PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
Pars quarta.
De Terrâ.

1. Falsam hypothesim quâ jam antè usi sumus, esse retinendam, ad veras rerum naturas explicandas. 190
2. Quae sit generatio Terrae, secundùm istam hypothesim. ibid.
3. Distinctio Terrae in tres regiones : et primae descriptio. 191
4. Descriptio secundae. 192
5. Descriptio tertiae. ibid.
6. Particulas tertii elementi, quae sunt in hac tertiâ regione, esse debere satis magnas. ibid.
7. Ipsas à primo et secundo elemento posse immutari. 193
8. Esse majores globulis secundi elementi, sed iisdem esse minùs solidas et minùs agitatas. ibid.
9. Eas ab initio sibi mutuò incubuisse circa Terram. ibid.
10. Varia circa ipsas intervalla materiae primi et secundi elementi relicta esse. 194
11. Globulos secundi elementi, eò minonoresminores initio fuisse, quò centro Terrae viciniores. ibid.
12. Meatusque inter ipsas habuisse angustiores. 195
13. Non semper crassiores, tenuioribus inferiores fuisse. ibid.
14. De primâ formatione diversorum corporum in tertiâ Terrae regione. ibid.
15. De actionibus, quarum ope ista corpora genita sunt ; ac primò de generali globulorum coelestium motu. ibid.
16. De primo hujus primae AT AT VIII-1, 343 actionis effectu, Elzevier, p. (r)
Image haute résolution sur Gallica
quòd reddat corpora pellucida
. 196

