- a aubertus C.
1. Igitur tempore gloriosae recordationis Childeberti, Francorum regis, beatus Autbertus [a] , praesul tunc temporis
|
Abrincensis, jussus est ab angelo ecclesiam construere in cacumine montis in honore sancti Michaelis, ut cujus memoria venerabatur in Gargano a fidelibus populis, ejus etiam ibi patrocinium excoleret plebs occidentalis climatis. Venerabilis ergo episcopus huic angelicae visioni minus exsistens credulus, dum sibi jussa implere differt etiam secundo admonitus, tertia apparitione angeli pulsatur austerius, sicque demum cum hymnis et laudibus praedictum locum ingressus quantocius aggressus est implere quod fuerat jussus. Ad hujus autem austerae pulsationis testimonium in capite ejusdem sancti hodieque apparet foramen haud exiguum quod diligenter oculis adtrectatum nullum cauterii sive jaculi, manifeste vero divinae virtutis praebet indicium. Et licet ad hanc partem quosdam minoris, ut sic dictum sit, fidei incredulos videamus, nos tamen quod angelico testimonio roboratum esse scimus, ut suo tempore liquebit in sequentibus, et credimus et verum esse profitemur.
- b delactisque C.
2. Vir itaque Domini Autbertus, ut jussus fuerat, ecclesiam in praedicto loco construxit delatisque [b] sacris a Gargano monte reliquiis eam decenter dedicans insignivit. Atque inibi ad Deo serviendum duodecim clericis constitutis cunctisque necessariis largiter attributis, ad propriam sedem gaudens remeavit. Hoc ergo ordine per CCtos et eo amplius annos idem monasterium feruntur tenuisse clerici, a tempore videlicet incliti regis Childeberti usque ad tempus Lotharii. Quo regnante, praecellentissimus dux Normannorum, Richardus, filius Guillelmi, ejectis eodem loco canonicis censura justi judicii, divino instinctu ibidem monachos substituit. Quomodo autem per tantum tempus isdem floruerit locus vel quibus quantisque choruscaverit virtutibus, incognitum habemus. Numquam tamen illic defuisse virtutum insignia a majoribus percepimus, quorum relatu duo quaedam mira quae cognovimus suo tempore narrabimus.
- c monachi C.
3. Quia vero egregii principis Richardi mentionem fecimus, non incongruum narrationi, immo plurimum
|
suppetere videtur ut quo de sanguine cretus, quis quantusve fuerit breviter intimemus, et sic, quomodo monachili [c] ordine eundem locum insignierit narratione continuata, ad coeptum opus redeamus.~