Miracula sancti Michaelis [1]
 
I. De clerico qui temerario ausu sancta voluit inspicere pignora [2]
a beatissimus C.b consecrator C.c deferri fecit transp. C.
1. Beatus [a]Autbertus, constructor [b] ipsius monasterii Sancti Michaelissacras reliquias a Gargano in eumdem Montem qui Tumba dicitur fecit deferri [c], partem scilicet rubei pallii quod isdem beatus Michael super ipsius loci altare posuit partemque marmoris in quo, sicut habetur in scriptis, ob memoriam sui quasi hominis pusilla vestigia impressit. Quas suscipiens honore competenti in quadam capsula reverenter | inclusit atque ad commune cunctorum suffragium super ipsius beati Michaelis altare deposuit.
d longissimi igitur transp. C.
2. Post igitur longissimi [d] interstitium temporis quidam ex ipsius loci canonicis a suis prioribus requirere coepit quae ipsae essent reliquiae quas dicebant sancti Michaelis, vel utrum quispiam eorum eas aliquando viderit. Illis vero haberi quidem ibi sancti Michaelis reliquias a suis se percepisse majoribus, neminem autem sui eas vidisse respondentibus, ipse, juvenilis animi levitate permotus, ut licentiam eas inspiciendi sibi darent efflagitare coepit enixius. Hoc licet ipsi omnimodis conati sint dissuadere, nullo modo eum ab incepta quiverunt intentione revocare. Tandem ergo instans precibus importunis quam petebat – non sibi profuturam – licentiam extorsit.
e mysterium C.
3. Triduo itaque continuans jejunium tertiaque die aquis abluens corpus proprium, super aram ipsius sancti Michaelis sacrosancti mysterii [e] obtulit sacrificium. Expleta autem celebratione missae, sumpta in manibus pyxide qua sanctae, ut diximus, tegebantur reliquiae, cooperculum ejus cultro aggressus est revellere. Sed, priusquam cultrum admovisset pyxidi, in ipso conatu restitit multatumque se videndi, audiendi loquendique officiis jam tarde ingemuit. Mox ergo inter manus inde sublatus atque post modicum, eadem ingravescente percussione, est defunctus.
Hoc illi ad terrorem profecerit qui fidem accommodat his solis quae viderit.

~

1   Les Miracula sancti Michaelis se lisent dans trois manuscrits de la bibliothèque municipale d’Avranches: ms. 211 a’ (f. 20-22v pour les miracles I et II, 31v-44 pour les miracles III-XI); ms. 212 D (f. 10v-16 pour les miracles VII-XI, 18v-27 pour les miracles III-VI); ms. 213 C (f. 138-143v pour les miracles I-VI, 146-149v pour les miracles VII-XI).

2   chapitre omis par D.