusare, si in posterum nobis satisfacere neglexeris. Scias igitur velim non sufficere ut aliquid à publico consequaris, id verbulo et obiter in praefatione cuusdam libri subindicasse, non dicendo expresse te id exoptare et expectare, nec explicando rationes quae probare possunt non solum te id mereri, sed etiam maxime Reipublicae interesse ut id tibi concedatur, et inde maximam utilitatem expectari debere. Ita vulgò obtinet omnes qui sibi imaginantur se aliquid valere, tantum ideo strepitum excitare, et tanta cum importunitate petere quod pertendunt, ac tantum promittere ultra id quod possunt, ut cum quis non loquitur de se nisi modestè, et nihil à quoquam petit, nec quidpiam fidenter promittit, quodcunque documentum Elzevier, p. (8)
Image haute résolution sur Gallica
aliunde edat suarum virium, nulla ejus habeatur ratio, nec de illo cogitetur.

Forte dices indolem tuam te ad aliquid petendum non ferre, nec ad loquendum de te ipso magnificè, quia alterum videtur abjectiorem animum notare, alterum superbiorem : sed pertendo hanc indolem esse corrigendam, ceu natam potius ex errore et imbecillitate quam ex honesto pudore et modestia. Nam quod attinet petitiones, illarum solarum pudere debet quae ex propria manant indigentia, et apud eos fiunt à quibus nefas est aliquid exigere. Sed tantum abest ut earum pudere oporteat, quae tendunt ad utilitatem et emolumentum eorum ad quos fiunt, ut è contrario gloria inde quaeri possit ; praesertim ubi jam ipsis ea data sint quae pretio superant quod petitur. Magnificè verò loqui de seipso, tum demum superbia est admodum ridicula et carpenda, cum quis de seipso falsa jactat. Imo vanitas est contemnenda, etiam cum vera dicuntur, ubi per ostentationem id fit, nullo ad quemquam inde redeunte emolumento : sed cum illa talia sunt, ut aliorum intersit ea scire, certum est taceri non posse nisi per humilitatem vitiosam, quae species est ignaviae et imbecilitatis. Multum autem interest publici illud praemoneri de iis quae in scientiis reperisti, ut inde judicans quid in illis adhuc possis reperire, incitetur ad id omne conferendum quod poterit ut te juvet, tamquam ad opus cujus scopus est commune bonum omnium hominum. Et ea quae jam dedisti, nimirum veritates magni momenti quas explicuisti in tuis scriptis, incomparabiliter pretio superant quicquid posses ad eam rem petere.

Dicere quoque potes tua opera satis loqui, nec opus esse ut addas promissa et jactantias, quae cum sint ordinariae circumforaneis et aeruscatoribus qui decipere volunt, videntur minime convenire viro honesto qui solam Veritatem sectatur. Verum non dico illi carpendi, quod res quas dicunt sint magnae et bonae, sed tantum quod falsae sint, nec eas probare possint. Cum illae quas pertendo te debere de te dicere, tam verae sint et tam evidenter probatae per scripta Elzevier, p. (9)
Image haute résolution sur Gallica
tuas, tu omnes decori regulae tibi permittant de ilis fidenter loqui, et ex charitate ad id tenearis, quoniam aliorum interest eas scire. Etsi enim tua scripta satis loquantur, respectu eorum qui ea examinant diligenter, et intelligere possunt, attamen id non suffict ad scopum quem tibi velim propositum esse ; quoniam singuli ea legere nequeunt, nec facile vacare ii qui rempublicam administrant. Evenit forte ut qui ea legerint apud ipsos de illis quandoque meminerint : verum quicquid illis dicatur, cum sciant te parvum strepitum de te excitare, et nimia sit illa modestia quam semper servasti, cum de te ipso loqueris, inde fit ut animum ad illa non multum reflectant. Imo quia saepe apud illos adhibentur sermones exquisitissimi, ad laudandos eos qui nonnisi valde mediocres sunt, nullam causam habent sumendi laudes immensas quae tibi deferuntur ab aliis qui te norunt, pro veritatibus admodum certis ; è contrario cum quis de se loquitur, et miranda et extraordinaria sibi tribuit, auditur attentiùs ; praesertim si vir sit praeclaro loco natus, et quem scitur non ejus esse indolis aut genii ut agyrtam agat. Et quoniam se ridiculum praeberet si tali occasione hyperbolicis loquutionibus uteretur, ejus verba sumuntur uti sonant, et qui ea credere nolunt, saltem ferentur suâ vel curiositate vel aemulatione ad examinandum an vera sint. Idcirco cum certissimum sit, et publici intersit scire, nullum unquam