Rechercher dans ce groupe d’actes :
Le texte latin uniquement

Il y a 94 acte(s) correspondant(s) à votre recherche : Caractère interne > Exposé

Acte n° 19 – 1142, 8 décembre – Rotrocus – charte – confirmation

Quoniam in ecclesia Sancte Trinitatis de Bellomonte divinum officium, quod in ea diu floruerat, incuria magistrorum tunc temporis pene defecerat, placuit Gualeranno tunc comiti, assensu nostro de cujus consilio ipsa ecclesia pendet, quod divinus cultus, qui in ea decederat, vocatis religiosis personis, restauraretur. Hoc autem, ut sic commodius fieret, consilio nostro et suorum amicorum et hominum, ecclesie Becci prefatam ecclesiam cum omnibus pertinentibus ad eam commisit. Recepit igitur illam ecclesia Becci : de manu episcopi quod est suum dare, de manu vero comitis quod suum est advocati posse concedere.

Acte n° 20 – [1142…] – Rotrodus – charte – règlement conflit

Quoniam ministri de Rudebantderubabant nec plene et libere reddebant Ecclesie Sancte Marie de Lira decimam telonei et molendinorum Pasceii, quam elemosinam ab antiquo possederat, placuit Willelmo filio Eustachii tunc domino Pasceii et Rogero fratri ejus, intercessu et quesitu Hilderici tunc abbatis Lirie, quod decimam septimanam telonei et molendinorum Pasceii quietam et absolutam in perpetuo habendam predicte ecclesie concederent, ut scilicet integre et sine controversia elemosinam suorum predecessorum deinceps haberet. Quod ut fidelius et quietius fieret, constitutum est ut monachi quos eligerent ponerent qui redditus ipsarum decimarum septimanarum reciperent sine contentione et servarent.

Acte n° 21 – [1139-1142, 8 décembre…] – Rotroudus – charte – confirmation

Gado Drocensis et Garinus filius suus pro salute animarum suarum et antecessorum suorum quod suum erat laicorum in ecclesia et decimis Sancti Petri de Cordimenche et pertinentiis suis concesserunt et dederunt in eleemosynam Deo et canonicis regularibus S. Vincentii de Temenchis, tali conditione quod Hebertus et Joannes qui tunc erant sacerdotes prefatæe ecclesiæe, quandiu fuerint sacerdotes ejusdem ecclesiæe, integre et in pace habeant ecclesiam illam cum omnibus pertinentiis suis. Post prefatos Hebertum et Joannem, canonici regulares Sancti Vincentii de Nemore prefatam ecclesiam cum omnibus pertinenciis suis interqueintegre et in pace possidebunt ita videlicet duxquod canonici reguares ibi morebuntur et Deo decendus ecclesie symentservient sicut duo sacerdotes.

Acte n° 24 – [1143-1147, 26 décembre] – R. – charte – confirmation

quidem in presencia nostra concessum et diffinitum, consillio et assensu nostro et Roberti comitis Leecestre, qui hoc idem testimonio scripti sui et sigilli confirmat, et assensu Gaufridi de Deserto qui solebat habere antequam et fratrum suorum, quod monache de Casa Dei in perpetuum habebanthabeant singulis annis C et IIIIor solidis in prepositura Britolii quos Beata Maria de Deserto solebat hic habere antequam frater Hugo pie recordationis se et sua predictis mulieribus concessisset, preter hoc quod habebat predictus Hugo apud Belfou et apud Charunvill.; et cuncta eciam quæe de comite habebat circa forestam Britolii, preter clausum de Deserto ; et decem acras terre juxta Boscum Ernaudi et molendinum de Ambenaio et duos burgenses apud Britolium. Statutum vero fuit quod isti C et IIII solidi essent ad victum conventus et maxime ad remedium egrotantum.

Acte n° 27 – 1149, 16 mars – Hugo / Rotrodus – charte – jugement

Acceptis itaque litteris domini pape, et adjuncta officio nostro auctoritate apostolica, post plures evocationes utriusque partis, post labores multos Troarnensis monasterii, apud Lexovium diem utrique parti prefiximus. Sed, ante diem placiti, milites possessioni de Rainbertiulmo renunciaverunt et, ad diem statutum, neque venerunt neque excusaverunt. Comes vero Pontivorum, quem milites guarandum suum in presencia domini pape predixerant, ante iter Jerosolimitanum non guarantivit eos sed, contra preceptum domini pape, causa neglecta, iter illud arripuit et, post reditum, a guarantia penitus defecit. Abbas vero, licet sibi videretur, ut dicebat, quod defectus tam comitis quam militum sui juris esset plena confessio, tamen obtulit sufficienti testimonio probare suam investituram.

Acte n° 29 – […1147, 26 décembre-1156] – R. – charte – confirmation

Robertus clericus de Loviers in presentia nostra recognovit esse de jure Beati Taurini decem solidos quos per annum injuste exigebat ab abbate et monachis et, pro salute anime sue, eos in manu nostra refutavit.

Acte n° 30 – [1157, 17 juillet] – Rotrocus – charte – règlement conflit

controversia temporibus nostris nata quę inter venerabilem patrem nostrum Theobaldum Cantuariensis ecclesie archiepiscopum et Silvestrum abbatem monasterii Sancti Augustini Cantuariensis super facienda sibi professione ab eodem abbate versabatur, juxta mandatum domini pape Adriani, sub presentia nostra hoc modo terminata est. Dederat enim ipsi abbati prenominatus papa in mandatis precipiendo quatenus infra XXX dies post susceptionem litterarum suarum, omni appellatione et occasione remota, eam eidem archiepiscopo faceret, sicut aliquem abbatum illius monasterii alicui archiepiscoporum Cantuariensium fecisse constabat. Sed quia abbas diffitebatur sibi constare predecessores suos hanc professionem fecisse, licet hoc in regno publice innotuisset, religiosi viri tactis sacrosanctis Evangeliis juravere se vidisse et audisse Hugonem ejusdem Silvestri decessorem memoratam professionem Willelmo pię recordationis Cantuariensi archiepiscopo more debito sine contradictione fecisse.

Acte n° 32 – [1157] – R. – charte – confirmation

Philippus canonicus Drocensis ecclesie, pro salute anime sue, in presentia nostra dedit monachis de Strata decimam quatuor carrucatarum terre apud Mervillam. Quoniam vero canonici Beate Marie Carnotensis et monachi Beati Petri Carnotensis, ex donatione nostra et concessione Symonis de Aneto apud Coldras, habuerunt investituram de ecclesia de Illeis cum omnibus pertinentiis suis, tam in decimis quam in aliis, salvo jure episcopali et sacerdotum qui in prefata ecclesia sunt aut futuri sunt, de cujus territorio et decimatione erat decima illarum quatuor carrucatarum, canonici et monachi et etiam predictus Symon, de cujus feodo erant ille quatuor carrucate, predictam donationem Philippi in presentia nostra apud Coldras concesserunt.

Acte n° 34 – […1157…] – R. – charte – notification

Philippus filius Golferii, concessu fratris sui Willelmi et filiorum ipsius, in manu nostra reddidit ecclesias et decimas de Hilleis.

Acte n° 36 – […1142, 1er août-1157…] – R. – charte – confirmation

Henricus filius Guiardi de Baillol, pro salute anime sue et suorum, quicquid juris habebat in ecclesia de Vilers, que est in honore de Baillol, et presentationem presbyteri, quam diu contra ecclesiam Sancti Audoeni injuste tenuerat, in manu nostra refutavit et, quesitu venerabilis fratris nostri Fraterni abbatis, omnino quietam clamavit ecclesie Sancti Audoeni.

Acte n° 44 – […1157-1159, 6 novembre…] – Rotrodus – charte – confirmation

Girardus Postel de Vernone, concedentibus filiis suis, pro salute animarum suarum, in presentia nostra, dilectis fratribus nostris et filiis monachis scilicet de Natatoria concessit in elemosinam totam terram suam de Loco Dei.

Acte n° 46 – […1157-1160…] – Rotrocus – charte – règlement conflit

inter monachos Sancti Petri Carnoti et Mascelinum presbiterum Canziaci, pro quibusdam ecclesie Canziaci redditibus ad monachos pertinentibus, quos predictus Mascelinus decurtare volebat, quedam discordia emerserat, que apud Ebroicas ita terminata est.

Acte n° 47 – […1147, 26 décembre-1160…] – R. – charte – incorporation

Villelmus, nostræe ecclesiæe decanus, concessit sanctis monialibus de Casa Dei redditus ecclesiæe de Bois Maiard quos in ea habuerat, scilicet duas garbas decimæe, et decem solidos per annum in altari, et dimidium candelarum et ceræe in Nativitate et Assumptione sanctæe Mariæe ; et Robertus, frater ejus, concessit eisdem præesentationem præesbiteri, salvo tamen domo ejus quæe est juxta ecclesiam et virgulto cum omnibius totius laris apindiciis.

Acte n° 48 – […1147, 26 décembre-1160…] – R. – charte – confirmation

Odo filius Baldrici et frater ejus, pro salute animarum suarum et antecessorum suorum, dederunt in elemosina dilectis fratribus nostris monachis scilicet de Strata terram de Ruseht quam ibi habebant, et medietatem molendini. Durandus vero de Strata, quoniam erat de parentela eorum, dicens ea debere esse de jure hereditatis sue, monachos super hoc in presentia nostra in causam duxit.

Acte n° 61 – […1149, 15 mars-1165, avril] – R. – charte – confirmation

Ra. de Ebroicis, quando fecimus dedicamentum cappelle de Bosco Rogerii, pro salute anime sue et antecessorum suorum, dedit fratribus Sancti Petri de Lerru apud Ebroicas unum hospitem quietum, scilicet Guirardum Hastevillain et dommdomum ejus, et tres solidos quos per annum solebat habere in censu de domo illa. Idem cha. Ra., et Agnes de Portis soror ejus, et Rogerius de Portis, et Hugo frater ejus dederant quietam moltam de terra quam predicti fratres habent apud Boscum Rogerii, unde habuerunt a fratribus XLta solidos.

Acte n° 78 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – confirmation

assensu nostro et voluntate, facta est conventio inter ecclesiam Beccensem et dilectum filium nostrum Walterum de Const. de domo quam habet ecclesia Beccensis apud Ebroicem, que fuit R. Croc archidiacono.

