VIX me abstinebam (vir Clarissime) quin ab acceptis tuis litteris continuò ad te rescriberem ; quamvis profecto id à me factum fuerit inciviliùs ; quippe quod satis ex iisdem intelligerem te per septimanas benè multas Clerselier I, 297 negotiis fore districtissimum. Quin et mihi ipsi tunc temporis à patris obitu acciderunt multa, quæ me alio avocarunt, impediveruntque adeo, ut quod voluissem maximè, præstare haud commodè potuissem. Iam verò ad te tuaque reversus ; satisque nactus otij rescribo, gratiasque ago AT V, 377 maximas, quod quærendi de tuis scriptis quod lubet, obijciendisque, plenum mihi ius tam liberè benignèque concesseris.
Cæterùm, ne abuti videar hac summâ humanitate tuâ ad prolixiores altercationes (nam hactenus eo in loco Philosophiæ versati sumus, qui λογομαχίαις lubricisque subtilitatibus opportunior extitit, in confiniis utique Physices Metaphysicæ et Logicæ (ad ea propero, quæ certum magis firmumque iudicium capiunt.
Obiter tantùm notabo, atque primò ad Responsionem ad Instantias primas. Quantùm ad Angelos animasque separatas, si immediatè suas invicem deprehendant essentias, id non dici posse sensum propriè ; si ipsos fingas penitùs incorporeos. Me verò lubentem cum Platonicis, antiquis Patribus, magisque fermè omnibus, et animas et genios omnes tam bonos quam malos, planè corporeos agnoscere, ac proindè sensum habere propriè dictum (i.e.) mediante corpore quo induuntur exortum. Et profectò, cum nihil non magnum de tuo ingenio mihi pollicear, per quàm gratissimum esset, si conjecturas tuas quas credo pro eâ quâ polles sagacitate ac acumine fore ingeniosissimas, mecum breviter communices super hâc re. Nam quod quidam magnificè se efferunt in non admittendo substantias ullas quas vocant separatas, ut dæmonas, Angelos animasque post mortem superstites, et maximoperè hîc sibi applaudunt, quasi ac benè gestâ, et tanquam eo ipso longè sapientiores evasissent cæteris mortalibus, id ego non huius æstimo. Nam quod sæpiùs observavi, hi sunt ut plurimùm, aut Taurini sanguinis homines, per AT V, 378 ditéque melancholici, aut immane quantùm sensibus et voluptatibus dediti, Athei denique, saltem si permitteret religio, quâ solâ Clerselier I, 298 superstitiosè freti Deum esse agnoscunt. Me vero non pudet palam profiteri, me vel semoto omni Religionis imperio, mea sponte agnoscere, genios esse, atque Deum ; nec ullum alium tamen me posse admittere, nisi qualem optimus quisque ac sapientissimus exoptaret, si deesset, existere. Unde semper suspicatus sum, profligatissimæ improbitatis, summæque stupiditatis triumphum esse, Atheismum ; Atheorumque gloriationem perindè esse, ac si stultissimus populus de sapientissimi, benignissimique principiis cæde ovarent inter se, et gratularentur. Sed nescio quo impetu huc excursum de Redeo.
Secundò. Quod ad demonstrationem illam tuam attinet ; qua concludis omnem substantiam extensam esse tangibilem, et impenetrabilem ; videor mihi hæc posse regerere : in aliqua scilicet substantia extensa partes extra partes esse posse, sine ulla ἀντιτυπίᾳ, seu mutua resistentia, atque hinc perit propriè dicta tangibilitas. Deinde extensionem simul cum substantia in reliquam replicari extensionem et substantiam, nec deperdi magis, quam illam substantiæ partem quæ retrahitur in alteram, atque hinc cadit illa Impenetrabilitas ; Quæ profiteor me clarè et distinctè animo concipere. Quod autem aliquod reale claudi possit (sine ulla sui diminutione) minoribus maioribusque terminis, constat in motu, ex tuis ipsius principiis. Nam idem numero motus nunc maius nunc minus subjectum occupat, iuxta tuam etiam sententiam ; Ego verò pari facilitate et perspicuitate concipio dari posse substantiam, AT V, 379 quæ sine ulla sui imminutione dilatari et contrahi possit, sive per se id fiat, sive aliundè.
