AT VIII-1, 337 PRINCIPIORUM
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
Pars tertia.
De Mundo adspectabili.
- 1. Opera Dei nimis ampla cogitari non posse. 70
- 2. Cavendum esse, ne nimis superbè de nobis ipsis sentientes, fines quos Deus sibi proposuit in creando mundo, à nobis intelligi supponamus. ibid.
- 3. Quo sensu dici possit, omnia propter hominem facta esse. 71
- 4. De phaenomenis, sive experimentis ; et quis eorum usus ad philosophandum. ibid.
- 5. Quae sit ratio distantiae et magnitudinis inter Solem, Terram et Lunam. 72
- 6. Quae sit distantia reliquorum planetarum à Sole. ibid.
- 7. Fixas non posse supponi nimis remotas. ibid.
- 8. Terram è coelo conspectam non apparituram esse nisi ut Planetam, Iove aut Saturno minorem. ibid.
- 9. Solem et Fixas propriâ luce fulgere. 73
- 10. Lunam et alios Planetas lucem à Sole mutuari. ibid.
- 11. Terram ratione luminis à Planetis non differre. ibid.
- 12. Lunam, cùm nova est, à Terrâ illuminari. 74
- 13. Solem inter Fixas, et Terram inter Planetas posse numerari. ibid.
- 14. Fixas eandem semper à se mutuò distantiam retinere ; non autem Planetas. ibid.
- 15. Easdem Planetarum apparentias per varias hypotheses posse explicari. ibid.
- 16. Hypothesim Ptolemaei apparentiis non satisfacere. 75
- 17. Hypotheses Copernici et Tychonis non differre, in quantum hypotheses. ibid.
- 18. Tychonem verbo minus, sed re plus motûs Terrae tribuere, quàm Copernicum. ibid.
- 19. Me accuratiùs quàm Copernicum ; et veriùs quàm Tychonem, Terrae motum negare. ibid.
- 20. Fixas supponendas esse à Saturno Elzevier, p. (n)
Image haute résolution sur Gallica quam maximè distantes. 76 - 21. Solem instar flammae, ex materiâ quidem valde mobili constare, sed non ideò ex uno loco in alium migrare. ibid.
- 22. Solem à flammâ differre, quòd non ita egeat alimento. ibid.
- 23. Fixas omnes in eadem sphaerâ non versari ; sed unamquamque vastum spatium circa se habere, aliis fixis destitutum. 77
- 24. Coelos esse fluidos. 79
- 25. Coelos omnia corpora in se contenta secum deferre. ibid.
- 26. Terram in coelo suo quiescere, sed nihilominus ab eo deferri. ibid.
- 27. Idemque sentiendum esse de omnibus Planetis. ibid.
- 28. Terram, propriè loquendo, non moveri, nec ullos Planetas, quamvis à coelo transferantur. 80
- 29. Nullum etiam motum Terrae esse tribuendum, quamvis motus impropriè juxta usum vulgi sumatur ; sed tunc rectè dici alios Planetas moveri. ibid.
- 30. Planetas omnes circa Solem à coelo deferri. 81
- 31. Quomodo singuli Planetae deferantur. 82
- 32. Quomodo etiam Solis maculae. 83
- 33. Quomodo etiam Terra circa proprium centrum, et Luna circa Terram vehatur. ibid.
- 34. Motus coelorum non esse perfectè circulares. 84
- 35. De aberratione Planetarum in latitudinem. ibid.
- 36. De motu in longitudinem. 85
- 37. Phaenomena omnia per hanc hypothesin facillimè intelligi. ibid.
- 38. luxta Tychonis hypothesim discendum esse, Terram moveri circa proprium centrum. ibid.
- 39. Ac etiam illam moveri circa Solem motu annuo. 86
- 40. Terrae translationem nullam efficeperficie adspectûs diversitatem in Fixis, propter maximam ipsarum distantiam. 87
- 41. Hanc etiam fixarum distantiam requiri ad motus Cometarum, quos jam constat esse in coelo. ibid.
- 42. Omnia quae hîc in Terra videmus, ad phaenomena etiam pertinere ; sed non opus esse initio ad cuncta respicere. 88
- 43. Vix fieri posse quin caussae, ex quibus omnia phaenomena clarè deducuntur, sint verae. ibid.
- 44. Me tamen eas, quas hîc exponam, pro hypothesibus tantùm habere velle. 89
- 45. Meque etiam hîc nonnullas assumturum, quas constat falsas esse. ibid.
- 46. Quaenam sint ea, quae hîc assumo ad phaenomena omnia explicanda. 90
- 47. Harum suppositionum falsitatem non impedire, quò minùs ea qua ex ipsis deducentur, vera et certa esse possint. 91
- 48. Quomodo omnes coelestis materiae particulae facta sint sphaericae. 93
- 49. Circa istas particulas sphaericas aliam esse debere materiam subtiliorem. ibid.