Acte n° 79 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – confirmation

Willelmus de Meri ecclesiam de Meri et decimam quam jure hereditario in propria possessione hactenus tenuerat, in manu mea prius libere et absolute redditam, consensu et voluntate filiorum suorum, dedit monasterio Sancte Marie de Becco in perpetuam elemosinam.

Acte n° 81 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – règlement cathédral

fratres nostri canonici Ebroicensis ecclesie singulis presbyteris episcopatus nostri die qua sinodus celebratur singulos panes, ad magnum canonicorum gravaminem et sacerdotum minimam utilitatem, de consuetudine distribuebant.

Acte n° 82 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – donation

Devotionem tuam et fidele circa nos obsequium attendentes,

Acte n° 85 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – donation

Lucas et Henricus de Bosco Reinoldi, patroni ecclesie de Bosco Reinoldi, quidquid juris in prefata ecclesia se habere asserebant in manus nostras resignaverunt.

Acte n° 86 – [1170-1179, 9 septembre] – E. – charte – donation

G. presbiter de West et fratres ejus F. et Adam jus presentationis quod in ecclesia de West jure hereditario habebant in manu nostra reddiderunt.

Acte n° 88 – [1170-1179, 9 septembre] – Egidius – charte – confirmation

Willelmus Bofei et Lambertus filius ejus in presentia nostra donaverunt monachis de Trappa in perpetuam elemosinam terram de Vastina que fuit de feodo de Boterellis, que est inter grangiam monachorum et Sanctum Johannem, sicut propriis metis monachorum est disterminata.

Acte n° 93 – [1181-1183, 26 novembre] – Johannes – charte – incorporation

Willelmus de Garlanda, et Thomas de Tornebu et Ricardus de Crovilla, qui dicebant se jus patronatus habere in ecclesia Sancti Albini de Crovilla et in capella de Marbodio et in aliis capellis ad predictam ecclesiam pertinentibus, in presentia nostra, ecclesie Beccensi quicquid juris se dicebant habere dederunt et concesserunt.

Acte n° 97 – […1183-1185, 29 septembre] – Johannes / Durandus – charte – jugement

cum dominus papa Lucius tercius nobis commisisset causam que vertebatur inter monachos Gemmeticensis et Johannem de Cruceio, presbyterum, et Guarnerium de Bofeigneio, laicum, et uxorem ejus, super tercia parte decimarum Veteris Vernolii, excepto feodo Montis Baldrici, audiendam et, appellatione remota, fine debito terminandam,

Acte n° 98 – [1183-1185, 29 septembre…] – J. / D. – charte – notification

cum dominus papa commisisset nobis causam que vertebatur inter monachos Gemmeticenses et Jo. de Cruceio, presbyterum, et G. de Bofeigni, laicum, et uxorem ejus, super tercia parte decimarum Veteris Vernolii, excepto feodo Montis Baldrici, audiendam et, appellatione remota, fine debito terminandam,

Acte n° 99 – [1181-1187, 23 septembre] – Johannes – charte – confirmation

dilectos fratres nostros O. abbatem Beccensem et conventum concessisse ecclesiam Sancti Albini de Crovilla cum capella de Marbodio et aliis pertinenciis suis dilecto clerico nostro libere et integre possidendam, salvis prefatis abbati et conventui duabus partibus omnium decimarum et oblationum in tribus festivitatibus scilicet in Pascha et in Natale et in festivitate Omnium sanctorum. Concesserunt quoque prefato clerico nostro duas partes minutarum decimarum et duas partes oblationum altarium ad eos in tribus supradictis festivitatibus pertinentium, clerico nostro, toto tempore vite sue, libere, integre et pacifice possidendas, sub annua pensione decem solidorum solvendorum pro media parte ad Pascha et pro media ad festivitatem Omnium sanctorum.

Acte n° 101 – 1190 [avant le 4 juillet] – J. – charte – incorporation

Venerabilis patris nostri R. Dei gratia Rothomagensis archiepiscopi et E. bone memorie predecessoris nostri vestigiis inherentes,

Acte n° 102 – […1187-1190, 4 juillet] – Johannes / Victor / Simon – charte – jugement

causam que inter dilectos nostros abbatem et monachos Sancti Ebrulfi et Ricardum presbyterum de Merula super jure patronatus ecclesie de Merula et medietatem tocius altaris ejusdem ecclesie, et duabus partibus omnium decimarum garbarum videliquet lini, canabi et leguminum ad eandem ecclesiam pertinencium, et modo eas colligendi et dividendi, quam nobis venerabilis pater noster Lucius papa III commisit audiendam et fine canonico, appellatione remota, terminandam, in hunc modum terminatam fuisse : partibus itaque ad nostram presenciam die et loco competenti evocatis, et sese nobis presentantibus, lite contestata, cum predictus abbas et fratres ad assertionem intentionis sue testes omni exceptione majores produxissent, post varias allegationes, causam ipsam, ne quid propreereprepropere statueremus, ad diem aliam prorogavimus ad quam, cum partes iterato nostro se conspectui representassent, sepedictus Ricardus presbyter, postquam testes prenominati et monachorum et abbatis juratos et diligenter examinatos receperamus, de causa sua vero nobis videbatur prorsus diffidens, in vocem prorumpens appellationis, a presencia nostra contumaciter recessit. Nichilominus vero nos, eum ab errore suo revocare cupientes, eundem ad diem aliam, antequam ad sentenciam procedere vellemus, duximus evocandum, ad quam convenisset. Publicatis attestationibus et diligenter inspectis sepedicti abbatis et fratrum, cum ex eorum concordi testimonio plenius nobis liqueret prefatum R. presbyterum institutum fuisse in jam dicta ecclesia ab Arnulfo Lexoviensi episcopo ad presentationem monasterii Sancti Ebrulfi et, de jure veteri et antiqua consuetudine, et per instrumenta publica, in advocationis ejusdem ecclesie et medietatem tocius altaris et duas partes omnium decimarum garbarum videliquet lini, canabi et leguminum colligendas et dividendas in granchia monachorum Sancti Ebrulfi que solet et debet esse in cimiterio ejusdem ecclesie et ad sepenominatos monachos pertinere, idem Ricardus, intelligens se male egisse incontinenti confessus est in jure coram nobis supradicta omnia de quibuscumque temporis agebatur ad prefatos monachos perpetuo pertinere.

Acte n° 107 – [1181-1190, 4 juillet] – Johannes – vidimus – notification

nos vidisse et audisse cartam pie memorie Audini Ebroicensis episcopi, predecessoris nostri, quam fecit abbati et monachis Sancti Ebrulfi super elemosinis quas habent in episcopatu Ebroicensi in hec verba : (texte de l’acte n° 15)

Acte n° 112 – [1199-1201, 16 août] – Garinus – charte – admission prêtre

Quoniam constat nobis et verum est quod jus advocationis subscriptarum ecclesiarum pertinet ad abbatem et monachos de Lira, idcirco dignum duximus testimonium perhibere veritati.

Acte n° 115 – [1194, 29 mai-1201, 16 août] – G. – charte – donation

Cum, abbatia Sancti Salvatoris Ebroicensis funditus eversa, terra de feodo nostro quæe est inter Witeilme et fossam domini Rickent, ad novæe abbatiæe constructionem omnibus idonea videatur,

Acte n° 116 – [1194, 29 mai-1201, 16 août] – G. – charte – droit particulier

A vestra devotione non recessit quod singuli singulos denarios domui leprosorum Sancti Nicholai Ebroicensis, ad ipsorum sustentationem, erogare, per sinodos singulos, de antiqua et approbata consuetudine, tenemini. Fide siquidem didicistis occulata qualiter, per variorum propositionem sermonum, per questionum et causarum suscitationem, sed et per vestram, unde frequenter doluimus, negligentiam, dictum, licet parvum, impediatur et quasi ad nichilum redigatur beneficium.

Acte n° 117 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – règlement conflit

cum mota fuisset controversia inter H. priorem de Bellomonte et R. de Capella juniorem super pensionibus ecclesiarum Sanctorum Nicholai et Leonardi de Bellomonte,

Acte n° 130 – [1193-1201, 16 août] – Garinus – charte – confirmation

nos dilecti filii nostri Ernaldi de Bosco super quibusdam donationibus, concessionibus et confirmationibus, tam ab ipso quam ab antecessoribus suis, Deo et Beate Marie de Lira et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam factis, cartulas vidisse, legisse et intellexisse, scilicet de uno sextario frumenti et altero sextario grossi bladi de molendino de Rugles ; et de decima de molendino de Verrieres, tam in denariis quam in blado ; et de ecclesiis Cornulii, Campidaminel., Neafle et Alvernaii cum omnibus pertinentiis suis ; et de medietate decimarum bladi de parrochia de Bosco Ernaldi, excepto feodo Leobrandi ; et de decima denariorum de fossa sua in foresta de Britolio ; et de viginti solidis de prepositura de Gloz ; et de decima de duabus garbis de feodo suo de Haia Silvestri. Inspeximus quoque cartulas dilectorum filiorum nostrorum Gilleberti de Essartis de ecclesia de la Garoude, Guillelmi de Cantilupo de omnibus decimis bladi de feudo suo in parrochia de Brolioherlandi, Eustachii de Hernevilers de decem solidis de prepositura de Nova Lira, item ejusdem de decima de Montemorein, Guillelmi de Siccis Molendinis de uno sextario frumenti ibidem.

Acte n° 131 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

Adam de Cirreio virum venerabilem, amore Dei et caritatis intuitu, in presentia nostra, assensu et voluntate T. et G. et R. filiorum suorum, dedisse et concessisse abbatie Lirensi et monachis ibidem Deo servientibus, in perpetuam et liberam elemosinam, quadraginta solidos andegavensium in molendino Normant, viginti scilicet solidos in Pentecosten et viginti solidos in festo Omnium sanctorum annuatim percipiendos.

Acte n° 149 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – notification

Radulfum de Esneutrevilla Deo et leprosis domus Sancti Nicholai Ebroicensis omnes decimas et omne jus ad decimam pertinens, quas ipse R. habuerat vel antecessores sui in predicta villa, dedisse et concessisse, et predictas decimas cum omni earum jure in manu venerabilis patris nostri Garini Ebroicensis episcopi, in puram et perpetuam elemosinam, in usus predictorum leprosorum, perpetuo convertendas posuisse ; predictum eciam R. predictis leprosis in predicta villa de Esneutrevilla masuram quandam, que extenditur in latitudinem a via publica usque ad insitam Yveti et in longitudinem usque per manerium, in presentia nostra donavisse, et hec omnia tam a se quam ab heredibus suis fideliter et firmiter servaturum, in majori ecclesia super altare majus, in presentia nostra et magistri Huberti archidiaconi et aliarum personarum venerabilium et honestarum, juramento firmasse. Predicti vero fratres pro predictis donationibus et concessionibus sepedicto R. decem libras andegavensium donaverunt.

