Accueil
Sommaire
Recherche
Options d’affichage
Sauts de pages :
Afficher
Masquer
Equations :
Afficher les images de l'édition originale
Afficher les équations modernisées en mode texte
Corrections :
Afficher
Masquer
Fermer
Regulae ad directionem ingenii
[Page de titre]
REGULAE AD DIRECTIONEM INGENII
REGULA I.
Studiorum finis esse debet ingenij directio ad solida et vera, de iis omnibus quae occurrunt, proferenda judicia.
REGULA II.
Circa illa tantum objecta oportet versari, ad quorum certam et indubitatam cognitionem nostra ingenia videntur sufficere.
REGULA III.
Circa objecta proposita, non quid alij senserint, vel quid ipsi suscepimur, sed quid clarè et evidenter possimus intueri, vel certo deducere, quaerendum est ; non aliter enim scienda acquiritur.
REGULA IV.
Necessaria est Methodus ad rerum veritatem investigandam.
REGULA V.
Tota methodus consistit in ordine et dispositione eorum ad quae mentis acies est convertenda, ut aliquam veritatem inveniamus. Atque hanc exacte servabimus, si propositiones involutas et obscuras ad simpliciores gradatim reducamus, et deinde ex omnium simplicissimarum intuitu ad aliarum omnium cognitionem per eosdem gradus ascendere tentemus.
REGULA VI.
Ad res simplicissimas ab involutis distinguendas et ordine persequendas, oportet in unaquaque rerum serie, in qua aliquot veritates unas ex aliis directe deduximus, observare quid sit maxime simplex, et quomodo ab hoc caetera omnia magis, vel minus, vel aequaliter removeantur.
REGULA VII.
Ad scientiae complementum oportet omnia et singula, quae ad institutum nostrum pertinent, continuo et nullibi interrupto cogitationis motu perlustrare, atque illa sufficienti et ordinata enumeratione complecti.
REGULA VIII.
Si in serie rerum quaerendarum aliquid occurrat, quod intellectus noster nequeat satis bene intueri, ibi sistendum est ; neque caetera quae sequuntur examinanda sunt, sed a labore supervacuo est abstinendum.
REGULA IX.
Oportet ingenii aciem ad res minimas et maxime faciles totam convertere, atque in illis diutius immorari, donec assuescamus veritatem distincte et perspicue intueri.
REGULA X.
Ut ingenium fiat sagax, exerceri debet in iisdem quaerendis, quae jam ab aliis inventa sunt, et cum methodo etiam levissima quaeque hominum artificia percurrere, sed illa maxime quae ordinem explicant vel supponunt.
REGULA XI.
Postquam aliquot propositiones simplices sumus intuiti, si ex illis aliquid aliud concludamus, utile est easdem continuo et nullibi interrupto cogitationis motu percurrere, ad mutuos illorum respectus reflectere, et plura simul, quantum fieri potest, distincte concipere : ita enim et cognitio nostra longe certior fit, et maxime augetur ingenii capacitas.
REGULA XII.
Denique omnibus utendum est intellectus, imaginationis, sensus, et memoriae auxiliis : tum ad propositiones simplices distincte intuendas ; tum ad quaesita cum cognitis rite componenda, ut agnoscantur ; tum ad illa invenienda, quae ita inter se debeant conferri, ut nulla pars industriae humanae omittatur.
REGULA XIII.
Si quaestionem perfecte intelligamus, illa est ab omni superfluo conceptu abstrahenda, ad simplicissimam revocanda, et in quam minimas partes cum enumeratione dividenda.
REGULA XIV.
Eadem est ad extensionem realem corporum transferenda, et tota per nudas figuras imaginationi proponenda : ita enim longe distinctius ab intellectu percipietur.
REGULA XV.
Juvat etiam plerumque has figuras describere, et sensibus exhibere externis, ut hac ratione facilius nostra cogitatio retineatur attenta.
REGULA XVI.
Quae vero praesentem mentis attentionem non requirunt, etiamsi ad conclusionem necessaria sint, illa melius est per brevissimas notas designare quam per integras figuras : ita enim memoria non poterit falli, nec tamen interim cogitatio distrahetur ad haec retinenda, dum aliis deducendis incumbit.
REGULA XVII.
Proposita difficultas directe est percurrenda, abstrahendo ab eo quod quidam ejus termini sint cogniti, alii incogniti, et mutuam singulorum ab aliis dependentiam per veros discursus intuendo.
REGULA XVIII.
Ad hoc quatuor tantum operationes requiruntur, additio, substractio, multiplicatio, et divisio ; ex quibus duae ultimae saepe hic non sunt absolvendae, tum ne quid temere involvatur, tum quia facilius postea perfici possunt.
REGULA XIX.
Per hanc ratiocinandi methodum quaerendae sunt tot magnitudines duobus modis differentibus expressae, quot ad difficultatem directe percurrendam terminos incognitos pro cognitis supponimus : ita enim tot comparationes inter duo aequalia habebuntur.
REGULA XX.
Inventis aequationibus, operationes, quas omisimus, sunt perficiendae, multiplicatione nunquam utendo, quoties divisioni erit locus.
REGULA XXI.
Si plures sint ejusmodi aequationes, sunt omnes ad unicam reducendae, nempe ad illam cujus termini pauciores gradus occupabunt in serie magnitudinum continue proportionalium, secundum quam iidem ordine disponendi.