AT V, 298

Clarissimo viro, Nobilissimoque Philosopho
RENATO DESCARTES.
HENRICUS MORUS ANGLUS.
REPLICATIO.

LETTRE LXVIII.

OPINIONIS quam de te concepi, nuperisque meis litteris apud te testatus sum, quanta quanta sit (vir il lustrissime) Clerselier I, 276 AT V, 299 me non pœnitet, nec unquam, sat scio, poterit pœnitere. Quin et adauget plurimùm tui apud me existimationem, quod ad stupendam illam mentis tuæ amplitudinem, divinumque acumen, suavitas tanta morum acceserit et humanitas. Quam certè ut nunquam suspectam habui, ita nunc sanè eruditissimas tuas litteras habeo pro certissimo illius argumento. Cæterùm ne tanti favoris te pœniteat, quasi in servum caput collati, neve vilescat meum erga te studium, atque amor, tanquam ab abjecto jacentique animo profectus, quo tandem modo responsa tua mihi satisfecerint, palam, uti hominem liberum dicet, apertéque profitebor. Quod tamen ne nimium tibi vel mihi ipsi negotium facessat, fusiores orationis texturas missas faciens, rem totam in instantias quasdam breves, aut saltem notatiunculas super singulis responsorum tuorum periculis compingam.

Ad responsum circa primam difficultatem instantia.

I.

Definiri ab habitudine ad sensus nostros, etc.

Hîc regeri potest ; cum radix rerum omnium ac essentia, in æternas defossa lateat tenebras, rem quamlibet necessariò definiri ab habitudine aliquâ. Quæ habitudo proprietas dici potest in substantiis, cum non sit substantia, quamvis agnoscam libenter proprietates alias aliis esse priores. Hoc autem tantum me voluisse, satiùs nimirum esse per adæquatam quamlibet proprietatem, quàm per formam, quam vocant, definito latiorem, rem definivisse. Porrò cum ipse corpus definis rem extensam, ipsam illam extensionem insuper adnoto consistere in habitudine qua AT V, 300 dam partium ad se invicem, quatenus aliæ extra alias productæ sunt ; Quam habitudinem non esse rem absolutam, manifestum est.

II.

Quamvis nulli homines existant.

Si omnes mortales conniverent, sol tamen non exueret suam videndi aptitudinem, quamprimum oculos aperuerint Clerselier I, 277 denuò, ut neque securis, secandi, quamprimum ligna aut lapides oblati fuerint.

III.

Nervorum nostrorum particulis multò minores.

Deum tamen artificem adaptare posse credo nervos satis exiguos exiguis istis materiæ particulis, ac proinde sensibilitatem materiæ, hoc modo comminutæ integram manere. Porrò hæ particulæ à motu cessare possunt, atque coalescere, nostrisque hoc modo nervis sensibiles denuò evadere ; quod de substantiâ incorporeâ nullo modo verum est.

IV.

Quamvis non sit ad sensum molle, etc.

Certum est aut ad nervos nostros sensorios durum fore vel molle, etc. aut saltem ad istiusmodi nervos, quales, si vellet, Deus fabricare poterit, ut modò monuimus, atque hoc satis est, quamvis Deus numquam fabricaturus sit istiusmodi nervos. Ut reverâ partes terræ versus centrum sunt ex se visibles, quamvis numquam extrahendæ sint in Solis conspectum, nec eò descensurus sit quisquam cum lychno vel lampade.

AT V, 301 V.

Est tantùm, ut in homine risibilitas, proprium quarto modo.

Quod si ratio etiam aliis competeret animalibus, rectiùs definiretur homo animal risibile, quàm rationale. Nondum autem à quopiam demonstratum est, tangibilitatem aut impenetrabilitatem proprias esse substantiæ extensæ affectiones, quamvis corporis esse meritò quivis agnoverit. Equidem possum clarè concipere substantiam extensam, quæ nullam ullo modo habeat tangibilitatem, vel impenetrabilitatem. Igitur tangibilitas vel impenetrabilitas non immediatè substantiam extensam consequitur, quatenus extensa est.

VI.

Atqui nego veram extensionem, etc.