praeter te extitisse in mundo (cujus saltem scripta habeamus) qui retexerit vera Principia, et cognoverit primas causas omnium quae in naturae producuntur ; Et postquam jam reddideris rationem ex his Principiis omnium quae apparent, et observantur frequentius in mundo ; solummodò egere te observationibus specialioribus ad reperiendum eodem modo rationes omnium quae hominibus in hac vita utilia esse possunt, et ita nobis suppeditandam perfectissimam notitiam naturae omnium mineralium, virtutum omnium plantarum, proprietatum animalium, et in genere omnium quae inservire possunt Medicinae et aliis artibus ; Et denique quòd cum hae observationes non possint omnes fieri brevissimo tempore absque maximis Elzevier, p. (10)
Image haute résolution sur Gallica
sumptibus debere omnes populos terrae eo collimare, et alacriter conferre tanquam in rem summi in orbe momenti, et quae ad omnes ex asse spectat ; id, inquam, com certissimum sit, et possit satis probari ex scriptis quae jam typis evulgasti, deberes id tam clare dicere, et promulgare tanta cum cura, et tam expresse edicere in omnibus titulis tuorum librorum, ut deinceps nemo posset dari qui id nesciret : sic ad minimum primo intuitu impelleres multos ad examinandum quid de illo sit, et quò in id diligentius incumberent, et attentius legerent tua scripta, eò evidentius cognoscerent te de rebus falsis gloriatum non fuisse.

Praesertim tria sunt quae optarem recte omnibus inculcares. Primum, infinita reperienda restare in Physica, quae admodum utilia vitae esse possunt. Secundum, non sine causa inventionem illarum rerum à te expectandam esse. Tertium, te eò plura reperire posse quò majorem commoditatem multorum experimentorum habituros es. Refert homines praemoneri deprimo ; quia maxima pars eorum non putat aliquid posse in scientiis reperiri utilius eo quod ba antiquis repertum fuit ; imo quia plures non concipiunt quid sit Physica, vel cui rei inservire possit. Facile autem est probare nimiam reverentiam quâ ducimur erga antiquitatem, ejusmodi errorem esse qui multom obsit scientiarum incremento. Nam videmus populus rudes Americae, et plurimoos quoque alios qui habitant in regionibus minus remotis, multò pauciores commoditates ad vitam habere quàm nos : sunt tamen originis aequè antiquae, et aequè possunt profiteri se acquiescere in sapientia suorum Patrum, nec cerdere quenquem posse aliquid melius docere eo quod jam notum et factum fuit ab aevo inter se. Estque haec opinio adeo damnosa, ut donec exuatur, certum sit nullam novam cognitionem posse acquiri. Quin experientiâ constat populos qui eâ maxime imbuti sunt, eo ipso rudiores et ignorantiores permansisse. Et quia adhuc satis frequens est inter nos, sufficit probando nondum nos omnia scire quae scire possumus. Quod etiam clarè admodum probari potest ex plurimis inventionibus Elzevier, p. (11)
Image haute résolution sur Gallica
utilissimis, ut sunt usu pixidis nauticae, ars imprimendi, tubi optici et similia, quae nonnisi ultimis saeculis reperta fuere, quamvis videantur jam satis facilia iis quis ea norunt. Verum nihil est in quo magis eluceat necessitas acquirendi novas notiones, quam in eo quod Medicinam spectat. Etsi enim non dubitetur Deum instruxisse hanc terram omnibus rebus quae necessaria sunt hominibus ad se in illa conservando sanos et vegetos usque ad extremam senectam, nihilque sit optabilius in mundo cognitione harum rerum, adeo ut olim fuerit praecipuum studium Regum et sapientum, Experientia tamen demostrat nos ab illa tota adhuc ita remotos esse, ut sape lecto affigamur parvis morbis quos sapientores Medici cognoscere non possunt, quosque nihil aliud quam exasperant suis remediis, cum eos depellere conantur. In quo defectus artis ipsorum et necessitas ejus perficiendae tam evidenter apparet, ut iis qui non concipiunt quid sit Physica sufficiat dicere, eam esse scientiam quae docere debet rationem cognoscendi adeo exacte naturam hominis, et omnium quae ipsi cedere possunt in alimentum aut remedium, ut per eam facile sit illi omnis morborum genera declinare. Nam ut taceam ejus alios usus, hic solus satis magni momenti est, ad obligandos stupidiores ut faveant consiliis viri qui jam probavit per ea quae reperit, non frustra ab eo expectanda esse quae adhuc invenienda restant in hac scientia.

