Revelatio
ecclesiae sancti Michaelis archangeli in Monte qui dicitur
Tumba
- a praesulem] omnes codd. praesuli
habent praeter ABLPpEQFOS.
1. Postquam
gens Francorum Christi gratia insignita longe lateque undique per
provincias superborum colla perdomuisset, Childeberto, piissimo
principe, monarchiam totius occidui et septentrionis necnon et meridiei partes strenue gubernante, quia omnipotens Deus
non solum in omnibus gentibus, verum etiam in omnibus mundi
partibus quem ipse fecit per subjectorum spirituum agmina
principatur, beatus Michael
archangelus, unus ex septem in conspectu Domini semper
assistentibus, qui etiam et
paradisi praepositus salvatorum animas in pacis regione collocaturus
legitur, post eam
manifestationem qua se in Monte Gargano ad adorandum ac glorificandum quomodo et
qualiter
|
voluit, sicut in
scriptis habetur, ostendit, his, ut comprehensum est, per beatum
archangelum patratis, illuminatis Christi gratia cunctis gentibus in
orientalibus Romaniae partibus, accipe quibus sese indiciis
manifestare idem beatissimus princeps supernorum civium voluerit
praesulem [a] occidentalium
populorum, ut, qui quondam benedicto in Patriarchis populo Israhelitico defensionis
attribuerat opem, ipse custos existeret ac praevius vocatis filiis
per adoptionem.2. Namque legitur in visione Danihelis prophetae dicente eidem angelo: « Nemo est
adjutor meus in omnibus his nisi Michael archangelus princeps
vester ». « Princeps », inquit, « vester », populi videlicet Judaeorum.
Christo vero domino in propria veniente atque, a suis non recepto
quin potius prodito, ipso ad Patrem remeante, dum aboletur observatio priscae legis,
constabilitur adnuntiationis Evangelicae admirabile sacramentum,
dum, exeunte per omnem terram sono apostolorum, caerimoniae
transferuntur sacrorum per ministeria angelorum.
~
1 Pour les incipits, voir le recensement des manuscrits dans l’introduction, p. 85-87.