Clerselier I, 278 Per veram extensionem intelligis quam tangibilitas et impenetrabilitas comitatur. Hanc ipse etiam nego in Deo, nudisve mente vel Angelo reperiri. Interea tamen assero aliam esse extensionem æque veram, quamvis non æquæ vulgarem, Scholisque tritam, quæ in Angelis menteque humanâ, ut terminos, ita et figuram habet, sed pro imperio Angeli mentisque variabilem. Mentesque sive animas nostras atque Angelos, eadem prorsus manente substantia, contrahere se posse, et certos denuò ad limites se expandere.

VII.

Nihil esse intelligibile nisi quod sit imaginabile, etc.

Equidem aliquanto sum pronior in illam Aristotelis sententiam ὅτι ἂνευ τῶν ϕαντασμάτων οὐκ ἔστι νοῆσαι. Sed hic quisque mentis suæ vires experiatur.

AT V, 302 Ad responsum circa secundam difficultatem.

Instantia I.

Unas in locum aliarum imaginatione transferre.

Mea quidem imaginatio non potest ; nec concipere, si transferantur, quin unæ vacui spatij partes absorbeant alteras, penitúsque coincidant, et penetrent se invicem.

II.

Nec dubitavi à magnis viris Epicuro, Democrito, etc.

Nullus dubito, quin optimo jure dissentias, cum non solùm istis, sed universis Naturæ interpretibus longè major sis (meâ sententiâ) longeque augustior.

III.

Quin aliqua in omni spatio substantia sit, etc.

Id sanè concessi pacis ergo. Sed clarè mihi non constat. Nam si Deus hanc mundi universitatem annihilaret, et multò post aliam crearet de nihilo ; intermodium illud, seu absentia mundi, suam haberet durationem quam tot dies, anni, vel sæcula mensurassent. Non existentis igitur est duratio, quæ extensio quædem est. Ac proinde Amplitudo Nihili, puta vacui, per ulnas vel orgyas mensurari potest ; ut non existentis, in sua non existentia, duratio, Clerselier I, 279 per horas, dies, mensesque mensuratur. Sed concedo, quamvis nondum vi coactus, in onmi spatio aliquam substantiam inesse ; neque tamen corpoream ; cum extensio, sive præsentia, divina possit esse subjectum mensurabilitatis v. g. præsentiam, sive extensionem, divinam occupare assero unam alteramque orgyam, in hoc vel illo vacuo, nec tamen omninò sequi Deum esse Corporeum ; ut AT V, 303 patet ex supra dictis, instantiâ 5. Sed super hâc re est agendum alibi.

IV.

Dico implicare contradictionem, ut talis extensio, etc.

Sed hîc libenter quærerem, numquid necesse sit, ut aut talis extensio sit, qualem in corpore concipis, aut nulla. Deinde, cum et alias res præter corpora extendi suo modo concesseris, annon analogica illa extensio, quam vocas, vices obeat extensionis corporeæ, atque ita illam vim contradictoriam retundat. Præsertim cùm analogica hac extensio ad propriè dictam tàm propè accedat, ut sit mensurabilis, certosque pedum ulnarumve numeros occupet.

V.

Nullum motum dari, nisi quodammodo circularem.

Hoc necessario consequi concedo, necessitate puta Physicâ, supponendo duntaxat, omnia corporibus plena, nullamque extensionem aliam integram mundi extensionem excedere, quâ in parte ego satis sum securus ; sed inexpugnabilem hanc contradictionis vim fateor me nondum satis deprehendisse.

circa tertiam difficultatem.

Quæ concipiantur extensæ ac simul indivisibiles.

Cùm mentem tuam sic explicueris, nulla inter nos est controversia.

AT V, 304 Ad responsum circa quartam difficultatem.

Instantia I.

An sint simpliciter infinita, necne, profiteor me nescire.

Haud tamen latere te potest, quin sint vel simpliciter infinita, vel reverà finita, quamvis utrum horum sint, tàm facile statuere non possis. Quod autem vortices tui non Clerselier I, 280 disrumpantur et fatiscant, non obscurum videatur jndicium mundum reverà esse infinitum. Ipse tamen intereà liberè profiteor, quamvis audacter possim assentire huic axiomati. Mundus finitus est, aut non finitus, vel, quod idem hic est, infinitus, me tamen non posse plenè animo complecti rei cujusvis infinitudinem. Sed illud imaginationi meæ hic accidere, quod Iulius Scaliger alicubi scribit de dilatatione et contractione Angelorum, non posse scilicet se in infinitum extendere, nec in puncti οὐδενότητα coangustare. Qui autem Deum positivè infinitum agnoscit (i.e.) ubique existentem, quod tu meritò facis, non video, si liberæ rationi permittatur quod hæsitet, quin continuò etiam admittat nullibi otiosum sed eodem jure, eâdemque facilitate, qua hanc nostram ubi nos degimus, vel quousque oculi, animusque noster pervadit, materiam ubique produxisse. Sed fusiùs acturus eram quàm institui, hunc impetum suprimo ne tibi sim molestior.

