- a cinomannicus C.
- b regia C.
- c diverso tempore BC.
- d viscinitati suae C.
1.
|
Provincia Lugdunensis secunda, quae nunc dicitur Normannia, non immerito asseritur praecipua ceterarum quas infra se continet Gallia, utpote quae non solum esse sufficiens sibi rerum omnium affluentissima copia, verum etiam circumjectis provinciis non minima probatur conferre subsidia. Namque aeris salubritate, opimae telluris ubertate, vinearum fertilitate, silvarum delectabilitate, nemorum fructiferarumque arborum apricitate, hortorum salubriumque herbarum amoenitate, metallorum quorumque congerie, silvestrium domesticarumque bestiarum multiplicitate, avium cujusque generis multitudine, piscium marinorum dulciumque aquarum copiosa effusione, navium cunctarumque mercium assiduitate, clarissimarum urbium dignitate, nobilium coenobiorum numerositate, illustrium virorum animosissimorumque militum populositate, ut testimonio sunt Cenomannicus [
a]
cinomannicus C. pagus, Anglica regna [
b]
regia C., Campania, Apulia, Calabria, Sicilia aliaque plura ab eis armisadquisita diversis temporibus [
c]
diverso tempore BC., cunctis ad postremum commodis humanae vitae omni suae vicinitati [
d]
viscinitati suae C. noscitur longe praestare.
- e per totum om. C.
- f cum om. C.
- g que C.
- h coruscavit C.
- i viris om. C.
2. Haec maxima sui parte, ab occidente scilicet orientem versus per totum [
e]
per totum om. C. septentrionalem circulum, oceano cingitur ; ab oriente Epta, a meridie Sarta, ab occasu Coysnon fluminibus oceanoque disterminatur. Et cum [
f]
cum om. C. omnibus, ut dictum est, vitae emolumentis ceteras praecellat, universo tamen occidenti in hoc longe superemicat, quod infra se, in monte qui dicitur Tumba, beati Michaelis continet patrocinia. Ibidem nempe haberi patrocinia ejusdem caelestis militiae principis concursus paene totius testatur orbis. Quo [
g]
que C. innumerabilibus choruscavit [
h]
coruscavit C. nostraque adhuc aetate choruscat miraculis, angelicae tantum sublimitati congruis. Ex quibus aliqua, quorumdam nostrorum bonae voluntatis fratrum compulsi precibus, nullo fastu sed amore sancti ipsius memoriae mandare studuimus, prout vel ipsi nostra aetate vidimus vel a nostris majoribus, subnixae auctoritatis viris [
i]
viris om. C., audivimus.