- 50. Hujus subtilioris materiae particulas facillimè dividi. 94
- 51. Easdem celerrimè moveri. ibid.
- 52. Tria esse hujus mundi adspectabilis elementa. ibid.
- 53. Tres etiam in illo coelos distingui posse. 95
- 54. Quomodo Sol et fixae formatae sint. ibid.
- 55. Quid sit lux. 97
- 56. Quis conatus ad motum in rebus inanimatis sit intelligendus. ibid.
- 57. Quomodo in eodem corpore conatus ad diversos motus simul esse possint. ibid.
- 58. Quomodo ea, quae circulariter moventur, conentur recedere à centro sui motûs. 99
- 59. Quanta sit vis istius conatus. 100
- 60. Hunc conatum reperiri in materiâ coelorum. 101
- 61. Ipsum efficere, ut corpora Solis et Fixarum sint rotunda. 102
- 62. Eundem efficere, ut materia coelestis ab omnibus punctis cirumferentia cujusque stellae vel Solis, recedere conetur. 103
- 63. Globulos materia coelestis, se mutuò non impedire in isto conatu. 104
- 64. Omnes lucis proprietates in isto conatu inveniri : adeò ut lux ejus ope cerni posset tanquam ex stellis manans, etsi nulla vis effet in ipsis stellis. ibid.
- 65. Cujusque vorticis coelorum polos, tangere partes aliorum vorticum ab eorum polis remotas. 105
- 66. Motus istorum vorticum aliquo modo inflecti, ut inter se consentiant. 107
- 67. Duorum vorticum polos se mutuò tangere non posse. 108
- 68. Vortices istos esse magnitudine inaequales. ibid.
- 69. Materiam primi elementi, ex polis cujusque vorticis fluere versus centrum, et ex centro versus alias partes. 109
- 70. Idem de materiâ secundi elementi non posse intelligi. ibid.
- 71. Quae sit ratio hujus diversitatis. 111
- 72. Quomodo moveatur materia, quae Solem componit. 113
- 73. Varias esse inaequalitates in situ corporis Solis. 115
- 74. Varias etiam esse in ejus materiae motu. 117
- 75. Eas tamen non impedire, ne ejus figura sit rotunda. 119
- 76. De motu primi elementi dum versatur inter globulos secundi. ibid.
- 77. Quomodo Solis lumen non modò versus Eclipticam, sed etiam versus polos se diffundat. 121
- 78. Quomodo versus Eclipticam se diffundat. ibid.
- 79. Quàm facilè ad motum unius exigui corporis, alia quam-maximè ab eo remota moveantur. 123
- 80. Quomodo lumen Solis tendat versus polos. ibid.
- 81. An aequalis sit ejus vis in polis et in eclipticâ. 125
- 82. Globulos secundi elementi Soli vicinos minores esse, ac celeriùs moveri quàm remotiores, usque ad certam distantiam ; ultra quam sunt omnes magnitudine aequales, et eò celeriùs moventur, quò sunt à Sole remotiores. 127
- 83. Cur remotissimi celeriùs moveantur quàm aliquantò minùs remoti. ibid.
- 84. Cur Solis proximi, celeriùs etiam ferantur, quàm paulò remotiores. 128
- 85. Cur iidem Solis proximi, sint remotioribus minores. 130
- 86. Globulos secundi elementi variis modis simul moveri, AT VIII-1, 340 quo fit ut planè sphaerici reddantur. 132
- 87. Varios esse gradus celeritatis in minutiis primi elementi. ibid.
- 88. Eas ejus minutias quae minimùm habent celeritatis, facilè id ipsum quod habent aliis transferre, ac sibi mutuò adhaerere. 133
- 89. Tales minutias sibi mutuò adhaerentes, praecipuè inveniri eâ materiâ primi elementi, quae à polis ad centra vorticum fertur. 134
- 90. Qualis sit figura istarum minutiarum, quae particulae striatae deinceps vocabuntur. ibid.
- 91. Istas particulas ab oppositis polis venientes, contrario modo esse intortas. 135
- 92. Tres tantùm strias in ipsis esse. ibid.
- 93. Inter particulas striatas, et omnium minutissimas, varias esse aliarum magnitudines in primo elemento. 136
- 94. Quomodo ex iis maculae in Solis vel stellarum superficie generentur. 137
- 95. Hinc cognosci praecipuas harum macularum proprietates. ibid.
- 96. Quomodo istae maculae dissolvantur, ac novae generentur. 138
- 97. Cur in quarundam extremitate colores iridis appareant. ibid.
- 98. Quomodo maculae in faculas vertantur, vel contrà. 139
- 99. In quales particulas maculae dissolvantur. ibid.
- 100. Quomodo ex ipsis aether circa Solem et stellas generetur. Huncque aetherem et istas maculas ad tertium elementum referri. 140
- 101. Macularum productionem et dissolutionem à caussis valde incertis pendere. ibid.