Acte n° 150 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

Cognovimus quod S. de Vileriis, miles, domui leprosorum Sancti Nicholai Ebroicensis jus advocationis ecclesie Sancti Germani, juxta Normanvillam, et quicquid in pertinentiis ipsius ecclesie vendicabat, amore Dei, in elemosinam perpetuam concessit.

Acte n° 154 – [1193-1201, 16 août] – G. – charte – confirmation

Symonem de Ferrariis militem quietasse, in presentia nostra, et in perpetuum abjurasse ecclesie Sancti Salvatoris Ebroicensis et ejusdem loci abbatisse et conventui quicquid juris se dicebat habere in patronatu et decimis ecclesie de Ferrariis, de quibus inter eos contentio vertebaburvertebatur. Abbatissa vero et conventus dederunt ei, pro bono pacis, de bonis ecclesie sue X libras andegavensium.

Acte n° 155 – [1193-1201, 16 août] – Garinus – charte – donation

Inde est quod, cum, invidia antiqui hostis, locus qui dicitur Sanctus Germanus Legaillart ad tantam desolationem devenisset ut penitus omni habitatore careret, nos, congregatione honestarum personarum, quod parierat reformare studuimus.

Acte n° 157 – 1203 [après le 15 février] – L. – charte – notification

R. decanum et capitulum Ebroicense moltam hominum suorum et moltam hominum octo canonicorum, assensu et voluntate eorumdem octo canonicorum, nobis, ad totam vitam vestramnostram, ad firmam tradidisse pro C solidis andegavensium annuatim, in festo sancti Michaelis, predicto capitulo persolvendis.

Acte n° 158 – [après le 19 février 1204] – L. – lettre – procédure

propter molestiam corporis et alias causas ad prosequendum negocium quod vertitur inter nos ex una parte et decanum Ebroicensem et adherentes ei canonicos ex altera hac instanti die sabbati apud Carnotum coram vobis non possumus apparere.

Acte n° 160 – 1206, 17 novembre – L. / Willelmus – charte – jugement

Cum inter abbatem et monachos de Bono Portu ex una parte, et homines de Posis scilicet Willelmum Anglicum, Durandum de Pressorio, Nicholaum fratrem ejus, Nicholaum Hubert, Radulphum Blondum, Petrum Burgensem, et Remegium ex altera, super quibusdam serviciis et quadam molta, coram nobis auctoritate apostolica, controversia verteretur,

Acte n° 164 – 1207 – L. – charte – notification

Agnes filia Symonis Harcen Harenc , constituta coram nobis, recognovit se dedisse Deo et concessisse fratribus milicie Templi Salomonis, in liberam et perpetuam elemosinam, tredecim acras terre apud Tornedos in cultura sua versus Lemesnil, et unam acram terre quam Gonduinus de ea tenebat, unde duos solidos et unum caponem annuatim illi reddebat cum ceteris serviciis predicte terre pertinentibus. Concessit etiam eadem A. quod dicti fratres Templi habeant et possideant terram illam libere et quiete et absolute ab omni seculari servicio et omnibus querelis et exactionibus et consuetudinibus que modo sunt et accidere possunt, et ipsa et heredes sui de alio feodo suo terram illam dictis fratribus deservient et defendent et garantizabunt contra dominos suos et omnes gentes.

Acte n° 165 – 1208, avril – Lucas – charte – donation

Radulfus Lovel et Gaufridus frater ejus decimas quas ipsi et predecessores eorum in parochia de Breteignolis per successionem tenuerant ab antiquo, jus in eis hereditarium vendicantes, de voluntate et assensu magistri Yvonis tunc temporis domini de Breteignoles, in manu nostra, juramento prestito, resignaverunt.

Acte n° 166 – 1208 – L. – charte – règlement conflit

cum causa que vertebatur inter venerabilem virum Guidonem abbatem et monachos Sancte Marie de Valle Sarnaii, et Gualterum, presbyterum de Valle Sancti Germani, auctoritate apostolica nobis duobus et Willelmo archidiacono nostro commissa fuisset, partibus tandem in nostra presentia constitutis, et de tercio judice tunc graviter egrotante nichil causantibus vel reclamantibus, in negotio ipso eo usque processum est quod idem presbyter Sancti Germani coram nobis et pluribus in jure confessus est se jurasse quod omnino ratum haberet quicquid dictus abbas de Valle Sarnaii super tota querela diceret, et quod absque ulla reclamatione in posterum staret firmiter simplici dicto ejusdem. Hoc autem fuit dictum abbatis : in magna decima predicte ville Vallis Sancti Germani habebunt semper annuatim monachi Sancte Marie de Valle Sarnaii terciam partem grani et vini, medietatem quoque tractus ejusdem decime et straminis, sicut continetur expressum in carta domini Carnotensis quam super hoc ipsi habent ; decima vero pisorum et fabarum de quarteriis, et omnium novalium, tam presbyteri quam aliorum hominum ejusdem ville, ad communem granchiam deferetur, et ibi terciam partem grani tantum percipiet sacerdos jamdictus, et vini similiter terciam partem percipiet tantum. De facienda vero fidelitate a triturantibus et custodibus granchie dixit abbas quod tam ipsi presbytero quam monachis pariter fiet, set conversus monachorum sine prestatione corporalis sacramenti, adjuratus per religionem suam et per reverentiam quam debet abbati suo, fidelitatem faciet sacerdoti. Addidit eciam abbas, de blado deferendo ad domum sacerdotis, quod ad hoc non tenebuntur triturantes ex consuetudine, et quod minuta decima tota erit presbyteri, sicut continetur in litteris arbitrorum, R. videlicet tunc decani Sancti Marcelli et Bartholomei clerici de Brueriis, quas monachi dicti penes se habent. Ultimo dixit abbas quod pratum quoddam et quedam domus ejusdem ville, de quibus presbyter fecerat mentionem, remanebunt eisdem monachis, sicut hactenus eadem habuerunt.

Acte n° 167 – [1209, 3 février…] – L. / J. – charte – règlement conflit

cum causa que vertebatur inter abbatem et conventum Santi Petri Carnot. ex una parte, et abbatem et conventum Montisburgi ex altera, super decimis molendinorum de Ham nobis a domino papa fuisset commissa, tandem, post multas altercationes, partes in nostra presencia constitute amabiliter composuerunt in hunc modum, videlicet quod dicti abbates et conventus dictas decimas per medium divisas pro equis portionibus de cetero percipient.

Acte n° 168 – 1209, juillet – L. – charte – incorporation

cum ecclesia nostra Ebroicensis adepta sit jus patronatus ecclesie de Ulmis, cum ipsa ecclesia,

Acte n° 170 – 1209 – L. – charte – confirmation

Robertus de Vaus dedit et concessit, in puram et perpetuam elemosinam, liberam et quietam, Deo et ecclesie Gemmeticensi et monachis ibidem Deo servientibus, pro salute anime sue,et uxoris sue, et antecessorum suorum, terciam partem nemoris sui de Crenna, cum ipsa terra, illam scilicet partem que territorio de Joe est conjuncta.

Acte n° 171 – 1209 – Lucas – charte – confirmation

cum heremitagium de Sancto Johanne circa terciam partem unius jugerisjugeri vinee apud Britolium, scilicet desubtus castellum, aliquandiu possedisset, frater Gaufridus, ipsius heremitagii rector, cum, pre tenuitate rerum et ipsius heremitagii paupertate, jam dictam vineam excolere non posset, ipsam dilectis filiis nostris monachis Lirensibus, pro una mina bladi de moltura annuatim ei apud Britolium reddenda, coram nobis, in perpetuum concessit habendam.

Acte n° 172 – 1209 – Lucas – vidimus – confirmation

nos cartam illustris viri Roberti, quondam comitis Leicestrie, sub tali verborum tenore, inspexisse  : « Universis sancte matris Ecclesie filiis ad quos presens pagina pervenerit, Robertus comes Leicestrie, filius Petronelle comitisse Leicestrie, salutem. Noveritis me concessisse et, hac mea carta, confirmasse monachis de Lyra quod habeant omnes terras suas in Normannia, tam in feodis quam in dominicis, bene et in pace, libere et quiete, in puram et perpetuam elemosinam, faciendo michi et heredibus meis servicium duorum militum facientium michi wardam apud Britolium quam facere solebant, et quod eorum homines de Ribramonte, et de Trisay, et de Bosco Hugonis, et de Hamello, et de Monte Rimerii sint liberi et quieti per totam terram meam, in bosco et in plano, et in omnibus locis ; et idem monachi de Lyra habeant pannagium de predictis hominibus suis in foresta mea de Britolio, sicut antiquitus habere consueverunt. Concedo etiam et confirmo predictis monachis viginti solidos in prefectura mea de Lyra, de dono Emme de Cressoneria, et viginti solidatas apud Boterellos, de dono Johannis de Sakenvilla. Et ut hec concessio mea rata et inconcussa servetur in posterum, sigilli mei appositione confirmavi eam. His testibus Paulo abbate Leicestrie, Philippo de Aubeign., Marchisio et Oliverio fratribus ejus, Thoma de Estlega tunc senescallo meo, Willelmo de Senevilla, W. de Langeton., W. capellano meo, Luca clerico et multis aliis ».

Acte n° 174 – 1210, décembre – L. – charte – notification

Robertus de Vallibus recognovit, coram nobis, se dedisse et concessisse decimam sui campartagii ecclesie de Booncort, ad opus luminaris.

Acte n° 175 – 1210, décembre – L. – charte – jugement

cum R. abbas et conventus Fiscann., in presentia nostra, per procuratorem littigarent contra Guillelmum Havardi, ab eo petentes tertiam partem hereditatis que fuit Gilonis Havardi, fratris dicti Guillelmi, quam dicebant eis a dicto G. in ultimo testamento fuisse legatam,

Acte n° 176 – 1210 – L. – charte – notification

W. quondam archidiaconus Ebroicensis, cujus anima requiescat in pace, decimas quas apud Paceyum nomine feodi, ut dicebat, possidebat, dedit monachis de Lira, salvis quadraginta solidis, quos ecclesie nostre Ebroicensi dedit et concessit, annuatim habendos per manum monachorum de Lira, in puram et perpetuam elemosinam, ad anniversarium suum quod celebratur in festo sancti Martini in estate.