Postremò igitur ; Et demiror equidem, quod ne in intellectum tuum cadere possit, quod aut mens humana aut Angelus hoc fermè modo sint extensi, quasi implicaret contradictionem. Cum ego potiùs putarem implicare contradictionem, quod potentia mentis sit extensa, cum mens ipsa non sit extensa ullo modo. Cum enim potentia mentis, sit modus mentis intrinsecus, non est extra mentem ipsam Clerselier I, 299 ut patet. Et consimilis ratio est de Deo ; unde me consimilis ferit admiratio, quod in Responsione ad penultimas instantias concedis eum ubique esse ratione potentiæ, non ratione essentiæ ; quasi potentia Divina, quæ Dei modus est, extra Deum esset sita, cum modus realis quilibet, intimè semper insit rei cuius est modus : Unde necesse est Deum esse ubique, si potentia eius ubique sit.
Neque suspicari possum per potentiam Dei intelligere te velle, effectum in materiam transmissum ; Quod si hoc intelligas, non video tamen, quin eodem res recidat. Nam hic effectus non transmittitur nisi potentiam Divinam, quæ attingit materiam suscipientem, hoc est, modo aliquo reali unitur cum eâ, ac proindè extenditur ; nec tamen intereà separatur ab ipsa Divina Essentia. Videtur enim, ut dixi, conspicua contradictio. Sed hisce statui non immorandum.
Ad quæstiones transvolo ; postquam monuerim, quam contristat animum, continuationis tuæ Philosophiæ desperatio ; Sed æquè refocillat tamen certa spes Tractatus illius desideratissimi, quem hæc æstas parturit ; citò et fæliciter in lucem prodeat, exopto.
AT V, 380 AD RESPONS. AD QUÆSTIONES.
Ad primam et secundam ; Respondes sanè constanter et convenienter tuis principiis, quod à quolibet, nisi sententia vicerit melior, et expecto, et laudo.
Ad tertiam ; ex navigiolo illo tuo has mihi comparavi merces. 1. In motu esse mutuum eorum quæ moveri dicuntur renixum. 2. Quietem esse actionem, nempe renixum quendam, sive resistentiam. 3. Moveri duo corpora, esse immediatè separari. 4. Immediatam illam separationem esse motum illum, sive translationem, præcisè sumptum.
Cum vero duo corpora se expediunt à se invicem, nisi vim in utroque expeditricem et avulsoriam adjeceris notioni translationis, seu motus, motus hic erit extrinsecus tantùm respectus, aut aliquid fortasse levius. Separari enim, vel significat superficies corporum, quæ se modò Clerselier I, 300 mutuò tangebant, distare à se invicem (distantia autem corporum extrinsecus tantum est respectus) vel significat non tangere quæ modo tangebant, quæ privatio duntaxat est, vel negatio. Certè de sententiâ tuâ hâc in re non satis clarè mihi constat.
Ego verò, si mihi ipsi permitterer, iudicarem motum esse vim illam vel actionem, quâ se à se invicem mutuò expediunt corpora quæ dicis moveri ; immediatam autem illam separationem eorumdem, esse effectum dicti motus, quamvis sit vel nudus duntaxat respectus, vel privatio. Sed aliter tibi visum est Philosophari in explicatione definitionis motus, Art. 25. Part. 2. ubi equidem mentem tuam non plenè capio.
Ad reliquas quæstiones omnes quas proposui, respondisti AT V, 381 perspicuè et appositè. Sed ad pleniorem intelligentiam eorum quæ ad sextam accumulavi, expecto dum prodeat exoptatissimus tuus libellus de affectibus.