II.

Cùm ais, si tantùm quoad non sit infinita, reverà erit finita.

Ajo ; addoque insuper consequentiam esse manifestissimam, quoniam particula (tantùm) planè excludit omnem infinitatem à re, quæ tantùm quoad nos dicitur infinita, ac proindè revera erit finita extensio. Mentem autem AT V, 305 meam hic attingere ea de quibus pronuncio, cum planissimè mihi constet, mundum aut finitum, esse, aut infinitum, ut paulò antè insinuavi.

III.

Atque ita supponere Deum habere partes extra partes, et esse divisibilem, omnemque prorsus rei corporeæ essentiam illi tribuere.

Nullam tribuo. Nego enim extensionem corpori competerè, quatenus corpus est, sed quatenus ens, aut saltem substantia est : Præterea cum Deus, quantum mens humana Deum capit, sit totus ubique, integrâque suâ essentiâ omnibus locis sive spatiis spatiorumque punctis, adsit, non sequitur quod partes haberet extra partes, aut quod consequens Clerselier I, 281 est, quod sit divisibilis, quamvis arctè confertimque loca omnia occupet, nullis relictis intervallis. Unde præsentiam, seu amplitudinem, ut ipse vocas divinam, mensurabilem agnoscam ; Deum autem ipsum divisibilem, nullo modo.

Quod autem Deus singula mundi puncta occupet, fatentur ad unum omnes tàm Idiotæ quàm Philosophi, ipseque clarè et distinctè animo percipio, et complector. Iam verò eodem modo se habet essentia divina, intra atque extra mundum, ita ut si fingamus mundum claudi cœlo stellato visibili, centrum divinæ essentiæ, totalisque eius præsentia, eodem modo repeteretur extra cœlum stellatum, quo intra clarè concipimus repeti, atque reiterari. Hanc autem repetitionem centri divini, quæ mundum occupat, ulterius productam infinita par est extra cœlum visibile spatia secum expandere, quam nisi comitetur materia tua indefinita, actum erit de tuis vorticibus. Atque AT V, 306 ut hæc molliora videantur, experiamus assensus nostros in successivâ Dei duratione. Deus est æternus, h. e. vita divina omnes sæculorum evolutiones, rerumque rationes, præteritarum, futurarum, et præsentium simul comprehendit. Hæc tamen vita æterna singulis etiam temporis insidet quasi, atque inequitat momentis ; ita ut rectè vereque dicamus Deum per tot dies, menses, horasve suâ æternitate fretum. Exempli causa, si supponamus mundum ante centum annos conditum, annon integra illa, omniaque complectens Dei æternitas per horas, dies, menses et annos (putà centum) succedentes ad hunc usque diem duravit ? At verò nihilo aliter est Deus à mundo condito, ac fuit ante mundum conditum.

Manifestum igitur est præter æternitatem infinitam, in Deum etiam cadere durationis successionem. Quod si admittimus, cur non extensionem etiam infinita spatia adimplentem pariter ac infinitam durationis successionem illi tribuamus ?

Imò verò quoties altiùs, et antiquisitius, istis de rebus Clerselier I, 282 mecum cogito, eâ sum in sententiâ, quod utraque extensio tàm spatij quàm temporis, non entibus iuxta atque entibus competere posset. Suspicorque æque ex præiudicio fieri posse, cum omnia ea quæ sensu manibusque usurpamus, utpote crassa et corporea, semper sint extensa, quod è contra omnia extensa protinus concludimus corporea, quàm quod ullum sensus præjudicium facit, ut putemus aliqua, quæ non sunt corporea, extendi.

Quod autem extensio cadat in non ens, ex eo conjecturam capimus, quod extendi, nihil aliud innuit, nisi partes AT V, 307 extare extra partes. Pars autem et totum, subjectum et adjunctum, causa et effectum, adversa et relata, contradicentia et privantia, et id genus universa notiones Logicæ sunt, easque tam non entibus quam entibus applicamus : Unde non sequitur, quod quicquid concipimus partes habere extra partes, ens sit reale concipiendum.

