- a armis om. a’.
1.
|
Provincia Lugdunensis secunda, quae nunc dicitur Normannia, non immerito asseritur praecipua ceterarum quas infra se continet Gallia, utpote quae non solum esse sufficiens sibi rerum omnium affluentissima copia, verum etiam circumjectis provinciis non minima probatur conferre subsidia. Namque aeris salubritate, opimae telluris ubertate, vinearum fertilitate, silvarum delectabilitate, nemorum fructiferarumque arborum apricitate, hortorum salubriumque herbarum amoenitate, metallorum quorumque congerie, silvestrium domesticarumque bestiarum multiplicitate, avium cujusque generis multitudine, piscium marinorum dulciumque aquarum copiosa effusione, navium cunctarumque mercium assiduitate, clarissimarum urbium dignitate, nobilium coenobiorum numerositate, illustrium virorum animosissimorumque militum populositate, ut testimonio sunt Cenomannicus pagus, Anglica regna, Campania, Apulia, Calabria, Sicilia aliaque plura ab eis armis [
a]
armis om. a’.
|
adquisita diversis temporibus, cunctis ad postremum commodis humanae vitae omni suae vicinitati noscitur longe praestare.
- b post michaelis add. archangeli a’.
- c ipsius sancti transp. a’.
2. Haec maxima sui parte, ab occidente scilicet orientem versus per totum septentrionalem circulum, oceano cingitur ; ab oriente Epta, a meridie Sarta, ab occasu Coysnon fluminibus oceanoque disterminatur. Et cum omnibus, ut dictum est, vitae emolumentis ceteras praecellat, universo tamen occidenti in hoc longe superemicat, quod infra se, in monte qui dicitur Tumba, beati Michaelis [
b]
post michaelis add. archangeli a’. continet patrocinia. Ibidem nempe haberi patrocinia ejusdem caelestis militiae principis concursus paene totius testatur orbis. Quo innumerabilibus choruscavit nostraque adhuc aetate choruscat miraculis, angelicae tantum sublimitati congruis. Ex quibus aliqua, quorumdam nostrorum bonae voluntatis fratrum compulsi precibus, nullo fastu sed amore sancti ipsius [
c]
ipsius sancti transp. a’. memoriae mandare studuimus, prout vel ipsi nostra aetate vidimus vel a nostris majoribus, subnixae auctoritatis viris, audivimus.