Cæterùm, quantum ad verba illa mea ultima,
Hoc tantùm quæram denuò ; Utrùm materia sibi liberè permissa, (id est) nullum aliundè impulsum suscipiens, moveretur an quiesceret. Si movetur à se naturaliter, cum materia sit homogenea, et ea propter motus ubique esset æqualis sequitur quod tota materia simulac fuerit, disijceretur in partes tam infinitè exiles, ut nihil ullo modo ulteriùs abradi posset ab ulla particula. Quicquid enim abradendum imaginaris, iam disiectum est, ac dissolutum, ob intimam vim motûs per universam materiam pervadentis, vel si malles, insiti. Nec partium aliæ aliis magis mutuò adhærescent, aliòve cursumflectent, quàm aliæ, cum sint omnes prorsus consimiles iuxta quamlibet rationem imaginabilem.
Nulla enim figuræ asperitas, vel angulositas fingi potest, quæ non iam contusa sit ad ultimum quod motus poterit Clerselier I, 301 præstare ; Nec ulla motus inæqualitas in ullis particulis ponenda est, cum materia supponatur perfectè homogenea. Si naturaliter igitur moveretur materia, nec sol, nec cœlum, nec terra esset, nec vortices ulli, nec heterogeneum quicquam, sive sensibile sive imaginabile, in rerum Natura. Ideoque periret tuum condendi cælos, terrasque, cæteraque sensibilia, mirificum artificium.
AT V, 382 Quod si materiam quiescere dicis ex se, nisi aliundè movetur, quodque hæc quies sit positivum quid, vim inde materia æternùm pateretur, et affectio naturalis destrueretur in perpetuum, ut contraria dominaretur ; Quod videtur duriusculum. Nec tamen tutius forsan esset quietem statuere motûs privationem, sive negationem ; caderet enim omnis resistendi actio in materiâ quiescente, quam tamen agnoscis : Quamvis et id ipsum intellectui meo non nihil negotij facessat. Dum enim quietem actionem statuis materiæ, motum etiam eandem esse statuas necesse est ; siquidem materia non agit nisi movendo, aut saltem conando motum. Malè profecto me habent isti scrupuli, quos quàm primùm eximere mihi poteris obsecro ut eximas.
Quin etiam adeo superstisiosè hæc prima principia pensito, ut nova jam mihi ingeratur difficultas de natura motus. Cum scilicet motus corporis modus sit, ut figura, sitius partium, etc. quî fieri posset, ut transeat ab uno corpore in aliud, magis quam alij modi corporei. Et universim imaginatio mea non capit, quî possit fieri, ut quicquam quod extra subjectum esse non potest (cuiusmodi sunt modi omnes) in aliud migret subjectum. Deinde quæram, cum unum corpus in aliud minus, sed quiescens impingit, secumque defert, annon quies quiescentis corporis similiter transmigrat indeferens, æquè ac motus moventis in quiescens. Videtur enim quies res adeò otiosa ac pigra, ut tædeat itineris ; cum tamen æquè realis sit ac motus, ratio cogit eam transire.
Postremò, obstupesco planè, dum considero, quod tam Clerselier I, 302 levicula ac vilis res, ac motus, solubilis etiam à subjecto, AT V, 383 et transmigrabilis, adeóque debilis ac evanidæ naturæ ut periret protinus, nisi substentaretur a subjecto, tàm potenter tamen contorqueret subjectum, et hac vel illac tam fortiter impelleret. Equidem pronior sum in hanc sententiam, quod nullus prorsum sit motuum transitus ; sed quod ex impulsu unius corporis, aliud corpus in motum quasi expergiscatur, ut anima in cogitationem ex hac vel illa occasione ; quodque corpus non tam suscipiat motum, quàm se in motum exerat, à corpore alio commonefactum ; Et quod paulò antè dixi, eodem modo se habere motum ad corpus, ac cogitatio se habet ad mentem, nimirùm neutrum recipi, sed oriri utrosque ex subiecto in quo inveniuntur. Atque omne hoc quod corpus dicitur, stupidè et temulentè esse vivum, utpote quod ultimam infimamque Divinæ essentiæ, quam perfectissimam vitam autumo, umbram esse statuo, ac idolum ; verumtamen sensu ac animadversione destitutam.
