1. Mirabilis Dei omnipotentia nec
minus reverenter ejus laudanda clementia qui beatum Michaelem,
cui caelestis principatus contulit insignia, etiam in terris
haudquaquam glorificare destitit miraculorum frequentia. Praedictum
namque locum quem isdem beatissimus princeps sibi providit in
partibus occiduis admirabilibus semper extollere dignatus est
virtutum prodigiis. Quae uno miraculo humanam admirationem excellenti ante
non longum tempus accumulavit, in diebus scilicet regiminis praedicti domni
Hildeberti abbatis. Quod propter quosdam modicae fidei omnino reticuissemus, nisi idonea rei gestae testimonia in
promptu haberemus.
- b exspectari
CD.
- c ut D.
2. Eo igitur tempore, fervescente zelo
christianitatis erga divinae religionis cultum, ad idem sancti
Michaelis monasterium populositas paene confluebat terrarum,
experimento sanitatum corporearum ibidem se consequi non frustra credentes salutem animarum. Quaedam ergo ejus
provinciae matrona, illis diebus alvo exsistens praegravida, maritum
suum orabat ut orationis gratia ipsius sancti Michaelis
|
simul
adirent limina. Hoc ille diu abnegando implere distulit aptumque ad
hoc tempus postquam prole exonerata esset debere exspectare [b] dixit. Ipsa vero eundem sanctum expetendi
majori succensa desiderio ut hoc facerent urgere coepit omnimodo.
Cujus ille tandem devictus precibus cum suorum aliquibus ad eundem
sancti Michaelis locum est profectus. Quo advenientes ac vota sua
cum gratiarum actione solventes a loco exierunt cum gaudio ad
propria remeantes. Illis ergo egressis ac in medio paene arenarum
jam constitutis, repente eos opacissimae nebulae densitas obtexit
eorumque auribus jam a vicino fragor alluentis
pelagi insonuit. Cumque hoc sonitu exterriti accelerarent iter
coeptum, eadem matrona praegnans, uti [c] diximus, ipsa
festinatione devenit ad partum. Quam cumnec a loco movere nec
ibidem quirent
subsistere, Deo sanctoque Michaeli eam committentes, discesserunt
inde cum ingenti maerore jam prae oculis habentes mare.
- d idem a’D.
- e ne a’ac Dac
.
- f om. a’Dac.
- g quoddam D.
3. Haec ergo, omni humano solatio destituta,
sancti Michaelis attentius coepit implorare suffragia et quia devote
expetierat eundem sanctum
|
Michaelem, promptissimum in eodem periculo
experta est auxiliatorem. Novo enim omnibusque saeculis inaudito
ordine isdem [d] princeps cae attigit quanto
ipsa utrimque occupare poterat extensis brachiis. Pelagus itaque
altius accrescens in immensum quasi quemdam
circa eam profundissimum effecit puteum, nec [e] una gutta sui [f]
introrsus per totum ipsius circuli defluente spatium.
Ubi enim illuc impegissent fluctus tumentes, retrorsum in invicem
collidebantur ultra progredi non valentes, in altum
frementes et quodam [g] modo quasi contra
obicem indignantes. Talis itaque, ut sic dictum sit, tuta munimine
valli, ibidem jam secura peperit enixumque puerum ejusdem pelagi
undis abluit. Quae ad abluendum ut aqua hauriri poterat, ad nocendum
vero super eandem beati Michaelis feminam nullo modo ut aqua
defluere poterat.
- h incolumen
D.
- i relinquit D.
Mare igitur paulatim decrescens tempore suo recessit
|
ipsamque mulierem in siccis arenis sanam et incolumem [h] reliquit [i] .
4. Est igitur hic cernere antiquum trium
puerorum miraculum, in contrario licet elemento, renovatum. Illis
enim ad deambulandum ignibus aestuans cessit caminus, huic
peregrinae sancti Michaelis ad libere pariendum in medio sui sinum
aperuit pelagus. Ad illorum vincula consumenda vorax flamma
obsequium praebuit; ad hujus necessitatem naturae undarum
insensibilitas ministravit. Illorum liberatio ad Dei reverentiam
regem impulit impium; hujus salvatio ad Dei suique ministri sancti
Michaelis venerationem mentes excitat fidelium.
- j absessum D.
- k om. a’D.
- l idemque D.
- m et sui
D.
- n relinquerant
D.
5. Post abcessum [j]
vero pelagi ad requirendum corpus ejus [k]
mulieris causa sepeliendi idem [l] maritus
suique [m] comites sunt reversi. Quam eodem in loco quo eam reliquerant [n] sanam enixumque puerum inter manus habentem
reperientes, postquam
diu immorati sunt Dei omnipotentis clementiam sanctique
Michaelis meritum collaudantes, sciscitati sunt ab ea quomodo se
inter marina discrimina habuisset. Quae respondit se quaedam quasi
candidis
|
sima aulea in circuitu suo extensa vidisse fluctusque maris
ipsa aulea non valentes transire sibi undique instar altissimum
murum effecisse. Post condignas ergo pro posse sancto Michaeli recompensas
super hoc gratias repedarunt ad propria, collata sibi Dei suique
archangeli ubique cunctis
enarrantes magnalia.
- o ablatatum D.
- p sacrisque
D.
- q de
D.
- r adnimavertat D animadverterat
C.
- s expentium
D.
6. Natum itaque puerum a conjugato Peril, a periculo scilicet maris, vocari
fecerunt eundemque mox ablactatum [o]
sacris [p] litteris erudiendum ad Deo serviendum
magistro tradiderunt. Is postea ordinatus presbyter in pago Lexoviensi quatuor fere
ab urbe miliariis hodieque superest et hujus miraculi, si qui forte
sint increduli, idoneus testis adest. Ad eundem
quoque montem recurrens singulis annis refert cum munere grates
eidem sancto Michaeli, imitator revera illius evangelici qui solus
ex [q] decem mundatis Domino regressus gratias egit.
Animadvertat [r] igitur quisque fidelis quantum prosit
quemquam se committere patrocinio sancti Michaelis. Qui enim
tantopere curam gerit corporum sua limina devote ex
|
petentium [s] procul dubio potentissimus auxiliator est
animarum sibi in praesenti jure famulantium.~