- a montem a’D.
- b alii a’ac .
1. Exigente deinde mole peccaminum, eundem
Montis [a] sancti Michaelis
burgum nocturno tempore devastare coepit incendium. Quod altius
emittens globos flammarum vaporiferos, monasterium ipsius sancti
Michaelis contiguasque invasit domos. Monachi itaque tanto obstricti articulo quicquid ornamentorum loci igni
eripere potuerunt tuto recondiderunt in loco interque alia majorem capsam auro decentissime opertam extulerunt infra quam recondita fuerat pyxis sanctarum reliquiarum. Vorax igitur flamma cuncta habitacula cum ecclesiis exussit,
illud tamen domus
quod continebat corpus sancti Autberti ipsius meritis solum evasit. Jam dictus vero abbas Mainardus suique monachi magnanimiter ferentes damnum
hujus infortunii, pro viribus operam dederunt restaurationi loci,
Ricardo duce
Normannorum non minimum eis conferente auxilii. Interim autem super
majus altare fecerunt construi tectum ligneum, sub quo praedictam capsam cum aliis [b]
ornamentis reposuerunt. Haec itaque major capsa infra se alteram
minorem continebat in qua eadem pyxis erat qua beatus Autbertus
sacras, ut dictum est, reliquias condiderat.
- c excecutio a’.
2.
|
Manifestum vero est nullique incognitum quod ubicumque ignis
ingruerit infortunium, nullo modo
deerit improbitas saeva latronum. Hac igitur consideratione idem
abbas pariterque monachi deliberaverunt inspici debere utrum ibi
eadem haberetur bustula necne. Deliguntur itaque probabilioris vitae
monachi qui id peragerent post oblationem sancti sacrificii sacris
adhuc vestibus induti. Qui coram omnibus majoris capsae inspicientes
ostiolum, salvum omnino ejus reppererunt
obseraculum. Quod cum reserassent clave, secundam cum integris pari
modo signaculis extrahentes inde supra sanctum posuerunt altare. Hac
dissignata, non invenerunt pyxidem qua sancta continebantur pignora.
Demissis illico hoc viso animis, ingentibus sese cuncti subdiderunt
planctibus ac lacrymis. Tandemque salubrius ineuntes consilium, decreverunt cum summa cordis contritione
eleemosynarumque largitione triduanum indicere jejunium, quo spatio
cuncta ipsius loci plebs omnipotentem Deum eundemque sanctum
exoraret principem beatorum spirituum, sacrum sibi reddi patrocinium
quo olim eundem insignierat locum. Hujus itaque indicti qualis
fuerit exsequutio [c] pia,
misericordis Dei subsequens declaravit
exauditio. Nam quod fide plena petierunt, haud tarde consequi
meruerunt.
- d om. a’CD.
- e om. a’pc C.
3. Tertia siquidem die
|
constituti jejunii, dum quidam
piscator a piscatione rediret, sexta fere hora diei ad radicem
ipsius montis clarissimum lumen instar radii solis de caelo micare
conspexit. Quo appropians super quemdam lapidem pyxidem discoopertam
invenit in quam praedictum lumen videbatur infundi. Quam
nullatenus ausus contingere, projectis quae ferebat, festinanter hoc
abbati retulit ac fratribus. Qui, confestim sese induentes sacris vestibus ecclesiastico more, ad locum
venerunt cum omni populo ipsius villae. Quibus praesentibus talique
miraculo gratulantibus, cum admiratione invenerunt [d] idem cooperculum loco suo restitutum, nullo eum visibiliter contingente.
Hanc itaque cum omni gaudio et reverentia inde sumpserunt et cum
hymnis ac laudibus in ecclesiam beati Michaelis
deferentes in [e] loco
proprio restituerunt.
- f hiis a’D.
- g quique a’CD.
- h nulli a’D.
- i assciscere a’ assessere
C assistere D.
4. Haec ita esse acta venerabilis
provectiorisque aetatis praedictus Frotmundus narrat, quod ab his [f] qui
interfuerunt –credibilibus sane personis– se percepisse confirmat.
Isdem autem lapis hodieque monstratur in eodem monte atque tam ab
incolis quam a peregrinis in maxima habetur veneratione. Qui etiam
quod plurima donatus sit virtute eadem sanctarum reliquiarum
sessione, liquido claret multiplicium sanitatum quae
ibi quoque [g] promerentur
commoditate. Nam nonnulli [h] febricitantium cum fide
illuc euntes
|
dormitum pristinae sospitatis inde noscuntur retulisse
levamen quaesitum. Quorum aliquos nobiscum degentes in promptu est
asciscere [i] hujus rei
idoneos testes.~