Sed quoties hic colluctantur mentes humanæ cum propriis umbris, aut lascivientium catulorum instar propriis ludunt cum caudis ? Nam istiusmodi profectò pugnæ atque lusus sibi instituuntur à mente nostrâ, dum rationes modosque Logicos, iuxta quos res externas considerat, non advertit, suos duntaxat esse cogitandi modos, sed putans eos esse aliquid in rebus ipsis à se distinctum, suam captando quasi caudam ad lassitudinem usque luditur, miseréque illaqueatur. Sed plura quam vellem imprudens hic effutij : Ad reliqua propero.

IV.

Ubicumque enim locus ille concipiatur, ibi aliqua materia est.

Næ tu hîc cautus homo es, et eleganter modestus, admittis tamen tandum mundum esse infinitum, si Aristoteles infinitum rectè definivit. Phys. lib. 3. οὗ ἀεί τι ἔξω ἐστίν, cuius aliquid semper est extra. Nihil nunc est ulteriùs, quod dissideamus.

V.

Sed nihilominus existimo maximam esse differentiam, Inter amplitudinem istius corporeæ extensionis, etc.

Et ipse pariter existimo immane quantum differredivi AT V, 308 nam amplitudinem et corpoream. Primò, quod illa sub sensum cadere non possit, hac possit sub sensum cadere. Deinde, quod illa sit increata et independens, hæc dependens et creata. Illa porrò penetrabilis, per omnia pervadens, hæc crassa et impenetrabilis. Denique, quod illa ex totalis et integræ essentiæ repetitione ubiquitariâm hæc ab externâ ; sed immediatâ partium applicatione et iuxta positione orta sit ; ita ut nemo nisi plumbeus planè sit, atque insigniter hebes, suspicari possit,

Impia nos rationis inire elementa, viamque

Indogredi sceleris, (ut et ille loquitur.)

Præsertim cùm ex Theologis sint, iisque aliàs fortasse sat scrupulosis, qui tamen agnoscunt Deum, si voluisset, potuisse mundum ab æterno creare ; Et tamen æque absurdum videtur infinitam durationem, ac magnitudinem infinitam mundo tribuere.

VI.

Unum enim est ex præcipuis meoque judicio certissimis Physicæ meæ fundamentis.

Quod sit materia indefinitè saltem extensa, nullumque vacuum, fundamentum esse Physicæ tuæ apprimè necessarium sat intelligo ; et certè nullus dubito, quin verum sit ; sed an veram demonstrandi rationem iusequutus sis, id equidem ambigo ; Cum principium illius demonstrationis sit, omne extensum esse reale, ac corporeum : Quod mihi fateor nondum constare, ob rationes à me supra datas. Imò verò ut ingenuè fatear, quod mihi jam in mentem venit, si neque nudum spatium, prout postulat tua AT V, 309 demonstratio, nec Deus omninò extenditur, ne indefinitâ quidem materiâ opus est tuæ Philosophiæ, certus finitusque stadiorum numerus suffecerit. Mundi enim huius finiti latera non habebunt quò recedant, nec dehiscere poterunt medij vortices, ne intermedium spatium extendatur, novasque non ens induat dimensiones. Sed tamen naturalis impetus aliò me præcipitat, in hanc utique fidem, fœcunditatem nempe Clerselier I, 284 divinam, cum nullibi sit otiosa, ubique locorum materiam produxisse, nullis vel angustissimis prætermissis intervallis.

Quæ tam facilè cum admitto, Philosophia tua apud me non corruet ob defectum dicti fundamenti. Planéque video Physices tuæ veritatem non tam apertè et ostensivè se exerere, in hoc vel illo articulo, quàm ex universo omnium filo, et texturâ elucescere, ut ipse rectissimè mones Part. 4. art. 205. Quòd si quis integram tuæ Philosophiæ faciem simul contuetur, tàm concinna est, sibique iuxta ac rerum phænomenis consona, ut meritò imaginetur, se naturam ipsam opificem vidisse ab hoc polito speculo enitentem.

Ad responsum circa difficultatem ultimam.

Instantia I.

Sed nulli præjudicio magis omnes assuevimus, etc.

Quod mihi de me ipso constat plus quam satis ; ab huiusce enim præjudicij laqueis sentio me expediri non posse ullo modo.

