Elzevier, p. (23)
Image haute résolution sur Gallica

RESPONSIO
Ad Secundam Epistolam.

DOMINE,
Plane extra culpa sum illius artificii quo me usum fuisse pertendis, ad impediendum ne prolixa illa epistola quam ad me superiori anno dedisti promulgaretur. Non opus mihi fuit eo uti. Etsi enim nullatenus crediderim eam posse sortiri effectum quem tibi fingis, non adeo otio me mancipavi, ut metus laboris quem subire tenerer in examine plurimorum experimentorum, si à publico commoditatem ea faciendi accepissem, possit praevalere desidero quo flagro memet ipsum instituendi, et in lucem aliquid emittendi quod sit utile reliquis hominibus. Nec tam bene me excusare possum ab illa negligentia quam mihi imponis. Fateor enim me plus temporis impendisse in revidendo tractatulo quem ad Te mitto, quam antehac in eo componendo ; licet nonnisi perpauca ei addiderim, et nihil in stylo mutaverim, qui tam brevis et simplex est, ut facile inde appareat mihi propositum non fuisse explicare Passiones Oratorio more, imo ne quidem instar Philosophi moralis, sed solummodo ut decuit Physicum. Ita praesagit mihi animus hunc tractatum non magis prosperâ usurum fortunâ quam alia mea scripta : et quamvis forte ejus titulus plures invitet ad sui lectionem, Illis tamen solis qui dignabuntur eum cum cura examinare poterit satisfacere. Qualiscunque est eum in manus tuas do, etc.

Datum Egmonda, 14 August. 1649.