RESPONSIO
Ad Praecedentem Epistolam.
DOMINE,
Inter injurias et exprobrationes quas reperio in prolixa epistola quam dignatus es ad me scribere, tam multa observo in ea pro me facentia, ut si eam typis mandares ut scribis te velle facere, vererer ne quidam sibi imaginarentur inter nos majorem esse consensum quam revera est, et me rogasse ut illi insereres multa quae decorum non sinebat à me ipso in publicum edi. Quare hîc ad omnia sigillatim non respondebo. Tibi solummodò duas suggeram rationes, quae ut judico te impedient quominus eam publices. Prima est, me non putare consilium illud quod videris habuisse eam scribendo, posse succedere. Secunda, me nullatenus ejus esse indolis quam tibi fingis, nullaque me tactum iri indignatione et fastidio quod mihi auferat desiderium faciendi quicquid in me erit ut inserviam publico, cui me multum debere profiteor, eo quod scripta quae jam in lucem emisi fuerint à multis favorabiliter Elzevier, p. (21)
Image haute résolution sur Gallica excepta. Nec antehac tibi aliam ob causam denegavi quod de Passionibus scripseram, nisi ut non tenerer ea ostendere quibusdam aliis qui nullum ex illis emolumentum percepturi fuissent. Quoniam enim ea non alio fine composueram quam ut legerentur à magna
Datum Egmonda,
4. Decembris, 1648.