Verum praecipuè sciri refert te illa de te ipso probasse, et ad id necesse est ut vim aliquam tibi facias, et expellas nimiam illam modestiam quae te impedivit huc usque de te et de aliis dicere id quod teneris. Nolo idcirco te committere cum Doctis hujus saeculi ; ad plerosque eorum quibus illud nomen tribuitur, cujusmodi sunt omnes illi qui colunt quas vulgo vocamus litteras humaniores, et omnes Iurisconsulti, non spectat id quod te dicere velim ; ut nec ad Theologos aut Medicos, nisi quatenus sunt Philosophi. Nam Theologia nullo modo pendet à Physica, nec etiam Medicina eo modo quo hodie exercetur à Doctoribus et Prudentioribus in illa arte. Illis sufficit sequi regulas et axiomata quae longa esperientia Elzevier, p. (12)
Image haute résolution sur Gallica
docuit ; nec adeo parvi faciunt vitam hominum ut fundent judicia sua, à quibus saepe illa pendent, super ratiocinationes incertas Philosophiae Scholasticae. Soli ergo restant Philosophi ; inter quos omnes qui sapiunt jam tui sunt, et laetabuntur cum videbunt te ita producere Veritatem, ut eam opprimere nequeat malignitas Paedagogorum : adeoque soli demum Paedagogi poterunt offendi ex eo quod dicturus es. Sed cum contemnantur et ludibrio habeantur ab honestioribus, non multum debes curare ut ipsis placeas. Adde quod jam fama tua eos tibi reddidit adeo infestos, ut magis esse non possint. Et pro eo quod modestia tua efficit ut jam quidam ex iis non vereantur te impetere, non dubito quin si te tantum commendares ac potes et teneris, adeo depressos eos sub te videres, ut nullus foret quem id aggredi non puderet. Nihil igitur video quod te morari debeat, quominus in lucem edas quicquid judicaveris posse tuis consiliis inservire ; et nihil eò utilius mihi videtur quàm id quod jam scripsisti in epistola ad R. P. Dinetum, quam curasti imprimi ante septennium dum Provincialis Iesuitarum in Gallia esset.
Non ibi, ajebas loquendo de Speciminibus quae in lucem edideras quinque aut sex annis ante, unam aut alteram, sed plus sexcentis quaestionibus explicui, quae sic à nullo ante me fuerant explicitae ; ac quamvis multi hactenus mea scripta transversis oculis inspexerint, modisque omnibus refutare conati sint, nemo tamen, quod sciam, quicquam non verum potuit in iis reperire. Fiat enumeratio quaestionum omnium quae in tot saeculis, quibus aliae Philosophiae viguerunt, ipsarum ope solutae sunt, et forte nec tam multae nec tam illustres invenientur. Quinimo profiteor ne unius quidem quaestionis solutionem, ope principiorum Peripateticae Philosophiae peculiarium, datam unquam fuisse, quam non possim demonstrare esse illegitimam et falsam. Fiat periculum ; proponantur, non quidem omnes, (necque enim operae pretium puto multum temporis ea in re impendere,) sed paucae aliquae selectiores, Elzevier, p. (13)
Image haute résolution sur Gallica
stabo promissis etc.
