Clerselier I, 258 AT V, 236

CLARISSIMO VIRO
RENATO DESCARTES.
HENRICUS MORUS ANGLUS.

LETTRE LXVI.

QUANTA voluptate perfusus est animus meus, vir Clarissime, in scriptis tuis legendis, nemo quisquam præter te unum potest conjectare.

Equidem ausim asseverare me haud minùs exultâsse in recognoscendis intelligendisque præclaris tuis Theorematis, quàm ipse in inveniendis, æqueque charos habere, atque deamare pulcherrimos illos ingenij tui fœtus, ac si proprius eos enixus esset animus. Quod et certè fecisse aliquo modo mihi videtur, exerendo sese atque expediendo in eosdem sensus, ac cogitationes quos generosa tua mens præconcepit, et præmonstravit Qui sanè istiusmodi sunt, AT V, 237 ut, cum intellectui iudicioque meo adeò sint congeneres, ut non sperem fore ut incidam in quicquam conjunctum magis ac consanguineum, ita sanè à nullius ingenio alieni esse possint, cuius itidem ingenium non sit à rectâ ratione alienum.

Liberè dicam quod sentio : Omnes quotquot exstiterunt, aut etiamnum existunt, Arcanorum Naturæ Antistites, si ad Magnificam tuam indolem comparentur, Pumilos planè videri ac Pygmeos : meque, cum vel unicâ vice evoluissem lucubrationes tuas Philosophicas, suspicatum esse, illustrissimam tuam discipulam, Serenissimam Principem Elizabetham, universis Europæis non fœminis solùm, ses viris etiam Philosophis longè evasisse sapientiorem. Quod mox evidentiùs deprehendi, cùm inceperim scripta tua paulò penitiùs rimari, et intelligere.

Clerselier I, 259 Tandem enim clarè mihi affulsit Cartesiana Lux, id est, libera, distincta, sibique constans ratio, quæ naturam pariter ac paginas tuas mirificè collustravit ; ita ut aut nullæ aut paucissimæ supersint latebræ, et loci, quos non patefecit nobilis illa fax, aut saltem vel levissimo negotio, mihi cùm libitum fuerit, mox sit patefactura. Omnia profecto tam concinna in tuis Philosophiæ Principijs, Dioptricis, et Meteoris, tamque pulchrè sibi ipsis Naturæque consona sunt, ut mens Ratioque humana jucundius vix optaret lætiusve spectaculum.

In Methodo tua ; lusorio quodam, sed eleganti sane modestiæ genere talem te exhibes virum, ut nihil indole genioque tuo suavius et amabilius, nihil excelsius et generosius vel fingi possit, vel expeti.

Quorsum autem hæc ? Non quod putarem, vir Clarissime, aut tuâ interesse aut Reipublicæ Literariæ, ut AT V, 238 hæc conscriberem ; sed quod mirabilis illius voluptatis ac fructùs, quem ex scriptis tuis percepi, conscientia, extorqueret hoc qualecunque est animi in te grati testimonium. Præterea ut certum te facerem, eos etiam apud Anglos esse, qui te tuaque magni æstimant, divinasque animi tui dotes vehementer suspiciunt, et adimirantur : Neminem autem hominem me ipso impensius te amare posse, eximiamque tuam Philsophiam arctius amplexari.

Sed revera, illustrissime Cartesi, ut nihil dissimulem ; quamvis pulcherrimum illud Philosophiæ tuæ corpus ac essentiam valdè depeream ; fateor tamen paucula excidisse in secunda Principiorum parte, quæ certè animus meus aut paulò hebetior est quam ut capiat, aut ut admittat aversatior.

Sed præclaræ tuæ Philosophiæ Summa nihil inde periclitatur, cùm huiusmodi ista sint, ut cum aut falsa meritò aut incerta judicari possint, ita nihil ad essentiam Philosophiæ tuæ ac fundamenta pertinere, illaque sine istis optimè possit constare. Quæ vero ea sint, si tibi non sit tædio, breviter nunc exponam.

