ARTICVLVS CXXXIV.
Cur aliqui infantes potius palleant quam lachrymentur.
Sunt tamen nonnulli qui potius pallent quam lachrymantur, cum irati sunt ; quod indicio in ipsis esse potest judicii et animositatis Elzevier, p. 62
Image haute résolution sur Gallica extraordinariae ; scilicet cum id inde oritur quod considerant magnitudinem mali, et se ad fortem resistentiam parant, eodem modo quo aetate provectiores. Verum frequentior nota est pravae indolis, nimirum cùm id inde sit quod ad Odium proclives sint aut ad Metum, nam isti affectus imminuunt materiam lachrymarum. Et contra videmus eos qui facilè plorant propensos esse ad Amorem et ad Commiserationem.