PRIMA PARS.
De Passionibus in genere,. Et eâ occasione de tota hominis natura.
- ARTICVLUM I.
Id quod Passio est respectu subjecti unius, semper esse actionem respectu alterius. Pag. 1. - 2. Ad conoscendas Passiones Animae, ejus functiones à corporis functionibus distinguendam esse. 2.
- 3. Qualis regula eum in finem sit sequenda. ibid.
- 4. Calorem et motum membrorum, procedere à corpore, et cogitationes ab anima. ibid.
- 5. Errorem esse credere animam dare motum et calorem corpori. 3
- 6. Quaenam differentia sit inter corpus vivens et cadaver. ibid.
- 7. Brevis explicatio partium corporis, et de quibusdam illius functionibus. ibid.
- 8. Quodnam sit principium harum omnium functionum. 5
- 9. Quomodo fiat motus cordis. ibid.
- 10. Quomodo producantur spiritus animales in cerebro. ibid.
- 11. Quomodo fiant motus Musculorum. 6
- 12. Quomodo objecta externa agant in sensuum organa. 7
- 13. Hanc objectorum externorum actionem diversimode spiritus in musculos deducere posse. 8
- 14. Varietatem quae inter spiritus, etiam posse variare eorum cursus ibid.
- 15. Quae sint causae varietatis illius. 9
- 16. Quomodo omnia membra possint moveri per objecta sensuum, et per spiritus, absque operâ animae. 10
- 17. Quaenam sint functiones animae. ibid.
18. De Voluntate. 11- 19. De Perceptione. ibid.
- 20. De Imaginationibus et aliis cogitationibus quae per animam formantur. ibid.
- 21. De Imaginationibus quae pro causa habent solum corpus. 12
- 22. De differentia quae est inter alias perceptiones. ibid.
- 23. De Perceptionibus quas referimus ad objecta quae sunt extra nos. ibid.
- 24. De perceptionibus quas ad corpus nostrum referimus. 13
- 25. De perceptionibus quas ad animam nostram referimus. ibid.
- 26. Imaginationes qui solum pendent à motu fortuito spirituum, posse non minus veras Passiones esse, quàm perceptiones quae pendent à nervis. 14
- 27. Definitio Passionum animae. ibid.
- 28. Explicatio primae partis hujus definitionis. 15
- 29. Explicatio alterius partis. ibid.
- 30. Animam esse unitam omnibus corporis partibus conjunctim. 16
- 31. Dari glandulam in cerebro, in qua anima suas functiones specialius quam in aliis partibus excerceat. ibid.
- 32. Quomodo cognoscatur hanc glandulam esse praecipuam animae sedem. 17
- 33. Sedem affectuum non esse in corde. ibid.
- 34. Quomodo anima et corpus agant in se invicem. 18
- 35. Exemplum modi quo impressiones objectorum sese uniunt in glande quae est in medio cerebri. ibid.
- 36. Exemplum modi quo Passiones excitantur in Anima. 19
- 37. Quomodo appareat eas omnes effici à quodam motu spirituum. 20
- 38. Exemplum motuum corporis qui comitantur Passiones, et ab anima non pendent. ibid.
- 39. Quomodo eadem causa possit excitare diversas Passiones in variis hominibus. ibid.
- 40. Quis sit praecipuus affectus Passionum. 21
- 41. Quae sit potentia animae respectu corporis. ibid.
- 42. Quomodo reperiamus in memoria ea quorum reminisci volumus. ibid.
- 43. Quomodo anima possit imaginari, attendere, et movere corpus. 22
- 44. Unamquamque voluntatem naturaliter junctam esse cuidam motui glandis, sed vel industria vel habitu eam aliis posse jungi. ibid.
- 45. Quae sit animae potestas respectu Passionum suarum. 23
- 46. Quid impediat quominus anima possit omninò de suis Passionibus statuere. ibid.
- 47. In quo consistant conflictus quos vulgos imaginatur inter partem inferiorem et superiorem animae. 24
- 48. In quo cognoscatur robur vel imbecillitas animarum ; et quodnam infirmiorum sit vitium. 25
- 49. Animae vim non sufficere absque cognitione veritatis. 26
- 50. Nullam tam imbecillem esse animam, quae non possit cum bene dirigitur acquirere potestatem absolutam in suas passiones.. ibid.
Elzevier, p. (100)
Image haute résolution sur Gallica