Variante:
adjonctions présentes dans certains manuscrits
Apud prefatam ecclesiam igitur archangeli
Michalis [sic], ipso opitulante, virtutes efficiuntur
innumere. Illuminantur denique ibidem ceci, gressum recipiunt
claudi, merentur auditum surdi, fugantur ex obsessis corporibus
immundis [sic] spiritus, Domino nostro prebente
auxilium angelorum. Aubertus autem, presul venerabilis, posquam
[sic] prefatam basilicam sancti archangeli Michaelis
complevit, eamdem mox dedicare voluit. Sed sanctus archangelus sibi,
ut solitus erat, in sompnis apparens ne hec presumeret imperavit:
« Ego, inquit, mea manu cum multitudine angelorum eam dedicabo et
imperpetuum observabo ». Inde igitur crescente devocione fidelium
creverunt miracula creberrime in eodem loco credentium. Ubi usque
hodie divina beneficia prestantur cunctis advenientibus prestante
Domino nostro Iesu Christo qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et
regnat Deus per omnia secula seculorum.
~