Cæterum, transitus ille tuus motuum à subjecto in subjectum, idque à majori in minus, et vicissim, ut supra monui, optimè repræsentat naturam meorum Spirituum extensorum, qui contrahere se possunt, et rursus expandere ; penetrare facillimè materiam, et non implere ; agitare quovis modo ac movere, et tamen sine machinis ullis et uncorum nexu. Verùm diutiùs in hoc loco hæsi quam putaram : sed ad institutum AT V, 384 propero, hoc est, ad novas quæstiones proponendas, super singulis illis articulis Principiorum tuæ Philosophiæ, quorum vim nondùm satis intelligo.
AD ARTIC. 37.
Annon major perfectio est id solum velle posse hominem Clerselier I, 303 quod sibi optimum esset, quam posse etiam contrarium ; Cum melius sit semper fælicem esse, quàm vel summis aliquando efferri laudibus, vel etiam semper ?
AD ARTIC. 54.
Hîc rursus repeto, quod oportebat demonstrare, nihil extensum cogitare, aut quod videbitur facilius, nullum corpus posse cogitare. Est enim dignum ingenio tuo argumentum.
AD ARTIC. 60.
Quamvis mens possit contemplari seipsam, ut rem cogitantem, exclusâ omni corporeâ extensione in hoc conceptu, non tamen evincit quicquam aliud, nisi quod mens possit esse corporea vel incorporea, non quod sit de facto incorporea. Iterum igitur rogandus es, ut demonstres, ex aliquibus operationibus mentis humanæ, quæ corporæ naturæ competere non possunt, hanc mentem nostram esse incorpoream.
AD ARTIC. 26.
Estne igitur in quiescentibus perpetua quædam vis statoria, vel actio sistendi se, et corroborandi contra impetus omnes, quibus partes eorum divelli possint, et disijci, vel totum corpus alio abripi, et transferri ? Adeo ut Quies rectè definiri possit, vis quædam vel actio interna corporis, quâ corporis partes arctè constringuntur ad se invicem, et comprimuntur, adeoque à divisione, vel dimotione, per impulsum alieni corporis, defenduntur ? Hinc enim illud consurgeret, quod à meo intellectu minimè alienum est : Materiam utique vitam esse quandam obscuram (utpote quam ultimam Dei umbram existimo) nec in sola extensione partium consistere, sed in aliquali semper actione, hoc est, vel in quiete vel in motu, quorum utrumque revera actionem esse ipse concedis.
Clerselier I, 308 [304] AT V, 385 AD ARTIC. 30.
Hic articulus videtur continere demonstrationem evidentissimam, quod translatio sive motus localis (nisi extrinsecus sit corporum respectus duntaxat,) non sit reciprocus ullo modo.
AD ARTIC. 36.
Quæro, annon mens humana, dum spiritus accendit, attentiùs diutiúsque cogitando, corpusque insuper ipsum calefacit, motum auget universi ?
AD ARTIC. 55.
Nunquid igitur cubus perfectè durus, perfectéque planus, motus super mensa, puta perfectè dura, perfectéque plana, eo ipso instanti, quo à motu sistitur, æquè firmiter coalescit cum mensa, ac cubi, vel mensæ partes cum seipsis ; An manet divisus à mensa semper, an ad tempus saltem, post quietem ? Nulla enim est compressura cubi in mensam, cum hunc motum tanquam in vacuo factum imaginemur, super mensam extra mundi parietes, si fieri posset, sitam, ac proindè ubi nullus locus est gravitati vel levitati ; motumque sisti ex ea parte ad quam tendit cubus. Videntur igitur ex lege naturæ, cum jam divisa sint cubus et mensa, et nulla actio realis detur qua conjungantur, mansura semper actu divisa.
