De scuto et gladio sancti Michaelis [1]
a De scuto et ense sancti Michaelis D; Relatio reverendissimi in Christo patris, domni Baldrici, Dolensis archiepiscopi, antea monachi et abbatis monasterii sancti Petri de Burgolio, Andegavensis diocoesis, de scuto et gladio quae videntur in monasterio sancti Michaelis in periculo maris Huy.
| Relatio [a] domini Baldrici, Dolensis archiepiscopi, de scuto et gladio, quae duo in Monte Sancti Michaelis qui Tumba dicitur oratores admirantur.
 
I.
ante monte add. hoc D.c infantili a’D.d noscet D non esset C.
1. In Monte [b] sancti Michaelis qui Tumba dicitur quaedam videntur insignia quasi bellica, non tamen bello, immo magis ludo infantuli [c] qui ejusmodi nosset [d] accommoda, quae christiana devotio suppliciter veneratur, utpote de quibus beatum Michaelem aliquid significasse refertur.
2.Ibi siquidem ancile quoddam appositum est, corpore parvissimum, materia aereum, forma paene rotundum, tenue, non spissum, quatuor in locis signo sanctae crucis insignitum, pariterque gladiolus in modum gladii figuratus. Quae tamen ambo ad nullum prae modicitate sua belli sufficerent usum, sed dumtaxat armorum instar sunt.

~

1   Ms. 211 (f. 26-31v): a’; ms. 212 (f. 6v-10): D; ms. 213 (f. 150-153): C; édition dom J. Huynes (1640) ms. Paris, BNF, fr. 18947 (f. 44v-47v): Huy.