II.

Profiteor enim me posse perfacilè illa omnia, ut à sola membrorum conformatione profecta, explicare.

AT V, 310 Læta sanè et jucunda Provincia, hoc si præstiteris ; et credo quantum ingenium humanum poterit, te hâc in re præstiturum (in quintâ sextave parte Physices tuæ, quas ut audio ferè à te perfectas jam esse et absolutas, ita avidè expecto, efflictimque rogo, ut quamprimum possit fieri, lucem videant, vel potius ut nos in ipsis ulteriorem naturæ lucem videamus) sed ad rem redeo ; Hoc inquam si præstiteris, agnosco te demonstrasse, in brutis amantibus inesse animam neminem demonstrare posse. Sed interea loci, quod et ipse submones, quod non sit anima in brutis, te necdum demonstrasse, nec demonstrare posse ullo modo.

III.

Præter hanc unam, quod cum habeant oculos, aures, etc.

Maximum meo judicio argumentum est, quod tàm subtiliter Clerselier I, 285 sibi præcaveant et prospiciant, ut narratiunculis veris pariter ac mirandis, si otium esset demonstrare possem. Sed credo te in consimiles historias incidisse, meæ autem in nullis extant libris.

IV.

Quod non sit tàm probabile omnes vermes, culices, erucas, etc.

Nisi fortè imaginemur istiusmodi animas, vitæ mundi, ut appellat Ficinus, arenam quasi esse ac pulverem ; et infinita ferè ex isto penario animarum agmina, fatali quodam impetu in præparatam materiam semper prolabi. Sed concedo hæc citiùs dici posse quàm demonstrari.

AT V, 311 V.

Ut aliquid voce vel nutibus indicaret, etc.

Annon canes annuunt caudis ut nos capitibus ? annon brevibus latratibus cibum sæpius ad mensam mendicant. Imò verò aliquando domini cubitum pede, quâ possunt cum reverentiâ tangentes, quasi sui oblitum, blando hoc eum signo commonefaciunt.

VI.

Quàm maximè stupidi ac mente capti, etc., non autem ullum brutum, etc.

Nec infantes ulli, per aliquàm multa saltem mensium spatia, quamvis plorent, rideant, irascantur etc. Nec diffidis tamen opinor, quin infantes sint animati, animamque habeant cogitantem.

Responsa hæc sunt (Vir illustrissime) quæ tuis præclaris responsis mihi visum est reponere. Quæ an æquè grata futura sint, ac nuperæ meæ objectiones, sanè præsagire non possum.

Humanitas tua quam versus istas perspexi, et diuturnior cum scriptis tuis consuetudo, audentiorem me fecerunt ; vereor ne fuerim prolixus nimiùm ac molestus.

Equidem fermè oblitus eram potissimi mei instituti, quod non fuit æternas tecum altercationes reciprocare ; sed cum hanc oportunitatem sim nactus, tanti viri de rebus quæ se obtulerint Philosophicis judicium placidèe experiri, Clerselier I, 286 et præcipuè si quas difficultas emerserit inter legendos tuos libros, teipsum audire interpretantem. Quam profectò gratiam si lubens facilisque concesseris, summoperè me tibi devincies.

AT V, 312 Et sanè quam lubenter eximiæ tuæ artis ac peritiæ mihi copiam feceris, certum est jam nunc in paucis quibusdam periculum facere.

Primò igitur quæro : An à Deo ita statui, aut alio quovis modo fieri potuisset, ut mundus esset finitus, id est certo aliquo milliarum numero circumscriptus. Non leve enim argumentum videtur mundum posse esse finitum, quod plerique omnes impossibile putent esse infinitum.

Secundo, si quis mundi huius finibus propè assideret, quæro an possit gladium per mundi latera ad capulum usque transmittere, ita ut totus ferè gladius extra mundi mœnia emineret. Quod enim nihil extra mundum sit quod resistat, videtur factu facile ; quod autem nihil extensum sit extra mundum quod recipiat, videtur ex eâ parte impossibile.

