Elzevier, p. (22)
Image haute résolution sur Gallica

EPISTOLA SECVNDA
AD
D. DESCARTES.

DOMINE,
Tam diu expectare me fecisiti tuum Tractatum de Passionibus, ut incipiam de eo desperare, mihique imaginari te eum alio fine non promisisse nisi ut impedires quominus typis mandarem illam epistolam quam ad te antehac dederam. Etenim justam habero causam suspicandi te moleste laturum, si dematur tibi excusatio quam praetexis ne Physicam tuam perficias. Eam tam auferre illâ epistolâ intendebam, quoniam rationes quas protuli tales sunt, ut non putem à quoquam legi posse, cui aliquatenus Virtus et Honor sunt in pretio, quin mecum incitetur ad optandum, ut obtineas à publico quod requiritur ad experimenta quae tibi necessaria ais ; et sperabam ut facile incideret in manum quorundam, qui possent hoc votum ratum efficere, tum quod cum iis versentur qui de bonis publicis statuunt, tum etiam quod ipsimet quoque de illis statuant. Sic mihi pollicebar te vel invitum habiturum quod ageres. Novi enim te ita generosum esse, ut redditurus sis etiam cum foenore quicquid eo modo tibi datum foret, et id te ab illa negligentia prorsus abducturum, cujus non possum nunc te reum non agere, etsi sim etc.

23. Iuli, 1649.