sic invitâ omni tuâ modestiâ vis veritatis te coëgit ibi scribere te jam explicuisse in primis tuis Speciminibus, quae tamen vix aliud quam Dioptricam et Meteora continent, plus quam sexcentas quaestiones Philosophicas, quas nemo ante te tam solide explicare potuerat. Et quamvis plurimi inspexissent tua scripta oculis malevolis, et quaesivissent omnia media ea refutandi, ignorabas tamen ullum adhuc quicquam potuisse in illis deprehendere quod non esset verum. Quibus addis, quod si quis voluerit sigillatim enumerare quaestiones, quae potuerunt resolvi per omnes alios Philosophandi modos qui viguerunt ex quo Mundus est, forte nec tam multas nec tam notatu dignas apparituras. Quinimo affirmas nunquam repertam fuisse ope principiorum peculiarium Philosophiae quae Aristoteli tribuitur, et quae sola hodie in scholis obtinet legitimam alicujus quaestionis solutionem. Et expresse provocas omnes qui eam docent, ut designent aliquam quam ita accurate resolverint, ut nullum errorem in eorum solutione ostendere possis. Haec autem cum scripta fuissent ad Provincialem Iesuitarum, et in lucem edita ante septem annos et amplius, proculdubio quidam ex capacioribus in vasto hoc corpore conati essent illa refutare, nisi omnino vera essent, aut si saltem potuissent cum aliqua rationis verisimilitudine impugnari. Nam etsi non magnum excites strepitum, quisque novit famam tuam jam adeo celebrem esse, et adeo ipsorum referre vindicari quod docent, ut dicere nequeant se id neglexisse. Sed omnes Eruditi sat norunt nihil in Physica Scholastica ese quod non sit dubium, nec nesciunt in illis materiis dubium non valde à falso distare ; quia scientia certa esse debet et demonstrativa ; adeo ut mirari non debeant quod affirmaveris Physicam ipsorum nullius quaestionis veram solutionem continere ; Nihil enim aliud id significat, nisi quod non contineat demostrationem alicujus veritatis quam ignorant alii. Et si quis eorum examinaverit tua scripta ut ea refutet, è contrario reperit ea nihil aliud continere quam demonstrationes materiarum quae antea ignorabantur Elzevier, p. (14)
Image haute résolution sur Gallica
ab omnibus, Idcirco prudentes cum sint et sapientes, non miror ipsos tacere ; verum magis miror te nondum triumphasse de eorum silentio, cum nihil magis exoptare queas, quo melius constet quid ab aliorum Physicis tua distet. Et sane refert earum differentiam notari, ut sinistrum de Philosophia judicium, quod plerumque faciunt qui rebus praesunt felicissimè, non impediat quominus tuae pretium cognoscant. Nec enim ut plurimum judicant de eo quod eventurum est, nisi ex iis quae jam evenisse viderunt : et quia nunquam viderunt alium fructum ex Philosophia Scholastica ad publicum rediisse, quam quod reddiderit plurimos homines Paedagogos, imaginari non possunt meliorem ex tua expectandum, nisi ipsis ostendatur quod cum haec omnino verissima et altera falsissima sit, earum fructus necessario differre debeant. Et revera maximum argumentum est quo probetur nullam veritatem inesse Physica Scholastica, si observetur quod instituta sit ad docendos omnes inventiones vitae utiles, nulla tamen earum (etsi multae repertae fuerint successu temporis) prodierit ope illius Physicae, sed solummodo fortunâ et usu ; aut si eo ulla scientia quicquam contulit, sola Mathesis fuit, ceu unica ex omnibus scientiis humanis, in quâ hactenus potuerunt reperiri quaedam veritates quae in dubium revocari nequeunt. Scio equidem Philosophos eam velle partem facere sua Physica sit pars Matheseos, id pro iis nihil facere potest. Sed certitudo quae jam agnita fuit in Mathesi, multum pro te facit. In ea enim scientia tam certum est te excellere, et in eo adeo superasti invidiam, ut qui agrè ferunt laudes quae in te congeruntur ob alias scientas, solent dicere te caeteros omnes in hâc superare ; quo tibi concedentes laudem quae in dubium vocari non potest, eò minus calumnia suspecti sint, cum conantur tibi alias quasdam auferre. Et in eo quod de Geometria in lucem edidisti observatum est, te ita determinare omnia ad quae mens humana penetrare potest, et quae sint solutiones quae singulis difficultatibus Elzevier, p. (15)