Acte n° 177 – 1210 – L. – charte – admission prêtre

cum Henricus filius Hugonis de Vitotel diceret se habere jus in jure patronatus ecclesie ejusdem ville, econtra capitulo Ebroicensi proponente quod ad ecclesiam Ebroicensem jus illud pertinebat, tamdem dictus Henricus, ad se reversus, recognovit eidem capitulo et concessit idem jus patronatus ecclesie supradicte, et resignavit in manum nostram quicquid in illo jure se dicebat habere et, tactis sacrosanctis reliquiis, juravit quod nichil in eo de cetero reclamaret.

Acte n° 183 – 1211, 31 octobre – Luc – charte – indéterminé

cum de Conchis habeant jus patronatus de Valle, et annuatim ex eadem sexaginta pentionepensione, quiæequia parrochiani ad ecclesiam de de facilli non posterantpoterant convenire

Acte n° 184 – 1211 – L. – charte – confirmation

Bocardus de Barket recognovit, dedit et concessit in perpetuam elemosinam Deo et capitulo Ebroicensi mansuram que prope ecclesiam Sancti Petri de Barket, versus Bellum Montem, sicut in carta ipsius facta vidimus annotatum ; que mansura, eo quod ab antecessoribus suis fuit elemosinata, clausum elemosine appellatur. Promisit eciam idem B., sicut in eadem carta continetur, quod ipse et heredes sui illam masuram dicto capitulo in perpetuum garantizabunt.

Acte n° 185 – 1212, septembre – L. – vidimus – notification

nos cartam Anfredi Baingnart et heredum suorum inspexisse in hec verba : « Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Anfredus Baingnart, assensu et concessione Guillermi, Gervasii et Radulfi filiorum meorum, et Roberti Boufei militis, nepotis mei, dedi in perpetuam elemosinam, et concessi, et presenti carta confirmavi abbati et monachis Gemmeticensibus tertiam partem garbarum de decimis de Puiseus et quicquid in ecclesia de Puiseus reclamabam, scilicet medietatem patronatus. Ego autem et filii mei supradicti juravimus super sacrosanctum Ewangelium hanc meam elemosinam contra omnes garantizare, et nichil in ea de cetero reclamare. In hujus testimonium rei, ego Willermus, ejusdem Amfredi filius primogenitus, et ego Robertus Boufei sigillorum nostrorum munimina scripto presenti duximus apponenda. Actum apud Gemmeticum, anno gratie milesimo CC XII, kalendis augusti. Testibus Hugone de Sancto Albino, Hervesio de Puiseus, presbyteris ; Willermo de Leuga, Marco Taupin, Willermo Cope, Willermo Clarel, Petro Alexandri, Columbo, et aliis multis ».

Acte n° 187 – 1213 – L. / H. / Ricardus – charte – règlement conflit

cum, ex delegatione summi pontificis Innocentii tercii, causam que vertebatur inter abbatem et conventum Montisburgi ex una parte et Willelmum de Reviers militem ex altera, super decima venditionis foreste de Monteroout et super decima haie de Daneville, suscepissemus terminandam, tandem, post multas altercationes hinc inde habitas, mota inter eos controversia in hunc modum pacis conquievit, videlicet quod predictus W. miles, pro salute anime sue et animarum patris et matris sue, et antecessorum suorum, decimam venditionis foreste de Monteroout et decimam venditionis predicte haie de Danevilla, cum omni integritate sua, predictis abbati et conventui Montisburgi liberaliter concessit, habendam de se et heredibus suis, libere et quiete, et perpetuo possidendam.

Acte n° 188 – 1213 – L. – charte – confirmation

Nos inspeximus litteras venerabilis patris nostri Hamelini Cenomanensis episcopi continentes quod Guillelmus de Bretel, in presentia ipsius constitutus, dedit et concessit, assensu uxoris et filiorum suorum, abbati et monachi de Trappa, in puram et perpetuam elemosinam, unum sextarium frumenti et duos solidos turonensium annuatim reddendos in festo sancti Remigii.

Acte n° 189 – 1215, 7 septembre – L. – charte – donation

cum capitulum nostrum Ebroicense contulerit dilecto nostro magistro Roberto de Aviron, merito probitatis ipsius, et obtentu servicii sui inpensi capitulo et impendendi, unam communiam in nostra matrice ecclesia,

Acte n° 193 – 1215, 14 décembre – L. – charte – jugement

cum causa verteretur inter canonicos ecclesie Sancti Anthonii de Gaillon ex una parte, et personas Sancti Albini G. de Foresta et Bartholomeum, nepotem domini Cadulci de Gaillon castellani, ex altera, de pertinentiis et ecclesie Sancti Anthonii juribus,

Acte n° 196 – 1215 – Lucas – charte – confirmation

nos, relligionem et honestatem fratrum Lirensis monasterii benigno, sicut decuit, attendentes intuitu, et eorum quieti et commoditati votivæe pietatis studio cupientes providere, monasterii etiam ipsius mediocritatem considerantes cujus quidem fondatio non in amplis terrarum pocessionibuspossessionibus sed in ecclesiis potius et decimationibus consistere noscitur,

Acte n° 198 – 1216, septembre – Lucas – charte – donation

Stephanus de Chariseio, laycus, quamdam decimam in parrochia Sancti Germani juxta Fresneium sitam, quam jure hereditario percipiebat, divina inspirante gratia, in manu nostra resignavit et elemosinavit, juramento prestito ab eo quod dictam decimam elemosinatam de se et heredibus suis bona fide garantizabit.

Acte n° 199 – 1216, novembre – L. – charte – jugement

cum inter R. priorem de Bellomonte et conventum ejusdem loci ex una parte, et Robertum de Capella presbyterum ex alia, super pensionibus ecclesiarum Sanctorum videlicet Nicholai et Leonardi, et candelarum obventionibus questio verteretur, partibus tandem in nos consencientibus ad totum negocium terminandum, appelatione remota, lite contestata, productis hinc inde instrumentis et diligenter inspectis, cum aptibus esset renunatumrenunciatum allegationibus, et conclusum utraque parte sentenciam postulante ; quia manifeste cognovimus quod monasterium de Bellomonte ab antiquo percipere consueverat in ecclesia Sancti Nicholai pensionem sex librarum andegavensium, per manum rectoris ejusdem ecclesie, cum candelarum obventionibus in die Beati Nicholai et in Purificatione Beate Marie, de quibus sex libris idem rector in necessaria prioris solvere consueverat ; in ecclesia vero Sancti Leonardi sexaginta solidos andegavensium annuatim similiter percipiebat, sicut carta bone memorie G. predecessoris nostri testabatur, que publicam ipsius R. confessionem, coram eodem episcopo factam, continebat ; arbitrium quoque R. abbatis Beccensis et J. decani Rothomagensis super presenti negocio, inter priorem de Bellomonte et dictum Robertum prolatum, fidem nobis faciebat pleniorem, maxime cum idem Robertus se recepisse ejusdem arbitrii tenorem, et penes se habere confiteretur, ac memoratus prior, pro se et conventu, privilegium domini pape, super pensionibus sibi confirmatis indultum, exiberet, sicut juste et canonice possidebant ;