17. Quomodo corpus solidum et durum, satis multos meatus habere possit, ad radios luminis transmittendos. 197
18. De secundo illius primae actionis effectu, quòd una corpora ab aliis secernat, et liquores expurget. ibid.
19. De tertio effectu ; quòd liquorum guttas redat rotundas. 198
20. Explicatio secundae actionis, quae gravitas vocatur. 199
21. Omnes Terrae partes, si solae spectentur, non esse graves, sed leves. ibid.
22. In quo consistat levitas materiae coelestis. 200
23. Quomodo partes omnes terrae, ab istâ materiâ coelesti deorsum pellantur, et ita fiant graves. ibid.
24. Quanta sit in quoque corpore gravitas. 201
25. Ejus quantitatem non respondere quantitati materiae cujusque corporis. 202
26. Cur corpora non gravitent in locis suis naturalibus. ibid.
27. Gravitatem corpora deprimere versus centrum Terrae. 203
28. De tertiâ actione, quae est lumen ; quomodo particulas aëris commoveat. 204
29. De quartâ quae est calor : quid sit, et quomodo sublato lumine perseveret. 205
30. Cur altiùs penetret, quàm lumen. ibid.
31. Cur corpora ferè omnia rarefaciat. ibid.
32. Quomodo suprema Terrae regio, in duo diversa corpora fuerit primùm divisa. 206
33. Distinctio particularum terrestrium in tria summa genera. 207
34. Quomodo tertium corpus inter duo priora factum sit. ibid.
35. Particulas tantùm unius generis in isto corpore contineri. 208
36. Duas tantùm in eo esse species istarum particularum. 209
37. Quomodo infimum corpus C, in plura alia fuerit divisum. 210
38. De formatione alterius quarti corporis supra tertium. 211
39. De hujus quarti corporis accretione, et tertii expurgatione. ibid.
40. Quomodo hoc tertium corpus fuerit mole imminutum, et spatium aliquod inter se et quartum reliquerit. 212
41. Quomodo multae fissurae in quarto factae sint. 214
42. Quomodo ipsum in varias partes sit confractum. 215
43. Quomodo tertium corpus supra quartum ex parte ascenderit, et ex parte infra remanserit. 216
44. Inde in superficie Terrae ortos esse montes, campos, maria, etc. ibid.
45. Quae sit aëris natura. 217
46. Cur facilè rarefiat, et densetur. 218
47. De violentâ ejus compressione in quibusdam machinis. ibid.
48. De aquae naturâ : et cur facilè AT VIII-1, 344 modò in aërem, modò in glaciem vertatur. ibid.
49. De fluxu et refluxu maris. 219
50. Cur aqua horis 6 1/5 ascendat, et horis 6 1/5 descendat. 221
51. Cur aestus maris sint majores, cùm Luna plena est vel nova. ibid.
52. Cur in aequinoctiis sint maximi. ibid.
53. Cur aër et aqua semper ab Oriente in Occidentem fluant. 222
54. Cur in eâdem poli altitudine, regiones quae mare habent ad Orientem, sint aliis magis temperatae. 223
55. Cur nullus sit fluxus nec refluxus in lacubus aut stagnis : et cur in variis litoribus variis horis fiat. ibid.
56. Quomodo ejus caussae particulares, in singulis litoribus sint investigandae. ibid.
Elzevier, p. (s)
Image haute résolution sur Gallica
57. De natura Terrae interioris. 224
58. De naturâ argenti vivi. 225
59. De inaequalitate caloris interiorem Terram pervadentis. ibid.
60. De istius caloris actione. 226
61. De succis acribus et acidis, ex quibus fiunt atramentum sutorium, alumen, etc. 227
62. De materia oleaginea bituminis, sulphuris, etc. ibid.
63. De Chymicorum Principiis, et quomodo metalla in fodinas ascendant. 228
64. De Terrâ exteriore ; et de origine fontium. ibid.
65. Cur mare non augeatur ex eo, quòd flumina in illud fluant. 229
66. Cur fontes non sint salsi, nec mare dulcescat. ibid.
67. Cur in quibusdam puteis aqua sit salsa. 230
68. Cur etiam ex quibusdam montibus sal effodiatur. ibid.
69. De nitro aliisque salibus, à sale marino diversis. ibid.
70. De vaporibus, spiritibus, et exhalationibus à terrâ interiore ad exteriorem ascendentibus. 231
71. Quomodo ex variâ eorum misturâ, varia lapidum, aliorumque fossilium genera oriantur. ibid.
72. Quomodo metalla ex terrâ interiore ad exteriorem perveniant ; et quomodo minium fiat. 232
73. Cur non in omnibus terrae locis metalla inveniantur. ibid.
74. Cur potissimùm inveniantur in radicibus montium, versus Meridiem et Orientem. ibid.
75. Fodinas omnes esse in terrâ exteriore ; nec posse unquam ad interiorem fodiendo perveniri. ibid.
76. De sulphure, bitumine, argillâ, oleo. 233
77. Quomodo fiat terrae motus. ibid.
78. Cur ex quibusdam montibus ignis erumpat. ibid.
79. Cur plures concussiones fieri soleant in terrae motu : Sicque per aliquot horas aut dies interdum duret. 234
80. De naturâ ignis, ejusque ab aëre diversitate. ibid.
81. Quomodo primùm excitetur. 235
82. Quomodo conservetur. ibid.
83. Cur egeat alimento. 236
AT VIII-1, 345 84. Quomodo ex silicibus excutiatur. ibid.
85. Quomodo ex lignis siccis. 237
86. Quomodo ex collectione radiorum Solis. 238
87. Quomodo à solo motu valde violento. ibid.
88. Quomodo à diversorum corporum misturâ. 239
89. In fulmine, in stellis trajicientibus. ibid.
90. In iis quae lucent et non urunt : ut in stellis cadentibus. 240
91. In guttis aquae marinae, in lignis putridis, et similibus. ibid.
92. In iis quae incalescunt et non lucent : ut in foeno incluso. 241
93. In calce aquâ aspersâ, et reliquis. 242
94. Quomodo in cavitatibus terrae ignis accendatur. 243
95. Quomodo candela ardeat. ibid.
96. Quomodo ignis in eâ conservetur. 244
97. Cur ejus flamma sit acuminata ; et fumus ex eâ egrediatur. ibid.
98. Quomodo aër et alia corpora flammam alant. ibid.
99. De motu aëris versus ignem. 245
100. De iis quae ignem exstinguunt. ibid.
101. Quid requiratur, ut aliquod corpus alendo igni aptum sit. ibid.
102. Cur flamma ex spiritu vini linteum non urat. 246
103. Cur spiritus vini facillimè ardeat. ibid.
104. Cur aqua difficillimè. ibid.
105. Cur vis magnorum ignium, ab Elzevier, p. (t)
Image haute résolution sur Gallica
aquâ aut salibus injectis augeatur
. ibid.