AD ARTIC. 56. et 57.
videtur enim satis, si putemus singulas aquæ particulas, simili impetu moveri à materia subtili, et æquales, esse particularum magnitudines. Hinc enim, cum B. à quolibet latere, brevissimis gyris vel semigyris, vel alia quacumque ratione motûs proximè adjacentium particularum, contunditur, necessariò quiescet, nec in unam partem magis quam in aliam promovebitur.
AD ARTIC. 57. linea 19.
AD ARTIC. 60.
AT V, 386 AD PARTIS TERTIÆ. ARTIC. 16.
Annon iuxta Ptolemaicam hypothesin Veneris lumen, ad modum Lunæ, nunc decresceret, nunc cresceret, quamvis non tam ampliter.
AD ARTIC. 35.
Quî fit ut Planetæ omnes in eodem non circumgyrentur Plano (videlicet in Plano Eclipticæ) maculæque adeò solares ; aut saltem in planis Eclipticæ paralelis ; Ipsaque Luna, aut in Æquatore aut in Plano Æquatori parallelo ; cum à nulla interna vi dirigantur, sed externo tantùm ferantur impetu.
Vellem etiam mihi subindices rationem Apheliorum, et Periheliorum Planetarum, et quam ob causam locum subindè mutent singula, tum maximè cum in eodem sint vortice omnia ? cur non iisdem in locis inveniuntur Planetarum omnium Primariorum Aphelia et Perihelia ? Præcessio etiam Æquinoctiorum, quomodo ex tuis oriatur principiis ? Hîc enim tu veras et naturales horum Phænomenων causas explicare poteris, cum alij fictitias tantum exponant Hypoteses.
AD ARTIC. 55.
AD ARTIC. 57.
Clerselier I, 306
AD ARTIC. 59.
Novam vim motûs acquiri, et tamen conatum renovari hîc dicis, Nescio quàm benè cohærent. Nam si nova vis acquiritur et superadditur, non est renovatio motus, sed augmentatio. Quod si globulus A, movendo motum auget, in eodem puncto baculi existens, cur non semper motus seipsum movendo accendit, et auget ? Hoc autem modo iam pridem omnia in flammam abijssent.
AD ARTIC. 62.
Hîc quæro, cum conatus globulorum, in quo lux et lumen consistit, AT V, 387 fiat per integram vorticis amplitudinem, ita ut basis trianguli, BFD multò maior esse possit quam DB, et ab utrinque productæ diametri DB decies putà vel centies majoris factæ, extremitatibus, globuli obliquo conatu, in cuspidem aliquam ad F, oculum cuiuslibet intuentis reprimantur, cur lux, putâ solis, non maior videtur, quam quæ sit intra circulum DCB ?
AD ARTIC. 72.
Non penitùs hoc artificium contorquendi materiam primi elementi in spirales sive cochleares formas intelligo ; presertim in locis ab axe paulo remotioribus. Nisi hoc fiat, non tam quod globuli torqueantur circa particulas primi elementi, quàm quod ipsum primum elementum, ab ipsis fortasse globulis leviter in gyrationem determinatum, se ipsum inter triangularia illa spatia contorqueat, lineasque spirales in se describat. Oro te ut hîc mentem pleniùs explices. Sed et alia subinde hic oritur dubitatio. Cum particulæ hæ contortæ constent ex minutissimis particulis, et rapidissimè agitatis, quomodo illæ minutissimæ particulæ, in ullam formam vel magnitudinem maiorem coalescant, præsertim cum in formandis hisce particulis striatis, distortio Clerselier I, 307 illa sit, motúsque obliquitas.
AD ARTIC. 82.
AD ARTIC. 84.
AD ARTIC. 108.
Quî fit ut non omnes ferè illuc abeant, potiùs quam à polo ad polum migrando vorticem, quem vocas, componant ?
AD ARTIC. 129. lin. 15.
AD ARTIC. 130. lin 21.
AD ARTIC. 149.
AD ARTIC. 25.
AD ARTIC. 27.
AD ARTIC. 133, lin. 12.
AD ARTIC. 187.
AD ARTIC. 188.
Philosophiae tuae studiosissimo,
HENRICO MORE.