Acte n° 200 – 1216 – Lucas – vidimus – confirmation

nos hujusmodi cartas abbatis et monneriummonasterium Saincti Petri Castellionis inferius annotatas, inspexisse et coram nobis legi fecisse : « Notum sit omnibus hominibus tam futuris quam presentibus quod ego R. de Thoeneio, filius Radulphi junioris, do et concedo, pro amore Dei, monachis Saincti Petri Castellionis decimas omnium venationum mearum, et omnium bestiarum mearum vivarum et mortuarum, et omnium reddituum meorum ubicunque per totam terram meam fuerint. Testes sunt inde Radulphus de Fraxino et Jerelinus frater ejus, Robertus de Vacaria, Guillelmus Alis de Portis, Gencelinus Clericus, Robertus Rex, Godardus Famullus, Willelmus Boeth et plures alii. Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod Rogerius de Thoenio, filius Radulphi Junioris, pro sepultura Ide uxoris sue, et salute anime sue et antecessorum suorum, ecclesie Dei Castellionis, abbati Vincentio et monachis deoemibidem Deo servientibus, calceyam stanni de Fontana quietam clamavit, quacunque occasione rupetarupta fuerit, quatinus ad reficiendam murum non mittant, a quibus injuste et pecimapessima exactione requirebatur, quacumque occasione rupta fuisset, ne reficeretur. Et, ob reverentiam antecessorum ibidem in Christo quiescentium, abbas V. lampadem unam in recompensatione hujus beneficii in capitullo ardere constituit. Audientibus Gerelmo de Fraxino, Roberto Rege, Gaufrido de Majorg., Huberto Molendinario. XLta quoque, solvenda de caritate monachorum, de manu V. abbatabbatis idem Rogerus accepit. Universis sancte matris Ecclesie notificetur quod ego Rogerus de Thoenio, filius Margarite, do et concedo Saincto Petro Castellionensi et monachis ibidem Deo et Saincto Petro servientibus, pro salute animæe meæe, et antecessorum meorum, et liberorum meorum, decimam (?) molendini mei apud Sanctum Audoenum Vesterum Concharum, similiter et decimam quartarii mei tam apud Conchas quam apud Ferrariam, in perpetuam elemosinam possidendas. Similliter do et concedo eisdem ut habeant decimam septimanam fori novo burgo quod feci in parco. Quod ut ratum sit et stabille um presenti carta et sigilli mei munimine . Testibus Villelmo de Fraxino, Richardo de Furnellis, chare, Gaufrido Capriolo, Simone de Saincto Illario, quo, Rogero de Houcemanie, Richardo de o cappellano, magistro Jordano, magistro Petro, Radulpho Josselin et pluribus aliis. Ego Robertus de Thoenio, filius Radulphi et Margarite filie Roberti comitis Leicestrie. Notum futuris ad quos presens scriptum pervenerit ita conven inter me et monachos Saincti Petri Castellionis quod ipsi portionem culture sue que est inter mihi concesserunt, et ego, pro hac concessione, tantum terre quantum predictis monachis concessi apud Sebecort, culturis suis contiguam concessi decima meorum molendinorum apud Conchas, videlicet de foleres et de molendiorum meorum apud Toenne, et decimam venditionis de nemore meo in eodem Toenne, et decimam , et decimam de gurgitibus meis ibidem. Et ut imposterum, sigilli mei munimine robor Willelmo de Nocumento, Garino cantore, Roberto filio comitis Licestrie, Hugone de Fraxino, Radulpho de Fraxino, Radul, Rogerio de Acquineio, et pluribus aliis et . tam presentes quam futuri ad quos quod ego Rogerius de Thoenio, filius monachis et abbatie de Castellione dederunt eis et concesserunt, quod i. Testibus Willelmo de Fraxino, de Bosco, Matheo et pluribus aliis. (texte de l’acte n° 197) Universis sancte Ecclesie fidelibus presentibus scillicet et futuris notum sit quod ego Reginaldus Mancellus, pro anima mea et animabus patris et matris meæe et antecessorum meorum, do et concedo monachis Sancti Petri Castellionis quidquid Willelmus, Garinus et Ricardus Mancelli antecessores mei dederunt, scillicet dimidiam villam de Ballolio, liberam et quietam ab omnibus rebus et serviciis ad me pertinentibus, cum ecclesia et decima totius parrochie. Ut autem hec donatio et concessio rata sit imposterum, eam sigilli mei munimine corroboro. Hujus rei, ex parte mea, testes sunt : Johannes de Chanceru, Ivo de Parco, Willelmus frater meus et Renoldus de Bosco, qui eodem tempore ab abbate Gilleberto et a monachis ejus fraternitatem recepit et decimam feodi sui, coram multis testibus, predictis monachis dedit atque concessit ; ex parte vero abbatis et monachorum : Garnerius presbyter, Gaufridus Rossel, Cristianus Estormi, Hugo Sartor, Willelmus Episcopus et allii multi. Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Rogerius de Essartis milles, salutem. Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse, divine pietatis intuitu, ecclesie Saincti Petri de Castellione et monachis viginti solidos turonencis monete de redditu in puram et perpetuam elemosinam, ad emenda luminaria, et illos viginti sollidos in molendino meo de Ponteria assignavi, solvendos singulis annis in Natali Domini dicte ecclesie ab illo qui dictum molendinum tenebit. Et sesi forte molendinum illud statum devenerit, quod ex eo non possint solvi viginti solidos, ego vel heres meus solvam eos de allio redditu meo ad eumdem terminum, et eosdem viginti sollidos assignabo eidem ecclesie alibi in terra mea. OsHos viginti solidos esse ita quietos ecclesie, quod ex eis nihil accipiatur ad restaurationem molendini. Ut autem hec mea donatio rata in futuris temporibus habeatur, ipsam sigilli mei gnum dux roborandam. Testibus his priore ejusdem ecclesie, Willelmo de Mineriis, Gaufrido de Herupa millitibus, magistro Robberto bus clerico. Actum est hoc anno gratie Mo CCo decimo tertio. Universitati fidelium nottificetur quod ego Gaufridus Gastinel dedi et concessi in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Saincti Petri de Castellione, pro anima patris mei et pro animabus parentum meorum, decem solidos de tenemento Gosselin Barbecte, quod tenebat de me, et duos capones, et duos solidos de tallia, quando tallio homines meos, et quidquid juris in ea habebam ; preterea duodecim denarios quos Rogerus fillius Richardi de Monte mihi solebat reddere de prato quodam ; item duodecim denarios de Radulpho Pensart in Molendinum Postelli. Pro ista vero donatione et concessione, Simon abbas ejusdem loci dedit mihi sex libras andegavensium Saincti Petri. Et ut hec donatio et concessio rata et stabilis permaneat in perpetuum, eam presenti scripto et sigilli mei auctoritate confirmavi. Astantibus ibidem Rogero de Acquigneio, Gaufrido de Barra, Galtero Sacrista, Johanne Angelico one, Johanne de Maubuisson, Osberno Presbytero, Gaudefrido domini Rogerii de Thoenio, Roberto fillio Agnetis, Preposito, Willelmo Juvene, Rogero filio Richardi de Monte et pluribus aliis. Universitati fidelium [notifice]tur quod ego Gaufridus Gastinellus junior, fillius Gaufridi Gastinelli, dedi et concessi, pro salute anime mee et antecessorum meorum, Saincto Petro de Castellione et monachis ibidem Deo servientibus feodum, liberum et quietum ab omni servitio et querela et consuetudine, quod tenuerunt de me et de antecessoribus meis Gocelinus Grossart, et Teolinus frater ejus, et heredes eorum. Si vero hospes in predicto feodo hospitatus fuerit, ad molendinum meum molere veniet ; si vero non fuerit in predicto feodo, siccam moltam non exigam. Et si in villa de Acquineio aliquam talliam fieri contigerit, ego predictum feodum aquittabo. Et ut hec donatio et concessio mea rata et incommutabilis imperpetuum permaneat, eam predicti scripto et sigilli mei auttoritate confirmavi. Hiis testibus : Willelmo presbytero de Surville, Roberto preposito de Acquigneyo, Godefrido famullo domini, Rogero Coulloit, Rogero de Monte, Gilleberto de Buisson et David fratre suo, Hugone Coquo, Simone de Buisson, Willelmo Episcopo et pluribus aliis. Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, Rogerus dominus Portarum, salutem. Sciatis omnes quod Radulphus et Willelmus de Portis, fratres mei, dederunt et concesserunt, pro salute animarum suarum, parentum et amicorum suorum vivorum et mortuorum, in perpetuam elemosinam, Deo et ecclesie Saincti Petri Castellionis et monachis ibidem Deo servientibus dimidium modium bladi in molendino de ponte juxta Bonam Villam, quod est in parrochia de Alneto, annuatim per singullos menses particulatinparticulatim reddendum. Ego autem Rogerius, eamdem donationem fratrum meorum ratam et firmam habens, prenominatum redditum supradicto monasterio Castellionis et monachis Deo ibidem servientibus, sciliciet predictum dimidium modium bladi, fide interposita, concessit et confirmavit, sicut dictum est et sine difficultate solvendum. Vollo et concedo, sub eadem securitate, quod a molendinario qui predictum molendinum tenebit, eumdem redditum exigant et etiam, me non requisito, percipiant ; quod si molendinarius terminis constitutis non solverit, non solummodo redditum sed expensas rationabilles et damna quas propter hoc monachi fecerint, per justiciam Ecclesie reddere compellanturcompellatur  ; et si ego etiam sive quilibet dominus molendini predicti redditus solutionem impedierit, ad damna similiter et expensas solvendas ecclesiastica justicia cogatur. Volo similliter et concedo quod si molendinum predictum aliquo casu destructum fuerit, et aliud pro eo ibidem vel alibi fuerit eddificatum, in illo similiter dicti monachi predictum redditum, sicut dictum est, sine contractdixttione et vexatione percipiant. Quod ut ratum sit et stabille in perpetuum, presenti carta et sigilli mei impressione confirmavi. His testibus : Rogero de Hucemania, Galtero de Portis, Sulpicio presbytero Sancte Fidis, Rogero presbytero, Guidone presbytero, Thoma clerico de Buatis, Hugone Coquo, Petro de Lena et pluribus aliis. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Willelmus Buschet, presbyter Saincti Stephani, dedi et concessi Deo et ecclesie Saincti Petri Castellionis, ad liminalumina ejusdem ecclesie, in perpetuam et puram elemosinam, tres accras et dimidiam terre meæ, quarum una accra sita est juttajuxta Rotundum Buissonem, altera vero juxta senitamsemitam Fraxini, tertia et dimidia appellatur vocabullo terra de la Gesdere, et est inter domum Gerelini de Buissone et domum ValliWillelmi Lescuier. Ut autem hec donatio mea rata et inconcussa futuris temporibus permaneat, presentem cartam sigilli mei appositione munivi. Auctum fuit hoc anno Verbi incarnati millesimo CCo decimo quinto ».

Acte n° 201 – [1216] – L. / de Fulgerolis – vidimus – confirmation

nos hujusmodi cartas abbatiabbatis et monachorum Sancti Petri Castellionis inferius annotatas inspectisseinspexisse et coram nobis legi fecisse : « Sciant presentes et futuri quod Gaufridus abbas Lirensis et Simon abbas Conchensis, assensu et convenentia convenctuumconventuum sibi commissorum, videlicet tam conventus Lirensis quiamquam Conchensis, hanc ompositionemcompositionem, firmam et futuris temporibus stabillem, inter se fecerunt : abbas G. de Lira et conventus Lirensis decimas quas habebant in parrochia de Villers in Oca, in usus monachorum de Conchis in perpetuum resignaverunt ; et predictus vero S. et conventus de Conchis, pro resinatione predictarum decimarum, omnes decimas blady quas habebant in parrochia de Lira extra forrestam de Conchis, tunc temporis quamquando rex Francie Philippus et rex Anglie Richardus Jerosolimam primo perexerunt, monachis Lirencibus concesserunt, in perpetuum possidendas, reservata tamen sibi, pro eisdem decimis, pensione a monachis Lirentibus annuatim in autumno percipienda, videlicet uno modio bladi ad mensuram de Conchis, recepturi de eodem modio quinque sextaria siliginis et quinque avene apud Quarcum, et duo sextaria frumenty apud Conchas. Ne autem hæec compositio tam sollemniter hinc inde facta futuris temporibus alicujus malicia possit infringitinfringi, predicti abbates, assensu conventuum suorum, eam sigillis suis testificari pariter et confirmare curaverunt. Testibus Willelmo Anglico, Ernelpho Coquo, Willelmo de Portis, Roberto de Chalet, Radulpho de Ibreyo, Oberto de Sancto Caeles, Thoma clerico, Rogerio de Monte et aliis. Noverint omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Robertus de Fulgerolis dedi et concessi, caritatis intuitux, et pro anima mea, et pro animabus patris et matris mæemeæe et antecessorum meorum, ecclesie Saincti Petri de Castellione et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam masnagium quod Richardus Rossel de Guillelmo Henrico precio comparavit. Ut autem hec donatio et concessio rata et inconcussa maneat in futurum, eam sigilli mei appositione roboravi. Inde sunt testes : Hugo miles tunc castellanus de Conchis, Richardus de Fornellis, Rogerus de Houssemaigne, Rogerus Ruphus de Ferraria et plures alii. Hoc auctumactum fuit anno Verbi incarnati Mo CCo VIII. Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Willelmus de Saincto Yllerio, salutem. Noverit universitas vestra me, divine pietatis intuitu, dedisse et concessisse ecclesie Saincti Petri Castellionis et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam undecim solidos turonensis monete in redditu, quos Radulfus pater meus dedit eidem ecclesie pro anima Simonis filii sui, fratris mei ; et eosdem undecim solidos assignavi in molendino meo de Saincto Ylerio, solvendos dominica prima Quadragesime a me vel ab illo qui dictum molendinum tenebit. Ut autem hec mea concessio rata futuris temporibus habeatur, eam sigilli mei munimine roboravi. Testibus his abbate et priore de Conchis cum conventu, et abbate de Noa cum Roberto monacho suo, Hugone castellano, Willelmo de Fraxino, Richardo de Fernellis, Rogero de Hussemaigne et pluribus aliis. AuttumActum est hoc anno ab incarnatione Domini Mo CCo XIIIo. »

