1. Extruxit itaque
fabricam non culmine subtilitatis
celsam sed in modum cryptae rotundam, centum, ut aestimatur, hominum
capacem, illius in monte Gargani volens exaequare formam, in monte praerupti
silicis angelico apparatu facta terrigenis ad laudem et gloriam Dei
habitatione, manifeste docens semper in caelestibus divini muneris
opem esse poscendam altaque contemplationis intuitu penetrare
aetheris astra, non terrenis limosisque paludibus rotantia hominum
ponere corda. Quod cum
non post multum tempus esset, opem ferente Deo, aedificatum, viro Dei Autberto episcopo manente anxio proinde quia cernebat sibi
deesse sancti archangeli pignora, beatus eundem sacerdotem Michael
admonuit uti fratres celerrime usque ad locum quo memoria
venerabiliter colitur sanctissimi archangeli dirigeret in Gargano et eam quam angelo patrocinante referrent
benedictionem cum summa exciperet gratulatione.
~