Variante: version abrégée du manuscrit d’Avranches, BM, 212 (f. 1-6)
[D/f.1r] Sequitur hic fundacio hujus loci abreviata.
Post passionem Domini et ejus adscensionem ad celos, post diu expectatam Israelitarum penitudinem, cum appropinquaret tempus desolationis quod Salvator sacro venturum pronuntiaverat eloquio cum fletu humanitatis, ecclesia apud Jherosolimam monitu divinitatis per cunctum orbem gentibus evangelisatura diffunditur. Cumque congregatus undique ex omnibus locis populus Pascalis festivitatis prestolaretur diem, sacerdotibus solitas excubias observantibus, voces subitas vigiles audiunt dicentes: «Migremus ex hiis sedibus!». Voces vero subite per angelos emisse que annunciaverunt beatorum spirituum demigracionem, angelicum ministerium insinuarunt ad ecclesiam gentium transferendum. Et sic beatus Michael ministerium quod excercuerat [sic] in Dei quondam populo Judaico, de quo dicitur per Danielem prophetam «Nemo es adjutor meus nisi Michael archangelus, princeps vester», scilicet Judeorum, sortitus est apud gentium electionem.
Igitur anno Domini VIIc VIIIo, Childeberto, piissimo principe, monarchiam [D/f.1v] totius occidui et septemtrionis necnon et meridiei partes strenue gubernante, patratis et illuminatis Christi gratia cunctis gentibus in occidentalibus partibus, idem beatus Michael custos ac previus vocatis filiis per adoptionem volens ut de eo celebrarentur veneranda commercia in hoc loco qui vocatur Mons Tumba. Qui quidem locus opacissima tunc claudebatur silva, longe ab occeani, ut estimatur, estu milibus distans sex, aptissima prebens latibula ferarum. Et quia secreciora celi per contemplacionis subtilitatem rimari volentibus gratissima esse solent heremi loca, inibi olim inhabitasse comperimus monachos, ubi erant duae ecclesie priscorum manu constructe. Nam ipsi monachi ibidem Domino servientes dispensacione cuncta regentis Dei substentabantur, presbitero quodam de villa que nunc dicitur Bellusvisus et que tunc dicebatur Asteriacus, taliter eis ferente auxilium. Ut enim illis, sine quo humana non potest exigi vita, deerat victus, fumo signifero discurrente altaque celi petente, onerabat asellum dapibus dilectione vera farcitis sicque, du[D/f.2r] ce invisibili previo, per loca ibat invia ac redibat ferens Domini jussa illisque necessaria.
Apparuit idem beatus Michael religiosissimo et Deo amabili viro Auberto, Abrincensi episcopo, cum se sopori dedisset, illum ammonendo ut in jam dicti summitate loci construeret in honorem archangeli ejusdem Michaelis edem. At sacerdos dum revolvit illud apostoli: «Probate spiritus si ex Deo sunt», iterata ammonitus est visione ut perficeret quod jubebatur. Et quia spiritus prophetarum non semper est prophetis subjectus, distulit adhuc presul constructionem, sed adhibuit intercessionem, quatinus super hujusmodi negotio Domini nostri Jhesu Christi simulque beatissimi archangeli agnoscere valeret deliberacionem. Interea tertia ammonitione venerandus episcopus pulsatur austerius, apparente in ejusdem presulis caput usque in hodiernum diem in testimonio foramine, ut qui non adquieverat bis ammonitus, locum adiret celerius, a quo tamen se sciret egrediendum nullatenus, priusquam perficeret quod fuerat jussus. Percunctanti igitur episcopo qui edifficacioni congruus posset videri locus angelica in hunc modum est responsione [D/f.2v] dictatum, ut loco eo edifficaretur edes quo inerat taurus abscondite religatus. Cumque de loci requireret amplitudine vel quantitate, eisdem cognovit responsis edifficacioni eum debere statuere modum quem videret juvencum in circuitu pedibus protrivisse.
Venerabilis igitur vir Domini Aubertus de angelica visione jam tercio sibi data factus certissimus, cum hymnis et laudibus predictum locum ingressus, exercere imperatum opus aggressus est, congregataque rusticorum maxima multitudine locum purgavit atque in spacium complanavit. In cujus medio due preeminebant rupes quas operancium multorum movere non poterant manus nec a suo divellere statu. Qui cum diu hererent nec omnino quid facerent haberent, nocte insecuta visio apparuit cuidam homini, nomine Bayno, in villa que dicitur Ycius, qui duodecim filiis ampliatus magnum inter suos tenebat dignitatis locum. Hic ergo, per visionem monitus ut cum laborantibus et ipse labori insisteret, festinus ad locum cum filiis venit impleturus quod fuerat jussus. [D/f.3r] Qui cum pervenisset, quod humana non poterat virtus, mirum in modum tam facille molem tante magnitudinis removit ut nullum pondus inibi esse videretur. At omnes in commune collaudantes Deum sanctumque archangelum Michaelem cepto attencius insistebant operi. Et dum vir Domini Aubertus de magnitudine construende basilice adhuc dubius cogitaret, nocte media, sicuti quondam Gideoni in signum victorie, ros jacuit supra verticem montis; ubi autem fundamenta locanda erant, siccitas fuit; dictumque est episcopo: «Vade et sicut signatum videris fundamenta jace». Qui statim omnipotenti Deo gratias agens, implorans auxilium archangeli Michaelis, exurgens letus opus adgressus est.
