Variante: version abrégée du manuscrit d’Avranches, BM, 212 (f. 5-6) [1]
| Deinde vero anno ab incarnatione Domini IXc LXVIo, Ricardus, primus hujus nominis Normannie dux, filius Willermi, filii Rollonis, primi Normannie ducis, cum canonicos per dictum beatum Aubertum episcopum ad faciendum servicium divinum in eadem ecclesia deputatos et ordinatos omnino dissolute vivere comperisset serviciumque penitus negligere, ad se eos convo | catos sepiissime (sic), ut regularis vite modum susciperent, minis blandiciisque sattagebat ammonere. Illi vero nichil de ejus ammonicione mutati in melius, solis comessacionibus, venacionibus ceterisque intenti erant voluptatibus. Econtra ille frequencius iterans idemtidem ammonicionem nullam eis immittere valuit morum emendacionem.
Habito igitur consilio cum Hugone, archiepiscopo Rothomagensi, et aliis suis optimatibus super hujusmodi negocio, misit e latere suo strenue nobilitatis viros, Romane sedis antistiti rem ex ordine simulque suam super hoc deliberacionem insinuans. Qui benigne hanc suscipiens legacionem, apostolica auctoritate adjudicavit religiosi principis debere impleri peticionem et intencionem. Regressis ergo nuntiis cum licencia sedi apostolice presidentis, idem princeps, aggregatis undecim ydoneisque monachisin sancta religione, Abrincis quasi alia tractaturus venit, jubens monachos se e vestigio subsequi confestimque de suis unum optimatem ad jam dictum sancti Michaelis direxit montem, mandans clericis ut aut sacri monachatus ordinem susciperent aut de loco exirent. Qui cum venisset atque, clavibus reliquiarum ornamentorumque loci | a custodibus receptis, principis mandatum retulisset, pari obstinacione monachilem ordinem refutantes, juxta quod premeditaverant, ut predictum est, loco cedentes, ut cuique visum est, diversas abierunt in partes.
Pendente autem tempore quo dux ipse Romam pro electione canonicorum ipsorum nuncios destinaverat, canonici hujusmodi adnimadversa adversum se ipsius principis indignacione, quid vel quantum potuit quisque eorum ex rebus, reliquiis et aliis ornamentis ipsius ecclesie loco emittere studuerunt sibique fidelibus aliorsum committere. Itaque corpus dicti beati Auberti episcopi, quod a dictis canonicis absconsum fuerat, per XXXa et eo amplius annos incognitum remansit, videlicet usque ad tempus domni Mainardi, quondam secundi abbatis dicti loci. Quando, facto divinitus miraculo, delatum est ab eodem abbate in jam dictam hujusmodi loci ecclesiam, in qua adhuc de praesenti et quam plurimorum aliorum sanctorum reliquie requiescunt.

~

1   Résumé de l’Introductio monachorum que l’on trouve dans le manuscrit Avranches, BM, ms. 212, f. 5-6; nous avons mis en italique les reprises du texte original.