Clerselier I, 260 Primò definitionem materiæ seu corporis instituis multò quam per est latiorem. Res enim extensa Deus videtur esse, atque Angelus ; imò verò res quælibet per se subsistens, ita ut eisdem finibus claudi videatur extensio, atque essentia rerum absoluta, quæ tamen variari potest, pro essentiarum ipsarum varietate. Atque equidem quod Deus extenditur suo modo, hinc arbitror patere, nempe quod sit omnipræsens, et universam mundi machinam singulasque eius particulas intimè occupet. Quomodo enim motum imprimeret materiæ, quod fecisse aliquando, et etiamnum facere ipse fateris, nisi proximè quasi attingeret materiam universi, aut saltem aliquando attigisset. Quod certè nunquam AT V, 239 fecisset nisi adfuisset ubique, singulasque plagas occupavisset. Deus igitur suo modo extenditur, atque expanditur ; ac proinde est res extensa.

Neque tamen ille corpus istud est, sive materia, quàm ingeniosa illa Artifex, mens scilicet tua, in globulos, striatasque particulas tam affabre tornavit. Quamobrem res extensa latior corpore est.

Animumque mihi ulterius addit, ut à te hac in re dissentiam, quod ad confirmationem huiusce tuæ definitionis, tàm scævum adhibes argumentum, et ferme Sophisticum. Quod utique corpus possit esse corpus sine mollitie, vel duritie, vel pondere, vel levitate, etc. Illis enim, aliisque omnibus qualitatibus quæ in materia corporeâ sentiuntur ex eâ sublatis, ipsam integram remanere. Quod perinde est ac si dixeris, libram Ceræ, cum possit esse libra Ceræ, quamvis spolietur figurâ sphæricâ, vel cubicâ, vel pyramidali, etc. Sub nullâ figurâ posse remanere integram ceræ libram. Quod tamen impossibile est. Quamvis enim hæc vel illa figura non tam arctè cohæreat cum cera, quin illam exuere possit, ut tamen cera semper sit figurata, necessitas summa est, et arctissima. Ita quamvis materia non sit necessario mollis, nec dura, nec calida, nec frigida, ut tamen sit sensibilis est summè necessarium ; vel si malles tangibilis, prout optime definit Lucretius.

Clerselier I, 261 Tangere enim, et tangi, nisi corpus nulla potest res.

Quæ certè notio minùs debet à tua mente abhorrere, cùm Philosophia tua omnem sensum cum antiquis illis apud Theophrastum ώθι αίσθήσεως, tactum planissimè constituat. Quod vero verius esse ipse facillimè admittam. Sed si AT V, 240 minus placet corpus definire ab habitudine ad sensus nostros : Tangibilitas hæc latior sit ac diffusior, et significet mutuum illum contactum, tangendique potentiam, inter corpora quælibet sive animata, sive animata fuerint, estoque superficierum duorum pluriumve corporum immediata iuxta positio. Quod et aliam innuit materiæ sive corporis conditionem, quam appellare poteris impenetrabilitatem ; nempe quod nec penetrare alia corpora, nec ab illis penetrari possit. Unde manifestissimum est discrimen inter Naturam divinam ac corpoream, cum illa hanc, hæc verò seipsam penetrare non possit. Unde sanè felicius mihi videtur cum Platonicis suis Virgilius philosophari, quàm Cartesius ipse, cùm ex illorum sententiâ sic cecinerit.

_________________Totamque infusa per artus.
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.

Mitto alias insigniores Divinæ extensionis conditiones, cùm non opus sit hoc loco explicare. Vel hæc pauca suffecerint ad demonstrandum multò tutius fuisse materiam definivisse substantiam tangibilem, vel modo supra explicato impenetrabilem, quàm Rem extensam. Dicta enim vel Tangibilitas, vel impenetrabilitas, competit corpori adæquatè ; tua autem definitio peccat in legem, καθόλου πρῶτον, neque enim est reciproca cum definito.

Secundò, quando innuis ne virtute quidem divina fieri posse ut propriè dictum existat vacuum : et si omne corpus ex vase tolleretur, quod latera necessariò coirent, ista profectò mihi videntur non solùm falsa, sed minus consona antecedentibus. Si enim Deus motum materiæ imprimit, quod supra docuisti, annon ille potest contra obniti, et AT V, 241 inhibere ne coëant vasis latera. Sed contradictio est distare vasis latera, et tamen nihil interjacere. Idem non sensit literata Clerselier I, 262 Antiquitas, Epicurus, Democritus, Lucretius, alijque. Sed ut leviusculum illud argumenti genus missum faciam ; divinam contendo interjacere extensionem, tuumque hic suppositum esse infirmum, materiam solummodò extendi. Latera tamen ut anteà coitura non necessitate Logicâ sed naturali ; Deumque solum hanc coitionem inhibere posse. Cùm enim particulæ primi præsertim, secundique Elementi, tam furibundo motu agitentur, necesse est quà ceditur, eò ruant præcipites, aliasque sibi contiguas secum abripiant.