Extruxit itaque vir Domini Aubertus fabricam. Quod cum non post multum tempus esset, opem ferente Deo, edifficatum, beato viro Dei Auberto episcopo manente anxio proinde quia cernebat sibi deesse sancti archangeli pignora, beatus Michael eundem sacerdotem ammonuit uti fratres celerrime usque ad locum quo memoria venerabiliter colitur sanctissimi archangeli dirigeret in Gargano et eam quam se patrocinante refferret [sic] benedictionem cum summa exciperet gratulatione.
Interea missi nuntii adeunt [D/f.3v] locum. Qui benignissime ab abbate loci illius suscepti, cuncta que sue contigerant regioni simulque ad quod venerant pandunt. Que verba cum ipsius loci abbas suo retulisset antistiti, uberrimas laudes omnipotenti Deo uterque retulit, qui prolapsis nature fragilitate terrigenis assistencium sibi ministrorum dignatur prebere suffragium. Hinc cum qua decebat veneratione sumptis a loco pignoribus quo beatus archangelus sui memoriam fidelibus commendaverat, partem scilicet rubei pallioli quod ipse memoratus archangelus in monte Gargano supra altare quod ipse construxerat posuit et partem marmoris supra quod stetit, cujus ibidem usque nunc in eodem loco superextant vestigia, jam dictis fratribus usque ad sacrum locum refferenda patrocinia contradidit. Pendente vero illo tempore quo dicti nuncii missi fuerant, locus ille qui nutu Dei futuro parabatur miraculo sanctique sui archangeli venerationi, mare quod longe distabat paulatim assurgens omnem silve ejus magnitudinem virtute sua complanavit et in arene sue formam cuncta redegit, prebens iter populo Dei ut enarrent mirabilia Dei summi.
Interea nuntii, repedantes post [D/f.4r] multa itineris spatia ad locum quo digressi fuerant in monte jam dicto in occiduis partibus, quasi novum ingressi sunt orbem, quem primum veprium dempsitate relinquerant plenum. Quo dum propinquant incunctanter, sacerdos Domini Aubertus occurrens cum multis laudibus, cum canticis spiritualibus in sacrum montem angelica mortalibus devehit profutura presidia. Dici vero non possunt signa et mirabilia que Dominus per ministrum suum per hujusmodi itineris spacia operatus est. Nam duodecim ceci illuminati pluresque diversis infirmitatibus acti pristine redditi sunt sanitati. Et, quod hiis addendum est, mulier quedam orbata luminibus de villa que dicebatur Asteriacus, qua de causa dictus fuit Bellusvisus, dum prosequitur pretiosissima munera summi archangeli, mox ut attingit planitiem arenamque maris, divinitus factum, recepit visum admirans se sic subito de tenebris in lucem mutatam. Sed et usque hodie per summum ministrum suum hec et alia mirabilia Dominus noster ad laudem et gloriam nominis sui in eodem loco operari cotidie non desinit.
Eo etiam die, qui est XVII kalendas novembris, in quo nuntii missi cum pignoribus sunt regressi, quo [D/f.4v] etiam die completa est fabrica et in quo die cum vir Domini Aubertus vellet ecclesiam dedicare, nocte suprema archangelus Domini Michael eidem episcopo apparens, sicut et Sipontino episcopo pro dedicatione Montis Gargani apparuerat. Ait beatus Michael: «Non est», inquit, «vobis opus hanc quam edificavi dedicare basilicam. Ipse enim qui condidi etiam et dedicavi; vos tantum intrate et, me astante patrono, precibus locum frequentate». Mane igitur facto, vir Domini Aubertus, ut ei prenunciatum fuerat, omnia sagaciter sub ordine disposuit, officia quoque serviencium clericorum sub ordine disposuit. Non est etiam omittendum quod in hujusmodi Montis Tumbe revelatione dictum sic fuerit beato Auberto episcopo, sicut et dictum est Sipontino episcopo in revelatione Montis Gargani per beatum Michaelem archangelum: «Ego enim sum Michael archangelus qui in conspectu Dei assisto locumque hunc in terris incollere tutumque servare instituens ipsiusque loci me esse inspectorem ac custodem».
Postmodum videns idem presul Aubertus cuncta congruo patrata ordine, hoc unum quod poterat valde [D/f.5r] videri difficile a sancto censuit expetendum archangelo, aque scilicet elementum, sine quo constare nequit vita mortalium. Super hec ergo Domini nostri Jhesu Christi simulque sancti archangeli dum expetit cum grege commisso auxilium, ut qui quondam produxerat sitienti populo de petra poculum, ipse a suis servis removere dignaretur aque penuriam, tandem angelica ostensione locum didicit, ubi in prerupto silice, dum concavum foramen exciditur, mirum in modum aquarum mox habundancia reperitur que possit habitantibus competentem prebere usum. Eadem vero aqua profluens quod sit haustu salubris multis est ostensum modis: celerem namque febricitantibus fert opem, quociens desiderium provenerit sumendi.
~
~