Acte n° 202 – 1217 (n. s.), 2 mars – Lucas – charte – jugement

cum inter R. decanum et capitulum Ebroicense ex una parte, et R. dominum de Haricuria militem ex altera, super jure patronatus ecclesie Sancte Columbe, ac dampnis et injuriis ab eodem milite et patre suo Ebroicensi ecclesie illatis, sub diversis judicibus a domino papa delegatis, questio diutius verteretur, tandem partes in nos consenserunt ad totum negotium terminandum, promittentes, per litteras suas patentes, quod nostre super premissis starent ordinationi et eam firmiter observarent.

Acte n° 203 – 1217, 1er-25 mars (n. s.) – L. – charte – confirmation

cum Robertus Brito clericus donaverit nostre matri Ebroicensi ecclesie, in puram et perpetuam elemosinam, decimam laicam quam habebat apud Garenes ultra aquam, et cum Brita mater ejusdem R. donationem quam ipse fecit de decima memorata gratam et ratam habeat et garantizare bona fide teneatur, sicut ex carta ipsius perspeximus,

Acte n° 206 – 1218 (n. s.), janvier – Lucas – vidimus – confirmation

nos litteras Heutonis presbyteri de Fontanis inspexisse in hec verba : « Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Heuto presbyter de Fontanis, salutem in Domino. Ad universitatem vestram volo pervenire quod ego, pro salute anime mee et predecessorum meorum, dedi et concessi, in perpetuam elemosinam, Deo et ecclesie Beate Marie Ebroicensis universam decimam feodi mei de Fontanis, quam ego et antecessores mei feodaliter tenebamus, et eam in manu Luce Ebroicensis episcopi elemosinavi, prestito corporaliter juramento quod in eadem decima de cetero nichil reclamarem, sed eandem dicte ecclesie, secundum posse meum, garantizarem. Et, ut hec mea donatio stabilis in perpetuum permaneat, presentem paginam sigilli mei munimine roboravi ».

Acte n° 207 – 1218 – Lucas – charte – confirmation

abbas Sancti Audoeni, et Sancti Laudi et Sancti Audoeni priores Rothomagenses, a domino Honorio papa judices delegati, in causa que vertebatur inter abbatem et conventum Fiscann. ex una parte, et magistrum Simonem thesaurarium de Valle Rodolii ex altera, super IIIIor partibus decimarum gaisdi, garantie et vinearum, auditis rationibus hinc inde propositis, habito prudentium virorum consilio, per diffinitivam sententiam, predictis abbati et conventui Fiscann. predictas decimas adjudicaverunt, quinta portione predictarum decimarum predicto thesaurario reservata.

Acte n° 208 – 1218 – L. – charte – donation

Willelmus de Broiquineio quandam decimam, in parrochia de Ferrariis sitam quam in feodo laicali possederat, coram pluribus, in manu nostra resignavit.

Acte n° 211 – […1207-1219, novembre…] – L. – charte – règlement conflit

Cum inter abbatem et conventum Gemmeticenses ex una parte, et Radulfum presbiterum de Goi, Rothomagensis diocesis, ex altera, causa verteretur coram nobis, judicibus delegatis, super quodam redditu quem dicti abbas et conventus diu possederant in villa de Goi, idem vero Radulfus illum sibi vendicabat, tanquam ad ipsum jure hereditario pertinentem, tandem inter ipsos pax et concordia intervenit hoc modo, scilicet quod jamdicti abbas et conventus dicto R. presbytero dederunt, pro bono pacis et concordie, sexaginta solidos turonensium, et idem R. quicquid in illo redditu et hominum servitio reclamabat et reclamare poterat in perpetuum dimisit sepedictis abbati et monachis, libere et quiete et pacifice possidendum. Is autem est redditus : de Christiano de Portu, IIIIor solidos et IIIIor capones ; de Radulfo de Goie, III solidos et III capones ; de Oelardo Rollaunt, III solidos et III capones.

Acte n° 212 – [1215-1220, 31 janvier] – Lucas – vidimus – confirmation

nos audisse ab abbatissa et conventu Sancti Salvatoris Ebroicensis, in capitulo, concessionem factam capelle de Buissun Droelin de quibusdam decimis et rebus aliis, et cartam ipsarum, ex inde factam, inspexisse in hec verba : « Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, Agnes abbatissa Sancti Salvatoris Ebroicensis et totus ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Quoniam omnes fideles et maxime persone religiose tenentur ea que ad cultum Dei statuuntur manutenere et pro viribus ampliare, universitati vestre significamus quod nos volumus et concedimus quod capella Sancte Margarete, que in parrochia nostra de Guichenvilla, scilicet apud Dumum Droelin, assensu et voluntate nostra, fundata est, habeat imperpetuum et possideat, ad sustentationem cujusdam capellani, duas partes decime tocius terre quam Henricus cantor Ebroicensis et Lucas nepos ejus de nemore redigerunt vel postmodum redigent ad agriculturam, scilicet de bosco de Essars, et de bosco de Braceto, et alibi, salva tercia parte ecclesie nostre de Guichenvilla. Preterea volumus et concedimus, quantum in nobis est, quod decimam quam predicti H. cantor et Lucas nepos ejus redimeruntredemerunt de manu Radulfi de Plessa, quam idem Radulfus tenebat prius sicut laicum feodum, et quascumque alias decimas quas in eadem parrochia de Guichenvilla, de manu laicorum vel aliorum, redimeruntredemerunt vel poterunt redimere, dicta capella, sine omni nostra reclamatione, habeat et possideat, salvo tamen jure parrochiali in aliis decimis, et oblationibus debitis, et certis anni temporibus, et sollempnitatibus statutis, salvis etiam visitationibus et penitenciis infirmantium, sepulturis mortuorum, baptismate parvulorum, et aliis omnibus sacramentis que parrochiani a matrice ecclesia recipere consueverunt. Volumus autem et concedimus quod capellanus predicte capelle liber sit et immunis a solutione decimarum nutriture sue, pecudum, et animalium, et avium, et omnium minutarum decimarum, et ab omni consuetudine parrochiali. Clausum quoque sive herbergium quod elemosinatum est capelle et deputatum, in quo manet capellanus, volumus similiter et concedimus, quantum est in nobis, quod sit liberum et absolutum a prestatione decimarum et ab omni jure parrochiali. Hec autem omnia concessimus, presente et aprobante Willelmo tunc presbytero nostre ecclesie de Guichenvilla, et quoniam dicta capella studio, et labore, et sumptibus dictorum H. cantoris et Luce nepotis ejus fundata est, et dictis decimis et aliis est dotata, volumus et concedimus quod ipsi H. cantor, et Lucas nepos ejus, et heredes eorum jus habeant, in eadem capella, sacerdotem libere et quiete presentandi. Et ut hec nostra concessio firma sit et stabilis, eam sigilli nostri testimonio confirmavimus. Actum anno incarnati Verbi Mo CCo quintodecimo. »

Acte n° 213 – [1211-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – règlement conflit

cum inter abbatem et conventum Sancti Taurini Ebroicensis ex una parte, et priorem et conventum leprosorum Sancti Nicholai Ebroicensis ex alia, questio moneretur, super receptione IIIIor panum quod idem prior et conventus a predictis abbate et conventu se debere percipere, singulis ebdomadis, asserebant. Postmodum inter eos, in nostra presentia, talis intercessit compositio quod dicti abbas et conventus ejus, in recomprensationemrecompensationem predictorum IIIIor panum, LXa et X solidos in presenti muneraruntmunerabunt, ad redditum supradictis leprosis comparandum.

Acte n° 218 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

Symon de Grolaio miles, pro salute anime sue et antecessorum suorum, dedit et concessit Deo et ecclesie Sancte Trinitatis de Bellomonte et monachis ibidem Deo servientibus et servituris, sicut in scripto ipsius exinde facto vidimus annotatum, in liberam, puram et perpetuam elemosinam, jus patronatus ecclesie Sancti Petri de Huaneria et quicquid ad ipsum spectabat in eadem ecclesia. Monachi vero, intuitu Dei, promiserunt eidem Symoni quod in ecclesia Sancte Trinitatis de Bellomonte singulis annis celebrabitur anniversarium ipsius. Dictus vero Symon, sicut in eodem scripto continetur, concessit eis ut in aqua ipsius de Grolaio habeant libertatem piscandi, ab hora nona diei precedentis anniversarium usque in horam nonam sequentis diei, cum omnimoda forma ingeniorum.

Acte n° 224 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

nos, certa relatione majorum et antiquorum de capitulo nostro, didicisse et, ex hiis etiam quibus interfuimus, plenius congnovissecognovisse moltam hominum capituli ecclesie nostre et hominum canonicorum de octo privitivisprimitivis prebendis ad ipsum capitulum pertinere, et sic ex gratia commodatam fuisse predecessoribus nostris bone memorie Garino et Roberto, et quibusdam aliis, que ipsi canonici jure suo, si vellent, possent eam revocare.