Infeliciter igitur successit, quod tam bellum Theorema, de modo Rarefactionis et Condensationis, quod certè ego aliis de causis verissimum esse censeo tam lubrico suffulcias fundamento.

Tertiò, singularem illam subtilitatem non capio, quâ atomos, id est particulas suâ naturâ indivisibiles, non dari evincas. Ut enim inquis effecerit Deus eas particulas à nullis creaturis dividi posse, non certè sibi ipsi easdem dividendi facultatem potuit adimere, quia fieri non potest ut propriam suam potentiam imminuat. Eodem argumento probaveris, Deum numquam fecisse, ut hesternus oriretur sol, quoniam potentia eius jam efficere non potest, ut Sol hesternus non esset ortus ; nec vilissimam posse muscam occidere ;

Si modo qui periit, non periisse potest.

AT V, 242 Quod scitè de seipso Ovidius. Aut materiam non creasse, cùm sit divisibilis in semper divisibilia, ac proindè Deus nunquam posset absolvere ac perficere hanc divisionem : Pars enim semper restat indivisa, quamvis divisibilis, atque ita perpetuò eluditur potentia divina, nec plenè se exerere potest, finemque sortiri.

Quartò. Indefinitam tuam mundi extensionem non intelligo. Extensio enim illa indefinita vel simpliciter infinita est, vel tantùm quoad nos. Si intelligis extensionem infinitam simpliciter, cur mentem tuam obscuras vocabulis nimium suppressis ac modestis. Si tantùm quoad nos infinitam : Clerselier I, 263 Revera erit finita extensio. Neque enim mens nostra aut rerum aut veritatis mensura est. Ac proinde, cum alia sit simpliciter infinita expansio, divinæ utique essentiæ, materia tuorum vorticum à centris suis recedet, totaque mundi machina in dissipatas atomos vagosque abibit visculos.

Atque sanè eo magis hic admiror modestiam tuam, atque metum, quod ad eo tibi caves à materiæ infinitudine, cùm particulas actu et infinitas et divisas ipse agnoveris art. 34. et 35. Quod certè si non fecisses, extorqueri tamen posse videtur hoc modo. Nam cum quantum sit infinitum divisibile, partes actu infinitas habere oportet. Ut enim cultello aliove quovis instrumento, corpus in partes palpabiles, quæ non actu sont tales mechanicé dissecare prorsus ἀμήχανον, sive impossibile ; ita vel mente quantitatem dividere in partes toti realiter actuque non inexistentes, planè ἂλογον est ac rationi absonum.

Quibus insuper adjungi potest, hypothesin hanc, quod mundus simpliciter ac revera sit infinitus, æqualem vim AT V, 243 habere ad explicandam iuxta ac confirmandam rationem rarefactionis et condensationis, quam supra proposuisti art. 6. 7. atque istud principium, solius corporis esse extensionem et nihilum non posse extendi. Quod enim ibi præstat Logica, seu contradictoria necessitas, idem hic necessitas Physica vel mecanica certissimè præstabit.

Cum enim omnia in infinitum usque materia seu corporibus sint plena ac referta, penetrationis lex impediet, ne fiat ulla distantia in rarefactione corporibus nuda, aut accessio partium ad se invicem in condensatione, sine interjacentium particularum expulsione.

Atque hactenus quæ à me dicta sunt rationi mentique meæ maxime videntur perspicua, tuisque placitis longè longeque certiora.

Cæterum à nullâ tuarum opinionum animus meus, pro eâ qua est mollitie ac teneritudine, æque abhorret, ac ab internecina illa et iugulatrice sententia, quam in Methodo Clerselier I, 264 tulisti, brutis omnibus vitam sensumque eripiens, dicam an potius præripiens ; neque enim vixisse unquam pateris.

Hic non tàm suspicio rutilantem tui ingenij aciem, quam reformido, utpote de animantium fato sollicitus, acumenque tuum non subtile solùm agnosco, sed chalybis instar rigidum ac crudele, quod uno quasi ictu universum fermè animantium genus vitâ ausit sensuque spoliare, in marmora et machinas vertendo.

Sed videamus obsecro quid in causa est, quod in brutas animantes quicquam tàm severiter statuas. Loqui utique non possunt, causamque suam apud iudicem dicere, et quod crimen aggravat, cùm ad loquelam organis satis sint AT V, 244 instructæ, uti patet in picis et Psittacis, Hinc vitâ sensuque mulctandæ sunt.

