Elzevier, p. (3)
Image haute résolution sur Gallica
AT VIII-2, 3

ARGUMENTUM.

Ex quo edidi quaedam specimina ejus Philosophiae quam veram, et usibus humanis apprime utilem puto, multi ex literatis, et quidem praecipue ex illis qui prae caeteris ingeniosi et docti ab omnibus existimantur, me ad illam excolendam, atque integram evulgandam hortati sunt : Sed quamvis eorum judicio multum tribuam, certius tamen pro ipsâ testimonium praebere mihi videntur alii nonnulli scholarum controversiis innutriti, quod eam maledictis obruere, ac tanquam in herba extinguere summo studio laborent. Tam liberum enim semper fuit philosophari, et tam multi hactenus circa rerum naturalium cognitionem innoxiè errarunt, ut si ego post alios fallar, nihil inde periculi humanae genti sit timendum ; sed si forte veritatem invenero, magna utilitas expectanda : Et ideo fieri potest, ut ii qui amant veritatem, ob tenuem et dubiam spem ejus in meis scriptis inveniendae, me ad ipsa vulganda invitent ; Sed non videtur ulla causa esse posse, cur alii meas opiniones tantâ cum acerbitate impugnent, quam AT VIII-2, 4 quod firmiter sibi persuadeant esse veras, Elzevier, p. (4)
Image haute résolution sur Gallica
et timeant ne, si veritas cognoscatur nullus amplius honos futurus sit scholasticis istis controversiis in quibus eorum doctrina consistit. Quoniam autem hi non rationibus, sed solis obtrectationibus me impugnant, non soleo ipsis respondere : Verum unus ex eorum numero Gisbertus Voetius, non contentus, ut caeteri, me erroris et ignorantiae insimulare, tam atrocia crimina mihi affingit, viisque tam obliquis suam in me maledicentiam exercet, ut ejus injurias taceri à me non debere judicarim. Cumque anno superiore judicium quoddam nomine Academiae Ultrajectinae, cujus tunc Rector erat, edidisset, in quo meam Philosophiam eo praetextu condemnabat, quod fingeret
varias falsas et absurdas opiniones ex eâ consequi, pugnantes cum Theologiâ, coëgit me ad istud judicium scripto cuidam, quod tunc forte habebam sub praelo, inserendum, adjunctâ ipsius refutatione, ac simul Voetii virtutum brevi descriptione. ut quia me non rationibus, sed solâ authoritate aggrediebatur, quantum ejus valere debeat authoritas omnibus notum facerem, eumque ad falsas istas et absurdas opiniones pugnantes cum orthodoxâ Theologiâ, quas ex meâ Philosophiâ Elzevier, p. (5)
Image haute résolution sur Gallica
sequi dixerat, proferendas adigerem. Quamvis enim ab iis qui supremâ utuntur potestate rationem judicati petere non liceat : certe si ille qui alium in quem nihil habet juris ausus est condemnare, causas istius condemnationis petenti AT VIII-2, 5 nullas dat, hoc ipso calumniatorem se esse declarat. Quamobrem expectabam aliquod à Voetio responsum, quo illas opiniones pugnantes cum orthodoxâ theologiâ nobis ostenderet, ac se calumniae suspicione liberaret, cum editus est pro ipso prolixus liber, cui titulus
Philosophia Cartesiana, sive Admiranda Methodus novae Philosophiae Renati Des Cartes : sed prodiit sub nomine unius ex ejus discipulis, qui Groningae est Philosophiae Professor, et nullae in eo rationes ad prius scripta probanda vel excusanda, sed novae tantum calumniae prioribus atrociores continentur. Quippe praeter insolentiam et vilitatem convitiorum solis calonibus dignam, nihil in eo libro mitius de me affirmatur, quam quod subdole ac admodum occultè doceam Atheismum ; et tam insolentis ac criminosi maledicti nulla alia probatio affertur, quam quod scripserim contra Atheos, et multi judicent me solide ipsos refutasse : adeo ut nihil unquam Elzevier, p. (6)
Image haute résolution sur Gallica
scribi possit in quo magis evidens et magis inexcusabilis calumnia reperiatur. Quod mihi necessitatem imposuit ipsam hoc scripto refellendi, atque opem Magistratuum ad tam importunum calumniatorem coërcendum publice implorandi. Cum enim publicis stipendiis fruatur ad juventutem AT VIII-2, 6 instituendam, et sit Academiae Professor, si tam atrox et tam insigne ipsius crimen maneret impunitum, authoritate eorum qui illum isto munere fungi permittunt fulciri quodammodo videretur : Et nulli unquam Collegio, nullive Reipublicae dedecori tribui potest quod aliquis in ea sit nocens, ideo enim ubique leges et Magistratus habentur, quod ubique nocentes esse possint ; sed illi maxima laude digni sunt apud quos nulla crimina, postquam fuerunt clare detecta, tolerantur. Cum autem ante aliquot menses paginas 144, sive sex prima folia istius maledici libri accepissem Ultrajecto, ubi ejus editionem à Voetio curari audiebam, ad illa successivis horis per otium respondi. Cumque deinde ista editio fuisset aliquandiu intermissa propter librum de Confraternitate Marianâ, cujus impressionem apud eundem Typographum Voetius magis urgebat, ut prodiret ante tempus Elzevier, p. (7)
Image haute résolution sur Gallica
Synodi Gallo-Belgicae, nuper Hagae habitae, in qua de re à se in eo impugnatâ AT VIII-2, 7 actum iri putabat, credidi esse officii mei hunc etiam librum statim atque prodiit in lucem, examinare : Non quidem quatenus in eo agitur de quaestione ad religionem à mea diversam pertinente, quod summâ cum diligentiâ vitavi, ne quam adversario darem occasionem obstrependi ; sed quatenus ex eo illius malignitatem et mentiendi licentiam clarissime potui demonstrare. Cum enim Voetius in me non prodeat nisi personatus, et nunc emittat unum ex suis discipulis, nunc alium, ut quae illi scripserint praestare non teneatur, ac interim tamen sua authoritate illa confirmet apud eos, qui considerantes illum esse Ecclesiae Ministrum, ac proinde esse debere virum probum et minime mendacem, non credent passurum fuisse discipulos suos, pro se, ac se conscio scribentes, tam infanda crimina mihi imponere, nisi essem nocens, Necessarium esse putavi omnem istam, qua tam male utitur, authoritatem elevare, nonnulla de ipsius factis, doctrinâ, et meritis exponendo, tum ut me ab ejus calumniarum importunitate possim liberare ; tum etiam ad publicam utilitatem, quia non mihi soli hac in re Elzevier, p. (8)
Image haute résolution sur Gallica
est importunus. Nec moror ineptas querelas quibus, ut ingenium ejus novi, haud dubie invidiam mihi conflare conabitur, dicendo me in suâ personâ impugnare etiam alios Theologos, ac de religionis suae controversiis judicium ferre : quia nemo, qui hoc scriptum legere dignabitur, non agnoscet istud esse falsissimum, ac me ab utroque accuratissime abstinuisse. Quin etiam cum his diebus audivissem jactari ab ejus amicis aliquid pro ipso fuisse nuper judicatum in Synodo Gallo-Belgicâ, de re diligenter inquisivi, ne forte quid in hoc scripto haberem AT VIII-2, 8 quod ibi fuisset improbatum : sed lectis omnibus ejus Synodi articulis in quibus aliqua fit mentio Sodalitatis B. Mariae, tantum abest ut quicquam invenerim quod Voetio faveret, quin potius apertam ejus condemnationem in iis contineri deprehendi. Ait enim illa Synodus in art. 24, se non probare quod unus ex suis Concionatoribus
affirmantem istius causae partem propugnandam susceperit, motu proprio, et non petitâ Synodi sententiâ (quamvis rogatus ab iis pro quorum defensione id egit) Additque rationem, non quod causam malam judicet, vel defensionem non aequam et bonam, sed quod ista Elzevier, p. (9)
Image haute résolution sur Gallica
quaestio generaliter ad omnes Ecclesias pertineat : Ob quam eandem rationem AT VIII-2, 9 art. 25 ejus decisionem ad generalem nationis Synodum remittit, quamvis ab Ecclesia Sylvaeducensi rogata esset ad judicium ferendum : Ex quibus manifestum est illam etiam nullo modo posse probare quod Voetius AT VIII-2, 10 motu proprio et non petitâ suae Synodi sententiâ negantem ejusdem causae partem publice sustinuerit, non ut aliquos defenderet, sed contra ut infamaret, solusque plus auderet quam tota Synodus Gallo Belgica. Nec putandum est ipsam neganti parti magis quam affirmanti favisse, ex eo quod consilium dederit pro Senioribus Ecclesiae ut extra istam controversiam ponantur ; addidit enim, propter scandalum quorumdam : quae ratio, ut nempe aliis offendicula non dentur, sufficere solet viris piis, ut saepe ab iis faciendis abstineant, in quibus nullam vel minimam mali umbram suspicantur ; cumque Ecclesia Sylvaeducensis quaesivisset indiscriminatim de Sodalitio B. Virginis ac de collegiis Canonicorum aliisque Sodalitiis ab aliquibus sanctis denominatis, qualia multa in his regionibus, sine ullius offendiculo, habentur, Synodus ei respondens non significavit esse AT VIII-2, 11 ullum discrimen inter Elzevier, p. (10)
Image haute résolution sur Gallica
causam illius Sodalitii et aliorum, ut neque etiam ullum ullius momenti ex toto Voetii libro colligi potest : etsi haec alia isti
scandalo quorumdam minus sint exposita, quia jam longo usu recepta. Denique post librum de Conf. Mar. residuum libri de Phil. Cart. typis mandatum est, quo viso ad ipsum etiam aliquid respondendum esse duxi : atque ita quod tantum epistolam fore putabam paulatim ob copiam materiae in librum excrevit, Hunc autem in novem partes distinxi, ut singulae seorsim legi possint, et ita prolixitatis taedium minuatur.

