De translatione et miraculis beati Autberti
 
I. De sancta translatione beati Autberti [1]
a richardo C.b cubiculum habebat transp. C.c majusque C.d celebrabatur a’ ac C.
1. Beati igitur Autberti sanctissima ossa prolixiori tempore cunctis manserunt ignota eodem in loco ubi praedicta bellua, | scilicet Bernerius, absconderat. Tandem autem superno opifici, qui ordine, mensura et pondere cuncta disponit, ad decus loci ea ministrari placuit, Ricardo [a] secundo monarchiam gubernante Normannicae gentis, domno vero Hildeberto abbate haud ignobiliter regente moderamina ipsius coenobii. Isdem itaque, ut plerisque abbatibus moris est, prope ecclesiam separatim habebat cubiculum [b] in quo noctibus cum quibusdam monachis ipsiusque templi custodibus quiescebat. Infra hoc majus [c] monasterium idem erat domicilium quo ipsius sancti Autberti celabatur [d] sacrum. In quo loco dulcimodum, ut comperimus, frequentissime audiebatur melos quod ineffabili dulcedine cunctorum audientium demulcebat animos. Hoc etiam eo tempore eadem ecclesia dicebatur et erat gazophilacium, inter alia omni metallo pretiosius retinens margaritum.
e quadem C.f idem C.g repperientes a’C.h insequenti C.i oporteret agi transp. C.
2. Quadam [e] itaque nocte, cunctis alto depressis sopore, eadem [f] domus insonuit ingenti fragore, ac si maxima vi per tectum ejus aliquis conaretur erumpere. Quo sonitu cuncti qui in eodem cubiculo dormiebant evigilantes nocturno silentio illuc ingressos ita perstrepere crediderunt fures. Perniciter ergo exilientes stratis ad comprehendendum eos ibidem cum fustibus et lucernis sunt ingressi. Quo neminem reperientes [g] nec etiam aliquam suffossionem in parietibus, tecto vel laquearibus inspicientes, cum grandi admiratione redierunt suum quisque cubile repetentes. Cumque iterum se cubitum locassent, omnes insimul quamdam perpessi mentis inquietudinem, fugiente ab oculis somno, noctem totam transegere insomnem. Die itaque sequenti [h] praefatus abbas quid passus sit quidve nocte eadem acciderit universo conventui retulit; quid super hoc agi oporteret [i] ab eis consilium efflagitat. Qui, diligentius quod acciderat inspecto, triduanum indici jejunium statuerunt generali decreto, quo spatio intente Domini misericordiam omnis imploraret congregatio, ut, si aliqua a se haec esset revelatio, manifestiori declararetur indicio; sin vero fantastica illusio, ut cessaret omnimodo.
j abscondiderit C.k respondit C.
3. Rumor autem | jam eorum percrebuerat auribus praedictum Bernerium furatum esse ac abscondisse beati Autberti corpus. Convocantes itaque supra memoratum Fulcoldum, sibi prae ceteris fidelissimum, sciscitati sunt eum utrum de corpore ipsius sancti Autberti quicquam sibi retulisse reminisceretur eundem suum avunculum vel si, ut fama erat, illud eum transtulisse haberet compertum. Qui respondit se, utpote qui interfuerit, certissime scire ipsum Berneherium ipsius sancti ossa transtulisse atque aliorsum, in eodem tamen Monte, abscondisse; sed ubi ea absconderit [j] se penitus ignorare. Et ut ipsius verbis currat oratio: « Eadem ossa, inquit, ab eo inclusa cado recolo me puerum propriis humeris noctanter in hoc isto detulisse cubiculo, sed ubi ea reposuerit [k] omnimodis incognitum habeo. Postmodum autem sub trabibus domus novum laquear scio eum fecisse construi robustissimi ligni tabulis. »
l idem domum C eadem domu a’.m quod C.n apperiendo a’C.o maxima C.
4.Hac ejus relatione cuncti animosiores redditi ad obtinendum, omni cum devotione indictum tridui peregerunt jejunium. Sequenti itidem nocte isdem locus pari immo majori insonuit fragore. Hoc etiam tertia nocte est iteratum, nec etiam ut primo vel secundo, sed quasi funditus idem everteretur domicilium. Omnibus itaque extitit manifestum quod tanti tumultus signum sub eodem tecto totiens iteratum aliquid signaret debere emigrari ibidem inclusum. Tertia igitur die indicti jejunii praedictus abbas ceterique monachi deliberaverunt idem domus [l] debere scrutari si quid ibidem haberetur absconditi. Quam [m] ingressi cum hymnis et laudibus, ablatis duabus vel tribus ex ligneis tabulis quae suberant trabibus, quosdam ex suis ad perscrutandum ascendere jubent superius. Qui ipsos trabes constratos cistellis cernentes singulas per ordinem investigare aggressi sunt, reseratas eas reperientes. Quas dum aperiendo [n] immorantur, sicut ab his qui interfuerunt comperimus, obseraculum ipsius qua sancta continebantur dicto citius avellitur atque in alteram partem e regione quasi maximo [o] turbine impellente violenter projicitur.
p deferentum C.q ildemanus C.
5.Hoc ut viderunt, relictis aliis, ad eam se contulerunt; cujus mox ut cooperculum amoverunt, praedictum vas cum sancti corpore invenerunt. Evocatus itaque | Fulcoldus ascendit et idem vas certis indiciis recognoscere asseruit. Quod confestim inde levaverunt ac, ceteris eum suscipientibus, inferius demiserunt. Deinde pretiosissimo pallio id involventes atque in loculo vectatorio decenter componentes, ad ecclesiam cum omni exsultatione spirituali psallentes, deferebant. Ubi vero ad introitum ventum est monasterii, unus deferentium [p], scilicet Hildemanus [q], dubitare coepit utrum revera corpus sancti an cujuslibet alterius deferrent defuncti. Haec ubi tacito secum revolvit animo, tanto pondere ipsius sancti oneris, quod antea levissime ferebat, depressus est subito ut, genu tenus prostratus solo, nec exsurgere nec loco se valeret movere ullo modo. Qui deinde, coram omnibus publica confessione paenitudinem agens suae infidelitatis, ipsius sancti meritis viribus receptis, tandem surrexit atque, uti coeperat, jam absque pondere eum usque ante sacrum altare deportavit.
r composuerunt C.s repperiri a’C.t altare om. C.u diem om. C.
6. Protensa itaque cortina per medium monasterii in transversum, eadem sanctissima ossa exposita praedicto vase super mundissimum mantile posuerunt [r]. Quem diligenter intuentes pia curiositate reppererunt foramen in ejus sancto capite, quod cunctis claruit esse indicium percussionis angeli. Invenerunt etiam ibi altare ipsius sancti sed et membranulam sacri tituli. Quae quoniam paene consumpta erat diuturnitate temporis, vix inter alia hoc in ea potuit reperiri [s] : Hic requiescit corpus domni Autberti Abrincatensis episcopi. Hoc ergo venerabile corpus beati viri cum summa veneratione deposuerunt super altare [t] sanctae et individuae Trinitatis; quod usque in hodiernum diem [u] in eodem monasterio servatur honore competenti.

~

1   Le texte du De translatione et miraculis beati Autberti est intégré dans les Miracula sancti Michaelis, entre le miracle VI et le miracle VII. Nous publions cet opuscule à part, sous un titre qui correspond au contenu des trois chapitres, d’après les deux manuscrits de la bibliothèque municipale d’Avranches: ms. 211, f. 22v-26 (a’), et ms. 213, f. 143v-146 (C).