Verùm enim verò quomodo fieri possit, ut aut Psittaci aut picæ voces nostras imitentur ; nisi audirent, sensuque perciperent quid loquimur. Sed non intelligunt, inquis, quid sibi volunt istæ voces quas effuciunt imitando. Quidni tamen ipsi quid volunt satis intelligant, cibum scilicet quem à Dominis hoc artificio acquirunt ; putant igitur se cibum mendicare, quod istâ loquacitate toties voti compotes fiunt. Et quorsum quæso illa attentio est, et auscultatio in avibus cantatoriis, quam præ se ferunt, si nullus sit in ipsis sensus, nec animadversio ? Unde illa vulpium canumque astutia et sagacitas ? Quî fit ut minæ et verba ferocientes cohibeant belluas ? Canis famelicus cum furtim quid abstulit, cur quasi facti conscius clàm se surripit, et meticulose ac diffidenter incedens nemini occursanti gratulatur, sed averso pronoque rostro suam ad distans pergit viam, suspitiosè cautus, ne ob patratum scelus pœnas luat. Quomodo ista fieri possunt sine internâ facti conscientiâ ? copiosa ista historiolarum congeries, quibus nonnulli conantur demonstrare rationem inesse animalibus brutis, hoc saltem evincet, sensum ipsis memoriamque inesse. Sed infinitum esset tales narratiunculas hic attexere. E quibus scio benè multas istius modi esse, ut earum Clerselier I, 265 vim, vel subtilissimum acumen haud possit eludere.

Sed video planè quid te huc adegit, ut bruta pro machinis habeas : Immortalitatis utique animarum nostrarum demonstrandæ ratio, quæ cum supponat corpus nullo modo cogitare posse, concludit, ubicumque est cogitatio ; substantiam à corpore realiter distinctam adesse oportere, adeoque immortalem. Unde sequitur bruta AT V, 245 si cogitent, substantias immortales sibi annexas habere.

Atqui obsecro te, vir perspicacissime, cùm ex ista demonstrandi ratione necesse esset bruta animantia aut sensu spoliare, aut donare immortalitate, cur ipsa malles inanimes machinas statuere, quam corpora animabus immortalibus actuata ; præsertim cum illud ut naturæ phænomenis minimè consonum, ita planè sit inauditum hactenus ; hoc verò apud sapientissimos veterum ratum sit ac comprobatum, Pythagoram puta, Platonem, aliosque. Et certè animos hoc adderet Platonicis omnibus persistendi in suâ de brutorum immortalitate sententiâ cum tàm insigne ingenium eò angustiarum redactum sit, ut si animas brutorum immortales non concedatur universa bruta insensatas machinas necessariò statuat.

Hæc sunt paucula illa (magne Cartesi) in quibus mihi fas esse putabam à te dissentire. Cætera mihi adeò arrident, atque abblandiuntur, ut nihil illis habeam magis in deliciis ; adeoque intimis animi mei sensibus consona sunt atque cognata, ut non solùm tardioribus commodè explicare, sed etiam contra pugnacissimos quosque fœliciter, si opus esset, defendere me posse confidam.

Quod reliquum est, exorandus es, vir Illustrissime, ut hæc nostra boni consulas, nec me ullius levitatis vanæque ambitionis suspectum habeas, quasi affectarem Clarissimorum virorum familiaritates ac amicitias, cum et ipse si possem, haud cuperem inclarescere, rem turbulentam famam judicans, privatoque otio valdè inimicam.

Neque profectò quamvis animo sim in te admodum prono ac proclivi, id unquam tibi significassem, nisi ab aliis Clerselier I, 266 instigatus, sed te, tuaque amore latenti, tacitáque veneratione prosequi contentus fuissem.

AT V, 246 Nec obnixè à te afflagito ut rescribas, utpote quem contemplationibus summè arduis, vel experimentis faciundis maximè utilibus pariter ac difficilibus occupatissimum autumo.

Permitto igitur hîc tibi tuo jure uti, ne sim in publicum injurius. Quod si tamen hæc nostra, qualia qualia fuerint, responsione quâlibetcunque cohenestare dignatus fueris, rem sane non ingratam præstabis Singularis tuæ sapientiæ cultori devotissimo, Henrico Moro. Cantabrigiae è Collegio Christi
3o. Idus Decembris anno 1648.