In prima respondeo ad libri de Philosophiâ Cartesianâ introductionem, in qua author mea vitia summatim voluit recensere. Pag. 2.

In secunda remunero dominum Voetium narratione quorundam ejus factorum, ex quibus ipsius virtutes primum nosse coepi. pag. 25.

In tertia primum et secundum caput ejusdem lib. de Phil. Cart. percurro. pag. 40.

In quarta meam de usu librorum et doctrinâ Voetii sententiam expono. pag. 46.

AT VIII-2, 12 In quinta breviter ago de reliquis istius libri capitibus usq; ad paginam 144, sive de duabus primis ejus sectionibus. p. 78. Elzevier, p. (11)
Image haute résolution sur Gallica

In sextâ librum de Confraternitate Marianâ examino. pag. 93.

In septimâ quid meritus sit dominus Voetius, et quale specimen charitatis Christianae ac probitatis libro isto exhibuerit considero. pag. 153.

In octavâ revertor ad librum de Phil. Cart. ejusque praefationem (quam antea non videram) et tertiam sectionem refuto. pag. 208.

In nonâ ad quartam et postremam ejusdem libri sectionem respondeo, et simul ostendo ejus authores atrocissimae ac plane inexcusabilis calumniae reos esse. pag. 239.

Elzevier, p. (12)
Image haute résolution sur Gallica