Tertiò (ad art. 29. part. 2.) si AB corpus transferatur à corpore CD, quæro quî constat translationem esse reciprocam. Putemus enim CD turrim esse, et AB ventum occidentalem per latera turris transeuntem. Turris CD autem quiescit, aut saltem non recedit à vento AB. Si recedit, vel, quod ais, motu transfertur, utique versus occidentem movetur. Sed non fertur versus occidentem, cùm et terra et ventus ferantur versus orientem. Videtur igitur respectu venti quiescere, cùm nullum motum ad ipso suscipiat. Dicis tamen translationem (quæ quidem translatio motus est) ipsius turris et venti esse reciprocam. Turris igitur respectu eiusdem venti et moveretur et quiesceret, quod proximè abest à contradictione. Signum autem est, cùm ille qui à me sedente recessit ambulando, puta mille passus, rubuerit vel lassus fuerit, ego verò sedens nec ruborem contraxerim nec lassitudinem, illum AT V, 313 solum motum fuisse, me verò per id temporis quievisse Notionalem Clerselier I, 287 igitur duntaxat variatæ distantiæ respectum, illius motu suspicio, nullum motum realem et Physicum.

Quartò Art. 149. Part. 3. Sicque etiam efficient, ut terra circa suum axem gyret etc. Quomodo efficiet Luna, ut terra uno die gyros suos absolvat, cum ipsa 30. ferè dies in suas absumat periodos. Quæ verò scribuntur Art. 151. hanc quæstionem, opinor, non attingunt.

Quintò, de particulis istis contortis, quas striatas vocas ; quomodo ita contorqueri potuerunt, et eo ipso in infinita fragmina et atomos non disiungi ? quem lentorem, quam tenacìtatem in primâ illâ materia, sibi ubique simili et homogeneâ, imaginari possumus ? Unde mollescebant istæ particulæ primum, indeque obduruerunt ?

Sextò, Artic. 189. Part. 4. animam sive mentem intime cerebro conjunctam. Perlubenter equidem hic audirem sententiam tuam de conjunctione animæ cum corpore. An cum toto corpore conjungatur, an cum cerebro solo, an verò in solum conarium, tanquam in parvulum aliquod ergastulum, compingatur. Id enim sedem sensus communem, animæque ἀκρόπολιν à te monitus, agnosco. Dubito tamen annon per universum corpus anima pervadat. Deinde quæro ex te, cum anima nullas habeat nec ramosas nec hamatas particulas, quomodo tam arctè unitur cum corpore. Sciscitorque subinde, an non aliquid exerit se in naturâ, cuius nulla ratio Mechanica reddi potest. Illud αὐτεξούσιον, cuius in nobis conscij sumus quo oritur modo ? Et ratio imperij animæ nostræ in spiritus animales, AT V, 314 quomodo potest eos amandare in quamlibet corporis partem ? quomodo sagarum spiritus, quos vocant familiares, materiam tàm aptè sibi adaptant atque constringunt, ut visibiles et palpabiles se exhibeant execrandis vetulis. Hoc autem fieri non solùm vetulæ, sed iuvenes sagæ nulla vi coactæ, sponte mihi fassæ sunt non paucæ.

Porrò, annon et ipsi hoc ipsum aliquo modo in animabus nostris experimur ; dum pro arbitrio nostro spiritus nostros animales ciere et sistere, exerere et revocare possumus. Clerselier I, 288 Quæro igitur, nunquid dedeceret hominem Philosophum in rerum universitate substantiam aliquam agnoscere incorpoream, quæ tamen possit aut omnes aut saltem plurimas affectiones corporeas, non secus ac ipsa corpora in se mutuò, in corpus aliquod imprimere, quales sunt motus, figura, situs partium etc. Imò verò, cum fermè constet de motu, sive mora, superaddere etiam quæ motus consequentia sunt, ut dividere, conjungere, dissipare, vincire, figurare particulas, figuratas disponere, dispositas rotare, vel quovis modo movere, rotatas continere, et id genus alia ; unde lumen, colores, et reliqua sensus objecta prodire necesse est, iuxta eximiam tuam Philosophiam.

Præterea cum nihil nec corporeum neque incorporeum potest agere in aliud, nisi per applicationem suæ essentiæ, necesse insuper ducere, ut sive Angelus, sit sive Dæmon, sive anima, sive Deus, qui agat prædictis modis in materiam, ut essentia cujuslibet inequitet quasi illis materiæ partibus in quas agit, aut aliquibus aliis, quæ in has ipsas agant per motus transmissionem, imò ut integræ aliquando adsit materiæ quam gubernat et modificat ; ut constat in AT V, 315 Geniis sive bonis sive malignis, qui se humanis oculis patefecerunt : Aliter enim qui poterant constringere materiam, et in hac vel illa figura continere ?

