Exposécum causa que vertebatur inter venerabilem virum
Guidonem abbatem et monachos Sancte
||5 Marie de
Valle Sarnaii, et
GualterumaGauterum A2Gauterum, presbyterum de
Valle Sancti Germani, auctoritate apostolica nobis duobus et
Willelmo archidiacono nostro
||6 commissa fuisset, partibus tandem in nostra presentia constitutis, et de tercio judice tunc graviter egrotante nichil causantibus vel recla
- ||7 -mantibus, in negotio ipso eo usque processum est quod idem presbyter Sancti Germani coram nobis et pluribus in jure confessus est se jurasse quod om
- ||8 -nino ratum haberet quicquid dictus abbas de Valle Sarnaii super tota querela diceret, et quod absque ulla reclamatione in poste
- ||9 -rum staret firmiter simplici dicto ejusdem. Hoc autem fuit dictum abbatis : in magna decima predicte ville Vallis Sancti Germa
- ||10 -ni habebunt semper annuatim monachi Sancte Marie de Valle Sarnaii terciam partem grani et vini, medietatem quoque trac
- ||11 -tus ejusdem decime et straminis, sicut continetur expressum in carta domini
Carnotensis quam super hoc ipsi habent ; decima vero
||12 pisorum et fabarum de quarteriis, et omnium novalium, tam presbyteri quam aliorum hominum ejusdem ville, ad communem granchiam defe
- ||13 -retur, et ibi terciam partem grani tantum percipiet sacerdos jamdictus, et vini similiter terciam partem percipiet tantum.
||14 De facienda vero fidelitate a triturantibus et custodibus granchie dixit abbas quod tam ipsi presbytero quam monachis pariter fiet,
||15 set conversus monachorum sine prestatione corporalis sacramenti, adjuratus per religionem suam et per reverentiam quam debet abbati suo,
||16 fidelitatem faciet sacerdoti. Addidit eciam abbas, de blado deferendo ad domum sacerdotis, quod ad hoc non tenebuntur triturantes ex
||17 consuetudine, et quod minuta decima tota erit presbyteri, sicut continetur in litteris arbitrorum,
R. videlicet tunc decani
Sancti Marcelli ||18 et
Bartholomei clerici de
Brueriis, quas monachi dicti penes se habent. Ultimo dixit abbas quod pratum quoddam et quedam domus
||19 ejusdem ville, de quibus presbyter fecerat mentionem, remanebunt eisdem monachis, sicut hactenus eadem habuerunt.
DispositifHuic quoque
||20 dicto abbatis assensum prebuimus, et idem presbyter et tam ipse quam ipsi monachi super hoc
pecieruntbSic A1A2, comprendre petierunt, comprendre petierunt a nobis testimoniales litteras nostras.
||21 Clause de corroborationNos igitur, ad piam instantiam et preces ipsorum, testimonium nostrum veritati fideliter impendentes, ad robur firmius in poste- ||22 -rum obtinendum, cartam istam fecimus annotari et sigillorum nostrorum munimine roborari.