106. Qualia sint corpora quae facilè uruntur. 247
107. Cur quaedam inflammentur ; alia non. ibid.
108. Cur ignis aliquandiu in prunis se conservet. ibid.
109. De pulvere tormentario ex sulphure, nitro et carbone confecto ; ac primo, de sulphure. 248
110. De nitro. ibid.
111. De sulphuris et nitri conjunctione. ibid.
112. De motu particularum nitri. ibid.
113. Cur flamma hujus pulveris valde dilatetur, et praecipuè agat versus superiora. 249
114. De carbone. ibid.
115. De granis hujus pulveris, et in quo praecipua ipsius vis consistat. ibid.
116. De lucernis diutissimè ardentibus. 250
117. De reliquis ignis effectibus. 251
118. Quaenam corpora illi admota liquescant et bulliant. 252
119. Quaenam siccentur et durescant. ibid.
120. De aquis ardentibus, insipidis, acidis. ibid.
121. De sublimatis et oleis. 253
122. Quòd mutato ignis gradu, mutetur ejus effectus. ibid.
123. De calce. ibid.
124. De vitro, quomodo fiat. 254
125. Quomodo ejus particulae simul jungantur. ibid.
126. Cur sit liquidum cùm candet, omnesque figuras facilè induat. ibid.
127. Cur, cùm frigidum est, sit valde durum. 256
128. Cur valde fragile. ibid.
AT VIII-1, 346 129. Cur ejus fragilitas minuatur, silentè refrigeretur. ibid.
130. Cur sit pellucidum. 257
131. Quomodo fiat coloratum. 258
132. Cur sit rigidum instar arcûs ; et generaliter, cur rigida cùm inflexa sunt, fponte redeant ad priorem figuram. ibid.
133. De magnete. Repetitio eorum ex antè dictis, quae ad ejus explicationem requiruntur. 259
134. Nullos in aëre, nec in aquâ esse meatus recipiendis particulis striatis idoneos. 260
135. Nullos etiam esse in ullis corporibus terrae exterioris, praeterquam in ferro. 261
136. Cur tales meatus sint in ferro. ibid.
137. Quâ ratione etiam sint in singulis ejus ramentis. ibid.
138. Quomodo isti meatus apti reddantur, ad particulas striatas ab utravis parte venientes, admittendas. 262
139. Quae sit natura magnetis. 263
140. Quomodo fusione fiat chalybs, et quodvis ferrum. ibid.
141. Cur chalybs sit valde durus, rigidus, et fragilis. 264
142. Quae sit differentia inter chalybem, et aliud ferrum. ibid.
143. Quomodo chalybs temperetur. 265
144. Quae sit differentia inter meatus magnetis, chalybis, et ferri. 266
145. Enumeratio proprietatum virtutis magneticae. 267
146. Quomodo particulae striatae per Terrae meatus fluant. 270
147. Quod difficilius transeant per aërem, aquam, et terram exteriorem, quàm per interiorem. 271
148. Quod faciliùs transeant per magnetem, quàm per alia corpora hujus terrae exterioris. 272
149. Qui sint poli magnetis. ibid.
150. Cur isti poli se convertant versus polos Terrae. ibid.
151. Cur etiam certâ ratione versus ejus centrum se inclinent. 273
152. Cur unus magnes ad alium se convertat et inclinet, eodem modo Elzevier, p. (u)
Image haute résolution sur Gallica
atque ad Terram
. 275