Postremò, cum tam stupendam virtutem habeat substantia incorporea, ut per nudam sui applicationem, sine funiculis aut uncis, sine fundis aut cuneis, materiam constringat, explicet, dividat, proijciat, et simul retineat, annon verisimile videatur, ut in seipsam se possit colligere, cum nulla obstet impenetrabilitas, et diffundere se denuò, et similia ?

Hæc abs te peto, vir doctissime, quantum per otium licebit, ut digneris exponere, ut pote quem scio tàm intima quàm extima Naturæ mysteria rimatum esse, commodéque interpretari posse.

Septimò, de globulis æthereis ; Quæro, si Deus mundum ab æterno condidisset, annon multis abhinc annis Clerselier I, 289 comminuti et confracti fuissent isti globuli, in partes indefinitè subtiles, mutuis collisionibus vel attritionibus, primique Elementi faciem jam olim induissent, ita ut universus mundus in unam immensam flammam multa antè sæcula abijsset ?

Octavò, de particulis tuis aqueis, longis, teretibus, et flexibilibus. Numquid habent poros ? Id sanè mihi non videtur probabile, cùm sint simplicia corpora, particulæque primæ ex nullis aliis particulis complicatæ, sed fragmina ex integra primaque materia elisa, ac proinde planè homogenea. Hinc dubito, quî poterunt flecti sine penetratione dimensionum. Putemus enim aliquando ad annuli instar incurvari. Superficies concava minor erit convexâ, etc. Rem probè tenes. Non est quod hic immorer.

Nec tamen si poros habere contenderes, quod nunquam AT V, 316 opinor facies, difficultatem tollet. Quippe quod quæstio tunc instituetur de pororum labris vel lateribus : Necessario enim aliquid flectetur, quod non habet poros.

Atque hæc difficultas, pertinet non solùm ad oblongas tuas particulas, sed etiam ad ramosas illas aliasque fermè omnes, quas flecti necesse est, et tamen non disrumpi.

Nonò, et ultimo, utrum materia, sive æternam fingamus, sive hesterno die creatam, sibi liberè permissa, nullumque aliunde impulsum suscipiens, moveretur, an quiesceret. Deinde an qui es sit modus corporis privativus, an vero positivus. Et sive positivum malles, sive privativum, unde constet utrumlibet ? An denique ulla res affectionem ullam habere possit naturaliter, et à se, quâ penitus potest destitui, vel quam aliundè potest adsciscere ?

Hactenus ferèe circa generalia præclaræ tuæ Physices fundamenta lusi, dicam, an potius laboravi, progressurus posthac ad specialiora, si facilitas tua atque comitas eò me invitaverit, aut saltem permiserit. Et æquiori sanè animo feres, cum hic de primis agatur principiis, si superstitiosè omnia examinavi, viamque quasi palpando, singulaque curiosiùs contrectando, lente me promovi, et testudineo Clerselier I, 290 gradu video. Video enim ingenium humanum ita comparatum esse, ut faciliùs longè quid consequens sit dispiciat, quam quid in natura primo verum ; nostramque omnium conditionem non multum abludere ab illa Archimedis δὸς ποῦ στῶ καὶ κινήσω τὴν γῆν. Ubi primùm figamus pedem, invenire multò magis satagimus, quàm ubi invenimus ulteriùs progredi.

Quod ad mirificas illas structuras attinet, quas ex illis principiis generalibus erexisti, quamvis prima fronte adeò sublimes, et ab aspectu nostro remotæ viderentur, ut AT V, 317 omnia apparerent nubibus tenebrisque obvoluta, dies tamen difficultates comminuit, paulatimque evanuerunt istæ obscuritates, adeò ut perpaucæ, præ quod tum factum est, in conspectum iam veniant.

Hoc autem necesse duxi, ut profiterer, ne æternum à me expectes tibi creatum iri negotium, sed lubentiùs mihi rescribas, parique humanitate hasce sciscitiones meas accipias, qua primas quas misi objectiones. Quod si feceris (clarissime Cartesi) supra quàm dici potest, tibi obstrictum dabis, Humanitatis tuæ ac sapientiæ admiratorem Religiosissimum Henricum Morum.
Cantabrigiae è Collegio Christi
3. Nonarum Martij 1649.