De scuto et
gladio sancti Michaelis [1]
Relatio domini Baldrici, Dolensis archiepiscopi, de scuto et gladio, quae duo in
Monte Sancti Michaelis qui Tumba dicitur oratores
admirantur.
- a noscet D non esset
C.
1. In Monte sancti Michaelis qui Tumba dicitur quaedam videntur insignia quasi bellica, non
tamen bello, immo magis ludo infantuli
qui ejusmodi nosset [a] accommoda, quae
christiana devotio suppliciter veneratur, utpote de quibus beatum
Michaelem aliquid significasse refertur.2.Ibi siquidem ancile quoddam appositum
est, corpore parvissimum, materia aereum, forma paene rotundum,
tenue, non spissum, quatuor in locis signo sanctae crucis
insignitum, pariterque gladiolus in modum gladii figuratus. Quae tamen ambo ad nullum
prae modicitate sua belli sufficerent usum, sed dumtaxat armorum
instar sunt.
~
1 Ms. 211 (f. 26-31v): a’; ms. 212 (f. 6v-10): D; ms. 213 (f. 150-153): C; édition dom J. Huynes (1640) ms. Paris, BNF, fr. 18947 (f. 44v-47v): Huy.