ARTICVLVS CIII.
In Odio.
Contra in Odio, prima cogitatio objecti quod aversamur, ita deducit spiritus qui sunt in cerebro ad musculos stomachi et intestinorum, ut impediant ne succus ciborum se cum sanguine misceat, coarctando omnia ostiola per quae solet eò fluere ; et ita quoque deducit eos parvos nervos lienis et infimae patris jecoris ubi est receptaculum bilis, ut partes sanguinis qui versus illam regionem solent rejici, inde exeant et fluant, cum illo qui est in ramis venae cavae ad cor : quod efficit multum inaequalitatis in ejus calore, quia sanguinis qui esx liene venit nonnisi aegrè calefit et rarefit, et è contrario is qui venit ex parte inferiore jecoris, ubi semper sel est, ardet et se dilatat citissimè. Quocirca spiritus qui adeunt cerebrum, habent quoque partes valde inaequales, et motus valde extraordinarios. Unde fit ut ibi corroborent Ideas Odii quas jam impressas reperiunt, et disponant animam ad cogitationes plenus acerbitatis et amaroris.