Image haute résolution sur Gallica
adaptari queunt, ut videaris totam messem collegisse, cujus alii qui ante te scripserunt spicas tantùm legerant immaturas, et qui post te venturi sunt nihil aliud quàm spicilegium poterunt exercere, eas colligendo quas datâ operâ ipis reliqueris. Adde quod ostendisti ex solutione prompta et facili omnium quaestionum, quas proposuerant qui te tentare voluerunt, Methodum quâ uteris in hunc finem adeo infallibilem esse, ut ejus subsidio nunquam non reperias, quoad ea quae expendis, quicquid ab humana mente reperiri potest. Adeoque ad certò persuadendum, te posse Physicam ab umbilicum perficere, sufficit probes eam nihil aliud esse quàm partem Matheseos. Id vero jam luculenter probasti in tuis Principiis, cùm explicando omnes qualitates sensibiles, solum consideratis magnitudinibus, figuris et motibus, ostendisti hunc mundum visibilem, qui totum objectum Physica est, nonnisi partem minimam eorum corporum infinitorum continere, de quibus concipi potest omni illorum proprietates aut qualitates in iis solis rebus consistere ; cum objectum Matheseos ea omnia complectatur. Idem quoque probari potest expetientiâ omnium saeculorum. Quamvis enim ab aevo multi fuerint sapientes, qui operam navarunt in disuisitione Physicâ, non potest dici ullum umquam in ea aliquid reperisse (id est pervenisse ad aliquam veram notitiam quoad naturam rerum corporearum) per aliquod principium quod ad Mathesim non pertineat. Cum è contrario principiorum illius ope jam reperta sint infinita utilissima, nimirum ferè quicquid notum est in Astronomia, in Chirurgia, et in omnibus artibus Mechanicis ; quibus si aliquid amplius inest quod non pertineat ad hanc scientiam, ex nulla alia deductum est, sed solummodo ex certis observationibus quarum verae causae ignorantur. Quod expendere attente nemo potest, quin fateatur per Mathesim solam posse ad cognitionem verae Physicae perveniri. Et quoniam non dubitatur te in illa excellere, nihil est quod à te circa hanc expectandum non sit. Attamen adhuc scrupulus restat ex eo, quod omnes qui aliquam per Mathematicas disciplinas famam sibi acquisiverunt, Elzevier, p. (16)
Image haute résolution sur Gallica
non ideo capaces videntur aliquid in Physica reperiendi ; cum etiam quidam ex illlis minus percipiant ea quae de illa scripsisti, quam qui nullam antehac didicere scientiam. Verum ad id responderi potest, etsi qui animum aptiorem habent concipiendis veritatibus Mathematicis, facilius procul dubio tuam Physicam intelligant, quoniam omnes ratiocinationes illius ex Mathesi depromptae sunt, non tamen semper evenire eosdem celebrari ceu doctiores in Mathesi ; quia ad acquirendam eam famam opus est libros eorum perlustrare quia jam de illa scientia scripsere, quod maxima pars non facit, et saepe, qui eos evolvunt, cum conantur obtinere labore et studio quod vi ingenii sui consequi nequeunt, fatigant nimis suam imaginationem imo eam laedunt, et simul acquirunt multa praejudicia : quâ ratione illis difficilius est concipere veritates quas scribis, quam haberi pro magnis Mathematicis, quod tam pauci huic scientiae se addicant, ut saepe sint soli in magna aliqua regione ; et quamvis quandoque etiam alii praeter ipsos sint, magnum nihilominus strepitum excitant, quoniam parum illud quod sciunt magni illis constitit. Caeterum non est difficile concipere