Acte n° 225 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

Porro, cum eadem nostra ecclesia Ebroicensis ab antiquo jus habuerit in jure patronatus ecclesie de Ulmis et in ipsa ecclesia, et postmodum ab Henrico de Aufai, domino ejusdem ville, recognitum sit, et concessum, et scripto ipsius auctentico confirmatum,

Acte n° 226 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – notification

cum predecessores nostri et eorum capellani canonici, de dono capituli nostri, communiam non integram percepissent, dilecti fratres R. decanus et capitulum nobis, et successoribus nostris similiter, et capellanis nostris canonicis, de mera liberalitate, integritatem communie concesserunt et dederunt, ita tamen quod, si nos, vel successores nostri, vel capellani, Ebroice presentes erimus et missis, de quibus aliquod emolumentum percipi solet, interesse postposuerimus, de illis nichil emolumenti reportabimus, nisi per regis, vel archiepiscopi, vel episcopi presentiam, vel per infirmitatem fuerimus impediti. Capellani vero, si extra servitium nostrum fuerint, interim de communia nullam percipient portionem. Preterea nec nos nec successores nostri in electione decani, nec in presentationibus ecclesiarum, nec in donationibus beneficiorum que ad capitulum spectant, sed nec in aliis, occasione hujus concessionis, jus aliquod vendicabimus, salvis tamen nobis et successoribus nostris in duobus beneficiis de Alba Via et in aliis ecclesiis dicti capituli institutionibus.

Acte n° 227 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – vidimus – confirmation

Radulfus dominus de Gauvilla, ad huc in seculari habitu existens, et rerum suarum plenam curam habens et potestatem, spiritu consilii ductus, jus patronatus ecclesie de Gauvilla in manum nostram resignavit, benigne concedens ut illud ecclesie cui vellemus, pro animabus patris et matris sue et sua, conferremus, sicut in carta ipsius continetur, ab ipso nobis tradita, sub hac forma : « Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, R. de Gauvilla, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod ego dono et concedo L. Ebroicensi episcopo, domino et patri meo, jus presentandi quod habebam in ecclesie de Gauvilla, ut de ea ordinet et disponat, pro salute anime mee, pro voluntate sua, prout melius decreverit disponendum ».

Acte n° 229 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – vidimus – confirmation