- 102. Quomodo eadem macula totum aliquod sidus tegere possit. ibid.
- 103. Cur Sol aliquando visus sit obscurior ; et cur quarundam stellarum magnitudines apparentes mutentur. 141
- 104. Cur aliquae fixae dispareant, vel ex improviso appareant. ibid.
- 105. Multos esse meatus in maculis, per quos liberè transeunt particulae striatae. 142
- 106. Quae sit dispositio istorum meatuum : et cur particulae striatae per illos retrogredi non possint. 143
- 107. Cur etiam quae veniunt ab uno polo, non transeant per eosdem meatus, quàm quae veniunt ab alio. ibid.
- 108. Quomodo materia primi elementi, per istos meatus fluat. ibid.
- 109. Quòd alii etiam meatus illos decussatim intersecent. 146
- 110. Quòd lumen stellae per maculam vix possit transire. ibid.
- 111. Descriptio Stellae ex improviso apparentis. ibid.
- 112. Descriptio Stellae paulatim disparentis. 149
- 113. In omnibus maculis multos meatus à particulis striatis excavari. 150
- 114. Eandem stellam posse per vices apparere ac disparere. ibid.
- 115. Totum aliquando vorticem, in cujus centro est stella, destrui posse. 151
- 116. Quomodo destrui possit, antequam multae maculae circa ejus stellam sint congregatae. 152
- 117. Quomodo permultae maculae circa aliquam stellam esse possint, antequam ejus vortex destruatur. 154
- 118. Quomodo istae multae maculae generentur. 155
- 119. Quomodo Stella fixa mutetur in Cometam, vel in Planetam. 156
- 120. Quò feratur talis Stella, cùm primùm desinit fixa esse. 157
- 121. Quid per corporum soliditatem. et quid per eorum agitationem intelligamus. 159
- 122. Soliditatem non à solâ materià, sed etiam à magnitudine ac figurâ pendere. ibid.
- 123. Quomodo globuli coelestes, integro aliquo sidere solidiores esse possint. 160
- 124. Quomodo etiam esse possint minùs solidi. 161
- 125. Quomodo quidam sint aliquo sidere magis solidi ; alii minùs. 162
- 126. De principio motûs Cometae. ibid.
- 127. De continuatione motûs Cometae per diversos vortices. 164
- 128. Phaenomena Cometarum. 166
- 129. Horum Phaenomenωn explicatio. ibid.
- 130. Quomodo Fixarum lumen ad Terram vsque perveniat. 168
- 131. An Fixae in veris locis videantur : et quid sit Firmamentum. 170
- 132. Cur Cometae à nobis non videantur, cùm sunt extra nostrum coelum ; et obiter cur carbones sint nigri, et cineres albi. ibid.
- 133. De Cometarum comâ, et variis ejus phaenomenis. 173
- 134. De quadam refractione, à quâ ista coma dependet. 174
- 135. Explicatio istius refractionis. ibid.
- 136. Explicatio apparitionis comae. 176
- 137. Quomodo etiam trabes appareant. 178
- 138. Cur Cometarum cauda, non semper in parte à Sole directè aversa, nec semper recta videatur. ibid.
- 139. Cur tales comae circa Fixas aut Planetas non appareant. 179
- 140. De principio motûs Planetae. 180
- 141. Caussae, à quibus ejus errores pendent. Prima. 181
- 142. Secunda. ibid.
- 143. Tertia. ibid.
- 144. Quarta. ibid.
- 145. Quinta. 182
- 146. De prima productione omnium Planetarum. ibid.
- 147. Cur quidam Planetae sint aliis à Sole remotiores : idque ab eorum magnitudine solâ non pendere. 183
- 148. Cur Soli viciniores celeriùs aliis moveantur ; et tamen ejus maculae sint tardissimae. ibid.
- 149. Cur Luna circa Terram gyret. 184
- 150. Cur Terra circa suum axem vertatur. 185
- 151. Cur Luna celeriùs feratur, quàm Terra. 186
- 152. Cur semper Lunae facies, quamproximè eadem sit Terrae obversa. ibid.
- 153. Cur Luna celeriùs incedat, et à suo motu medio minùs aberret in conjunctionibus, quàm in quadris : et cur ejus coelum non sit rotundum. ibid.
- 154. Cur secundarii Planetae qui sunt circa lovem, tam celeriter ; qui verò sunt circa Saturnum, tam tardè vel nullo modo moveantur. 187
- 155. Cur poli Æquatoris et Eclipticae multùm distent ab invicem. 188
- 156. Cur paullatim ad invicem accedant. 189
- 157. Vltima et maximè generalis causa omnium inaequalitatum, quae in motibus corporum mundanorum reperiuntur. ibid.
AT VIII-1, 338
AT VIII-1, 339
Elzevier, p. (o)
Image haute résolution sur Gallica
Elzevier, p. (p)
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-1, 341
Elzevier, p. (q)
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-1, 342