veritates quas alius reperit : ad id sufficit mentem habere liberam omnibus falsis praejudiciis, eoque velle suam attentionem satis applicare. Nec etiam valde difficile est quasdam reperire ab aliis separatas, ut fecerunt olim Thales, Pythagoras, Archimedes, et nostro saeculo Gilbertus, Keplerus, Galilaeus, Hervejus, et quidam alii. Denique absque magno labore concipi potest corpus Philosophiae minus monstruosum, et nixum conjecturis vero similioribus, illo quod ex scriptis Aristotelis educitur : quod etiam factum fuit à quibusdam hoc saeculo. Verum tale corpus Philosophicum formare, quod nonnisi veritates contineat, probatas per demonstrationes aequè claras et certas ac sunt veritates Mathematicae, res est adeo difficilis et rara, ut à quinquaginta saeculis quibus mundus jam stetit, tu solus extiteris qui ostendisti scripitis tuis te id conficere posse. At sicut cùm Architectus posuit omnia fundamenta, et eduxit praecipuos muros alicujus praegrandis aedificii, non dubitatur quin ad Elzevier, p. (17)
Image haute résolution sur Gallica
finem optatum opus suum deducere possit, eò quòd difficillium jam fecerit : ita qui cum attentione legerint librum tuum de Principiis, considerantes quomodo ibi posueris fundamenta totius Philosophiae naturalis, et quantae sint consequentiae veritatum quas ex illis deduxisti, dubitare non possunt quin Methodus illa quâ uteris sufficiat, ut absolvas reperire quicquid in Physica reperiri potest ; quia ea quae jam explicuisti, nimirum naturam Magnetis, Ignis, Aëris, Aquae, Terrae, et omnium quae in coelo apparent, non videntur faciliora iis quae adhuc desiderari possunt.

Attamen addi debet, Architecto quantumvis in sua arte perito impossibile esse absolvere aedificium coeptum, si destituatur materia quae adhiberi debet ; Pariliter licet perfecta sit tua Methodus, efficere non potest ut ultra procedas in explicatione causarum naturalium, nisi habueris experimenta requisita ad determinandos earum effectus. Quod ultimum est ex tribus capitibus quae praecipuè explicanda credo ; quoniam maxima pars hominum non concipit quam sint haec experimenta necessaria, aut quanti sumptus ad illa requirantur. Qui intra suum Musaeum consistentes, solosque suos libros consulentes, de natura differere aggrediuntur, possunt euidem dicere quo modo creassent mundum, si Deus ipsis id in mandatis dedisset, id possunt describere Chimaeras quae aequè conveniant cum imbecillitate mentis suae, ac admirabilis pulchritudo universi cum potentia infinita sui Authoris ; sed absque ingenio revera divino non possunt ex seipsis talem formare ideam rerum, quae similis sit illi quam Deus habuit ad eas creandas. Et licet tua Methodus promittat quicquid ab ingenio humano expectari potest, quoad inquisitionem veritatis in scientiis, non tamen artem divinandi pollicetur, sed solummodo deducendi ex quibusdam rebus datis omnes veritates quae ex illis deduci possunt : et hae res in Physica datae nihil aliud possunt esse quàm experimenta. Imo eò quòd haec experimenta sunt duúm generum, quaedam facilia, Elzevier, p. (18)
Image haute résolution sur Gallica
et quae non aliunde pendent quàm ex refllectione ad ea quae sponte sese sensibus offerunt, alia rariora et difficiliora, ad quae absque aliquo studio et impensis non pervenitur : notari potest te jam inseruisse tuis scriptis quicquid potest deduci ex illis experimentis facilibus : imo et ex rarioribus, quae ex libris haurire potuisti. Nam praeterquam quod in illis explicasti naturam omnium qualitatum quae movent sensus, et omnium corporum quae communiora sunt in hac terra, ut ignis, aëris, aquae, et quorundam aliorum ; reddidisti quoque rationem omnium proprietatum magnetis, et plurimarum observationum Chymiae. Ita ut nullo modo plura à te expectanda sint quoad Physicam, donec plura habueris experimenta quorum causas disquirere possis. Nec miror quod illa non tentes propriis sumptibus. Scio enim inquisitionem rerum minimarum plurimi constare. Missis enim Alchymistis, et aliis secretorum ruspatoribus, qui solent omnia sua hoc modo dilapidare ; audivi solum magnetem plus quam quinquaginta mille coronatis constitisse Gilberto, quamvis fuerit vir solidissimi ingenii, ut ostendit in eo quod primus fuerit qui reperit praecipuas proprietates hujus lapidis. Vidi quoque