153. Cur duo magnetes ad invicem accedant, et quae sit cujusque sphaera activitatis. ibid.
154. Cur interdum se invicem refugiant. 277
155. Cur segmentorum magnetis partes, quae ante sectionem junctae erant, se mutuò etiam refugiant. 278
156. Cur duo puncta, quae priùs in uno magnete contigua erant, in ejus fragmentis sint poli diversae virtutis. 279
157. Cur eadem sit vis in quavis magnetis parte, ac in toto. ibid.
158. Cur magnes suam vim ferro sibi admoto communicet. ibid.
159. Cur ferrum pro variis modis, quibus magneti admovetur, ipsam diversimodè recipiat. 280
160. Cur ferrum oblongum eam non recipiat, nisi secundùm suam longitudinem. ibid.
AT VIII-1, 347 161. Cur magnes nihil amittat de suâ vi, quamvis eam ferro communicet. 281
162. Cur haec vis celerrimè ferro communicetur, sed diuturnitate temporis in eo confirmetur. ibid.
163. Cur chalybs ad cam recipiendam aptior sit, quàm vilius ferrum. ibid.
164. Cur major ei communicetur à perfectiore magnete, quàm à minùs perfecto. ibid.
165. Cur ipsa etiam terra vim magneticam ferro tribuat. 282
166. Cur vis magnetica in Terrâ debilior sit, quàm in parvis magnetibus. ibid.
167. Cur acus magnete tactae semper suae virtutis polos in extremitatibus suis habeant. 283
168. Cur poli magneticae virtutis, non semper accuratè versus Terrae polos dirigantur ; sed ab iis variè declinent. ibid.
169. Cur etiam interdum ista declinatio cum tempore mutetur. 284
170. Cur in magnete supra unum ex suis polis erecto minor esse possit, quàm cùm ejus poli aequaliter à Terrâ distant. ibid.
171. Cur magnes trahat ferrum. 285
172. Cur magnes armatus, multò plus ferri sustineat, quàm nudus. ibid.
173. Cur ejus poli, quamvis contrarii, se invicem juvent ad ferrum sustinendum. 286
174. Cur gyratio rotulae ferreae, à vi magnetis cui appensa est, non impediatur. 287
175. Quomodo et quare vis unius magnetis, augeat vel minuat vim alterius. ibid.
176. Cur magnes quantumvis fortis, ferrum sibi non contiguum, à magnete debiliore attrahere non possit. 288
177. Cur magnes debilis, aut ferrum, à magnete fortiori ferrum sibi contiguum possit detrahere. 289
178. Cur in his Borealibus regionibus, polus Australis magnetis sit fortior Boreali. ibid.
179. De iis quae observari possunt in ferri limaturâ circa magnetem sparsâ. ibid.
180. Cur lamina ferrea polo magnetis conjuncta, ejus vim trahendi vel convertendi ferri impediat. 291
181. Cur eandem nullius alterius corporis interpositio impediat. 292
182. Cur magnetis positio non conveniens, ejus vires paullatim imminuat. ibid.
183. Cur rubigo, humiditas et situs, eas etiam imminuat, et vehemens ignis planè tollat. 293
184. De vi attractionis in succino, cerà, resinâ, et similibus. ibid.
185. Quae sit caussa istius attractionis in vitro. 294
186. Eandem ipsius caussam in reliquis etiam videri. 295
Elzevier, p. (v)
Image haute résolution sur Gallica
177[187]. Ex dictis intelligi, quaenam caussae esse possint reliquorum omnium mirabilium AT AT VIII-1, 348 effectuum, qui ad occultas qualitates referri solent. 296
188. De iis, quae ex tractationibus de animali et de homine, ad rerum materialium cognitionem mutuanda sunt. 297
189. Quid sit sensus, et quomodo fiat. ibid.
190. De sensuum distinctione : ac primò de internis, hoc est, de animi affectibus, et de appetitibus naturalibus. 298
191. De sensibus externis : ac primò de tactu. 299
192. De gustu. 300
193. De odoratu. ibid.
194. De Auditu. ibid.
195. De Visu. 301
196. Animam non sentire, nisi quatenus est in cerebro. ibid.
197. Mentem esse talis naturae, ut à solo corporis motu varii sensus in eâ possint excitari. 302
198. Nihil à nobis in objectis externis sensu deprehendi, praeter ipsorum figuras, magnitudines et motus. 303
199. Nulla naturae phaenomena in hac tractatione fuisse praetermissa. 304
200. Nullis me in ea principiis usum esse, quae non ab omnibus recipiantur ; hancque Philosophiam non esse novam, sed maximè antiquam et vulgarem. ibid.
201. Dari particulas corporum insensiles. 305
202. Democriti Philosophiam non minùs differre à nostrâ, quàm à vulgari. 306
203. Quomodo figuras et motus particularum insensilium cognoscamus. 307
204. Sufficere si de insensilibus qualia esse possint, explicuerim, etsi fortè non talia sint. 308
205. Ea tamen quae explicui, videri saltem moraliter certa. 309
206. Imò plusquam moraliter. ibid.
207. Sed me omnia mea Ecclesiae auctoritati submittere. 310