AT X, 453

REGULA XV.
Juvat etiam plerumque has figuras describere, et sensibus exhibere externis, ut hac ratione facilius nostra cogitatio retineatur attenta.

Quomodo autem illae pingendae sint, ut distinctius, dum oculis ipsis proponentur, illarum species in imaginatione nostra formentur, per se est evidens : nam primo unitatem pingemus tribus modis, nempe per quadratum, , si attendamus ad illam ut longam et latam, vel per lineam, , si consideremus tantum ut longam, vel denique per punctum, , si non aliud spectemus quam quod ex illa componatur multitudo ; at quocumque modo pingatur et concipiatur, intelligemus semper eamdem esse subjectum omnimode extensum et infinitarum dimensionum capax. Ita etiam terminos propositionis, si ad duas simul illorum magnitudines diversas attendendum sit, oculis exhibebimus per rectangulum, cujus duo latera erunt duae magnitudines propositae : hoc modo, siquidem incommensurabiles sint cum unitate,  ; vel hoc , sive hoc , si commensurabiles sint ; nec amplius nisi de unitatum multitudine sit quaestio. Si AT X, 454 denique ad unam tantum illorum magnitudinem attendamus, pingemus illam vel per rectangulum, cujus unum latus sit magnitudo proposita, et aliud sit unitas, hoc modo, , quod fit quoties eadem cum aliqua superficie est comparanda ; vel per longitudinem solam, hoc pacto, , si spectetur tantum ut longitudo incommensurabilis ; vel hoc pacto, , si sit multitudo.