Instaurationem magnam et Novum Atlantem Cancellarii Baconiis, qui mihi videtur omnium qui ante te scripserunt fuisse primus, qui habuit optimas cogitationes, quoad Methodum adhibendam ad colophonem perfectionis Physicae imponendum. Verum reditus annui duorum aut trium Regum toto orbe potentissimorum non sufficerent exequendis omnibus quae ad id desiderat. Et quamvis non putem te tot experimentis egere, quot sibi imaginatur, quòd possis multa supplere tum propriâ solertiâ, tum cognitione veritatem quas jam reperisti ; attamen ubi considero numerum corporum peculiarium quae examinanda tibi restant esse ferè infinitum ; nullum ex iis esse quod non habet sat multas proprietates, unde queant fieri plurimae explorationes, quibus impendi queat totum tempus et opus Elzevier, p. (19)
Image haute résolution sur Gallica
plurium hominum ; juxta regulas tua Methodi opus esse expendi simul omnia quae inter sese quandam affinitatem colunt, ad eorum differentias facilius explorandas, et faciendas enumerationes certas in quibus acquiescas ; Posse te hoc pacto utiliter uti simul tot diversis experimentis, quot labore et industria multorum ingeniosorum hominum suppeditari possent ; Et denique illos homines ingeniosos habere te non posse nisi magna pecuniae vi, eò quòd si quidam gratuitas operas hîc addicere vellent, eò minùs insisterent tuis praeceptis, et nil nisi tempus inutiliter terendi tibi occasionem praeberent ; Vbi, inquam, illa omnia considero, facile concipio te absolvere digne non posse quod coepisti in tui Principiis, id est explicare speciatim omnia mineralia, plantas, animalia, et hominem, eodem modo quo jam explicuisti omnia elementa terrae, et quicquid in coelis observatur, nisi Republica sumptus ad id requisitos suppeditante ; et quo liberalius illi tibi suppeditabuntur, tantò melius poteris exequi tua destinata.

Quoniam autem haec eadem possunt etiam facile ab unoquoque concipi, et tam vera sunt ut in dubium revocari non possunt, non dubito quins si ea ita rapraesentares, ut pervenirent ad notitiam eorum quibus Deus cum imperio in populos terrae dedit quoque munus omni conatu promovendi bonum publicum, nullus ex illis foret qui non vellet multum conferre in consilia tam manifeste utilia toti mundo. Et quamvis Gallia nostra, quae tua est Patria, sit Status adeo potens, ut videatur sola posse tibi suppeditare quae eò requiruntur, attamen quia ad alias Gentes non minus haec spectant, confido plurimas ex illis sat generosas fore ut Patriae nostrae in hoc officio non cedant, et nullam repertum iri tam barbaram quae illius rei particeps esse nolit. Verum si iid omne quod hic scripsi non potest efficere ut animi tui sententiam mutes, te saltem enixe rogo ut digneris tractatum tuum de Passionibus ad me mittere, et permittere ut illi praefigam Praefationem cum qua imprimatur. Eam conabor ita construere, Elzevier, p. (20)
Image haute résolution sur Gallica
ut nihil contineat quod possis improbare, et adeo conveniat opinioni omnium qui ingenio pollent, et virtute praediti sunt, ut nullus sit futurus qui ubi eam legerit ; non veniat in partem zeli quo ferveo pro incremento scientiarum, et ut sim etc.

Datum Lutetia Parisiorum,
6 Novembris, 1648.