nos hujusmodi cartas abbatis et monachorum Saincti Petri Castellionis inferius annotatas inspexisse et coram nobis legi fecisse : « Henricus rex Anglie et dux Normanie et Acquitanie et comes Andegavi, archiepiscopiarchiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciis, vicecomitibus, et omnibus ministris et fidelibus suis totius Anglie et Normanie salutem. Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse pro salute anime mæe et antecessorum meorum, monachis in ecclesia Saincti Petri Castellionis Deo servientibus liberam et quietam electionem abbatis sui, secundum regulam saincti Benedicti, et quod homines eorum in Anglia manentes sint liberi et quieti de omnibus consuetudinibus et querelis ad me pertinentibus, scillicet de sir. et de hundr., et de geld et de danegelt., de hundielt et de hundefou, excepto murdro, si repertum fuerit in terra eorum, et si furtum repertum fuerit in terra eorum, forifactumforefactum sit monachis et justicia mea ; et in Normania apud portum qui vocatur Deppa, sint monachi et omnes res eorum et proprii famuli liberi et quieti de omni pasagio, de omni consuetudine in villa ; et de omnibus hominibus eorum ibi manentibus habeant monachi les evees ; et si homines eorum habeant naves in mari piscantes, quidquid de navibus illis ad me pertinet, amore Dei, concedo predictis monachis. Et cum his supradictis, concedo et confirmo ecclesie Saincti Petri Castellionis omnia dona et beneficia, que ei dederunt et concesserunt in regno et ducatu meo Rogerius senior de Thoenio, et filius ejus Radulphus senex et Radulphus juvenis, filius predicti Radulphi senis, et Rogerius filius Radulphi juvenis, et eorum homines et alii barones mei, sicuti et scripta leguntur in hac carta, videlicet : ex dono Rogeri, filiRadulphi de Thoenio, concedo et confirmo in usus servorum Dei servientium in monnasterio dedicato in honore Saincti Petri apostoli in loco qui Castellium appellatur, villam ipsam que dicitur Castellion ex integro, ab omnibus calumniset querelis absolutam et liberam, cum molendino de Fontana, cum territorio omni ad eamdem villam pertinente, cum teloneo ex integro ipsius ville et totius territorii, cumforrifactisforefactis, cum banleudabanleuga libera et cum omnibus penitus redditibus, cum decima tocius parrochie et ecclesiam Sancti Audoeni de Conchis, cum decimis et offerendis ex integro ; et terram de Vernai ad quinque carruchas, decimam quoque de Corlandis et de una carrucha cum hospite uno ; et de Lovertiaco de una carrucha cum hospite uno ; decimam etiam de silva que appellatur Campania Rainaldi, in porcis, in denariis, in achueris, in annona, in carne, et de omnibus aliis silvis suis ; ecclesiam de Aquingneio cum offerendis et decimis de annona et de vino ex integro et de pissibuspiscibus aque que dicitur Auctura, et de molendinis suis ; decimas de duabus carrucis in villa que dicitur Fontanis, et de vino et de silva et de pratis ; decimas Sancti Ursini de Villarivilla de vino et de omnibus que ibi pertinent ; ecclesiam de Thoenio cum offerendis et decimis de annona et de vino ex integro et de pratis et de piscibus ; in Hergavilla, ecclesiam et decimam et unum hospitem ; in Villarivilla, ecclesiam et decimam et hospitem unum ; ad Mortuum Mare decimam de duabus carrucis et de duobus molendinis et de prepositura ejusdem ville et unum hospitem ; in Varengervilla ecclesiam et decimam cum feofo Farmani presbyteri et decimam de duo molendino ; et tertiam partem de terra et de hospitibus, quos habebat in villa que dicitur Deppa ; in Vallichervilla decimam de una carruca cum hospite uno ; in Rothomago unum hospitem et tertiam partem de pratis suis juxta Rothomagum ; in Villarivilla juxta Pontem Archefridi ecclesiam et decimam cum pertinentiis suis et unum hospitem et feofum Ausuli de Monnasterio. Ex dono Radulphi de Toenio et Godehildis matris sue pro sepultura patris sui Rogeri concedo et confirmo ecclesie Saincti Petri de Castellione apud Aquingneium gordum unum quinque millium anguillarum de Sancta Cecilia, feofum quoque Claverii et foefum Ohardiet mansuras plures et terras in eadem villa ; apud Fontanas molendinum unum et feofum Lancelini presbyteri et foefum Odelini Nutrici, cum Plancato in dominio, et decimam redditus denariorum et molendinorum et totius dominii sui tam plani quam nemoris Saincti Vigoris ; apud Toenium, gordum unum cum hospite uno ad custodiendum gordum et fefum Richerii filii Radulphi et hospites plures ac vineas in eadem villa ; in Varengervilla, hospites qui pertinent ad eslemosinam Saincti Vallerici et terram de Brueria ; apud landam que dicitur Seibecort terram ad duas carrucas et decimam omnem omnium molendinorum suorum per totam terram suam et decimam ominum denariorum suorum de omnibus redditibus suis in omnibus dominis suis vel etiam forefactis in Conchis, in Ferraria, in Achineio, in Thoenio, in Herigenvillis, in Mortuo Mari, cum ecclesiis ejusdem ville et in omnibus villis suis aliis, et eandem libertatem et consuetudinem in omnibus hominibus ecclesie, in omni terra sua, per totam terram illius quam habent in Castellione, et feofum Willelmi de Valleil in dominio et feofum Gerolmi de Fraxino, et, in Anglia, in dominio manerium unum quod vocatur Liena, et ecclesiam ejusdem ville, et totam decimam, et decimas de dominiis suis tam de planis quam de boschis in omnibus aliis maneriis suis,scillicet de Cabenona decimam de dominio cum uno hospite ; de Flamestesde, decimam de dominio cum uno hospite ; de Chaldesleiis decimam de dominio cum uno hospite ; de Werwelles, decimam de dominio cum uno hospite ; de Almeleia, decimam de dominio et duodecim denarios de Roberto de la Harduica de uno essarto et partem decime de salinis ; de Berga decimam de dominio ; de terra Hosberni filii Rualdi decimam de dominio et unum hospitem ; de Esseleia, decimam de dominio ; de Albodeleia et de Landa decimam de dominio et tres hospites ; de Stoches et de Hidra, decimam de dominio cum uno hospite ; de Bramesberga, decimam de dominio, et decimam firme denariorum de terra que vocatur Elevent ; de Remerleia, decimam de dominio ; de Estandona decimam de dominio ; de Pischehan decimam de dominio ; de Strutosna, LX accras terre ; in villa de Hereford, unum hospitem ; de Bur decimam de dominio ; de Soloen, decimam de dominio. Ex dono Radulphi junioris, filii Radulphi senioris de Thoenio, ecclesiam de Vercosmestori et totam decimam ; decimam quoque de dominio de Quertellingis. Ex dono Rogeri de Thoenio, filii Radulphi junioris, unum maneriammaneriumscillicet Webetehan totum liberum et quietum in dominio eorum, ecclesiam et decimam ejusdem ville, et quidquid pertinet ad illam villam, scilicet unum mollendinum, et maras ibi adjasatesadjacentes ad piscandum, et warennam, et decimam sendrariorum et carronumcarbonum suorum in omnibus silvis suis. Ex dono Godehildis comitisse Ebroice civitatis, uxoris Rogerii de Thoenio, decimam de Cravensum et decimam duorum mollendinorum de Houdovilla et Albavia, eam partem decime atque ecclesie quam emit de Radulpho Barbato, annuente domino ac seniore suo comite Richardo. Ex dono Roberti de Romeliaco et uxoris ejus et filiorum suorum Willelmi et Roberti et Ricardi, decimam quam habebat inCorlandis et eam quam habebat in Lovertiaco : in Corlandis medietatem decime ; in Loverciaco duas garbas, annuente Radulpho de Thoenio cujus fefi erat. Ex dono Gerelmi de Romeliaco et filiorum ejus duas garbas decime in villa que dicitur Carta Lupuni. Ex dono Willelmi de Romeliaco ecclesiam et decimam de Grenniosevillis et decimam de duobus molendinis in eadem villa. Ex dono Radulphi de Bervilla duas garbas decime de terra que vocatur Eruz et decimam omnis generis lini ipsius terre. Ex dono Ricardi de Romeliaco ecclesiam de Loversiaco et feodofeodumRogerii filii Berte, fratris Golefridi sacerdotis liberum et quietum. Ex dono Ilberti vicecomitis quartam partem de Dura totius illius manerii. Ex dono Ricardi Manselli et Garini filii ejus medietatem terre que dicitur Baillol, excepto servicio trium militum, insuper et monasterium cum cimiterio liberum et ipsum altare, et terram unius carruce liberam ultra medietatem supradictam et omne dominium et omnem libertatem. Ex dono Roberti de Stafort filii Rogerii de Toenio ecclesiam de Octona liberam et absolutam cum decimis et oblationibus suis in eadem villa et cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus sine aliquo participe, excepto capellano volluntatemonasteriummonasterii presentato, et unam hidam adjasentem ecclesie, et aliam hidam que vocatur Doveresel, et unum manerium quod vocatur Edrithona et libertatem ipsius Roberti et hominum suorum in eadem villa concedo et confirmo monachis et hominibus suis, sicut idem Robertus eis concessit in plano et in bosco, in pratis et in aquis. Ex dono Ebrardi Britolientium domini et Ivete matris sue ecclesiam de Haralravilla cum terra ejusdem ecclesie et omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus cum omni decima totius territorii ejusdem ville. Ex dono Gerelmi de Vernaco decimam totius terre sue apud Buissonet apud Nagel. Ex dono Radulphi de Landa duas garbas decime de Hulebec et de lino et de lana et de omnibus de quibus decima pertinet et unam accramterre ad granchiam faciendam et decimam virgulti sui apud Achuineium. Ex dono Radulphi de Nuissement omnem decimam terre sue de Nuissement, et terram cum hospite, et decimam culturarum sui senioris in villa que vocatur Nugent, annuente Gilberto domino suo et Radulpho de Thoenio cujus feodi erat. Ex dono Heltonis de Runtia omnem decimam de Runtia. Ex dono Roberti et Pagani et Erchenbendi et Hugonis de Rovillia omnem decimam terre sue de Mouceaul, annuente Gilleberto de Mineriis cujus feodi erat. Ex donoRogerii de Clara, ecclesiam et decimam de Harachavilla et duas garbas de Buro. Ex dono Gerondi Vastinel, duos homines et mansuras duas et decimam terre sue in Vauvilla. Ex dono Willelmi de Valeil, ipsum Valeil tenendum in dominio, annuente Radulpho de Thoenio cujus feodi erat. Ex dono Gilleberti de Clara ecclesiam et decimam et terram Rogeri capellani in villa que dicitur Puteneia. Ex dono Roberti de Vidvilla medietatem decime de Widvilla. Ex dono Gerelmi de Bosco Hugonis decimam omnium hominum suorum de Bosco Hugonis. Ex dono Roberti de Aureis Vallibus decimam ejusdem ville. Ex dono Stephani et filiorum ejus Wimundi videlicet et Willelmi et Radulphi decimam terre sue de Bosco Raillaco, annuente Radulpho de Vernaco et Radulpho de Thoenio, quorum fefum erat. Ex dono Radulphi decani de Glisolis duos hospites cum hortis in villa que dicitur Merderel, annuentibus parentibus et Gaufrido domino suo de Villallet, et coram Radulpho de Toenio. Ex dono Simonis de Ulmeto decimam de Oissel, annuente uxore sua filia Rogerii de Ferraris et filio suo primogenito, quam decimam Radulphus et Warinus predicte ecclesie Castellionensi concesserant, annuente Willelmo Dircello cujus feofi erat. Ex dono Radulphi de Thoenio, filii Rogeri fundatoris ecclesie, omnia hermitagia in forresta sua de Conchis et quicunque infra forestam illam et in aliis suis silvis terram coluerit, ex toto, predicte ecclesie decimas dono et concedo, sicut ipse donavit et concessit. Ex dono Roberti filii Hisberti vicecomitis quartam partem de Dorra ; et pro illa quarta parte, quam dedit pater suus Ilbertus eidem ecclesie, et pro ista quam ipse Robertus donavit, habent monachi quinquaginta solidos in villa de Durra. Quare vollo et firmiter precipio quod predicta ecclesia de Castellione et monachi in ea servientes omnia supradicta habeant et teneant bene et in pace, libere et quiete, integre et plenarie et honorifice et cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis, sicut carte regis H. avi mei et donatorum testantur. Testibus Gaufrido archidiacono cantore, RegineReginaldo archidiacono Sareburnensi, Ricardo de Humetis constabulario, Richardo de Cauvilla, Hugone de Longo Campo, Roberto de Peiss., Sereio de Guensi. Apud Rothomagum. Richardus de Romeliaco, omnibus hominibus tam presentibus quam futuris, salutem. Noverint omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego do et concedo libere et quiete, in perpetuam elemosinam, ecclesie Saincti Petri de Castellionis et monachis ibidem Deo servientibus, pro salute anime mee, et patris et matris mee, et omnium antecessorum meorum, duodecim denarios de redditu et moltam cujusdam terre quam tenuit Gillebertus filius Petri de Ferraria apud Mancellas. Ut hec donatio rata sit imposterum et insolubiliter, authoritate sigilli mei corroboro. Testibus : Gerelmo cappellano, Renaldo de Figerolis, Guillelmo de la Lande Barre, ulo ; ex parte vero Rogerii abbatis, in cujus tempore hec donatio facta est, testes sunt : Gaufridus, prior, et Mundushus de Dangu, et conventus, David Famullus, Willelmus Episcopus, Hugo Coquus, Robertus filius Agnetis peregrinus, et plures aliisalii. Noverint omnes tam presentes quam futuri ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Willelmus de Boureyo, et heres Richardi domini de Boueryo, do et concedo et confirmo, in perpetuam elemosinam, donum quod fecit predictus Richardus de Boueryo, pater meus, ecclesie Sancti Petri Castellionis, qui in eadem ecclesia monachatum recepit, scilicet quinque solidos usualis monete currentis per Normaniamin molendino meo annuatim, ad festum Saincti Remigii, percipiendos. Ut autem hec donatio rata sit et in posterum inconcussa, sigilli mei appositione corroboro. Testibus his : Richardo de Fornellis, Robertoesl, Roberto de Buisson, Girelmo presbytero de Romeliaco, et partibus aliis. Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, Alexander de Autuill’. Noverit universitas vestra Willelmum Revel de Autuil., hominem nostrum, decimam suam totam quam apud Sanctum Vigorem tenebat et quidquid ad eandem decimam spectabat Deo et abbatie Saincti Petri de Castellione, in presentia venerabilis patripatris nostri G. Dei gratia Ebroicensis episcopi, assensu et volluntate nostra, in perpetuumperpetuam elemosinam concessisse et dedisse. Nos vero, amore Dei et caritatis intuitu, sex denarios quos nobis predicta decima debebat quamdoquando, pro tallia NovburgiNoviburgi, terra nostra erat taillata, predicte abbatie in elemosinam perpetuam dedimus et concessimus, et in manu predicti patris nostri Ebroicensis episcopi posuimus, et predicta abbatia libere et pacifice, et sine omni servitio in perpetuum possidendos. Que donatio et concessio, et inconcussa maneat et firma, eam sigilli nostri munimine roboravimus. Testibus R. cantore, E. archidiacono, magistro R. de Conchis canonico Ebroicensibus, donno R. de Cireio presbytero, Alexandro Mallard, et pluribus alliis. Alexander de Anteleio, omnibus sancte matris Ecclesie filiis, salutem. Notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod Robertus de Fontanis et heredes sui duas garbas decime quas habebant apud Fontanas et de me in feodo tenebant, dederunt monasterio Saincti Petri de Castellione, in perpetuam elemosinam tenendam et cundam, in presentia mea, qui dominus eorum et advocatus illius feodi, excepta decima quam de feodo Odonis de Cappella. Ego autem, intuitu pet contemplatione anime meæ, donationem eorum confirmavi et ex parte mea concessi et donavi, et, tam ego quam ipsi, suprasuper altare Beati Petri donationem illam fecimus sollemniter, presente S. abbate et conventusconventu ejusdem loci, et multis aliis qui ad hoc vocati erant. Ut autem elemosina ibi facta libere et quiete apud predictum monasterium resideret, heredes Roberti pepigerunt et concesserunt quod, de omni honere feodotali pro illa portione feodi que penes illos remanebat, mihi respondere. Abbas vero et conventus predicti loci, liberalitatem Roberti et heredum suorum attendentes, et necessitatibus eorum volentes, de bonis monasterii tringinta libras andegavensium eis dederunt, et insuper prefatum Robertum et Henricumfillium ejus, pro quo specialiter data est portio ilius decime que est in Alnetoultraquamultra aquam, in monachos receperunt. Hanc autem eorum donationem et meam confirmationem cupiensvallere, sigilli mei munimine roboravi. His testibus Garino Ebroicensi presentoreprecantore, magistro Willelmo de Bornigella, Willelmo et Rogero de Champanis, Rogero de Mesnil, Rogero de Housemanne, Rogero de Mesnil, Radulpho de Ruillei, Roberto filio Agnetis, Bernardo filio Huberti, Willelmo de Plancheio, Willelmo sermonario Anseri, Hugone Coquo, et multi aliis. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus qui has litteras viderint vel audierint quod ego Willelmus de Menillo, fillius Petri, fratribus et ecclesie Sancti Petri Castellionencismoultam tam deMesnillo quam de Bosco Hugonis, et de totta terra mea, ubicumque sit, ex omnibus integre, liberam et quietam concessi, tallis conditione quod ego, et familia mea, et omnes homines de totta terra mea, et omnes illi quos de cetero sive per vel per conquestum meo possepossem adjungere feodo, irent molere, sicut baniarii et consuetudinarii, ad molendinum de Fontanis, secundum consuetudinem et statum hominum ejusdem ville. Itaque, si aliquis ex illis inveniatur molleread alliud molendinum, secundum consuetudinem riverrie corrigatur. Sed ego hanc ibi libertatem habeo quod si, precedenti die, molendinario adventum meum ad molendinum mandavero, ipse preparabit mihi locum et servabit usque ad nonam sequenti die, accepturus de molendinario unum buccellum plenum, una vice de melior , altera de altero. Ut autem hec pactio rata sit et constans, eam sigilli mei munimine roboravi. Hec facta sunt et confirmata apud Castellium existent. Testibus Galtero priore de Goe, Amarico de Landis, R de Sace, Ogero Famulo, Hugone Molendinario, Geroldo de Noa, Willelmo Sermocinatore, Henrico filio Radulphi, Rogero filio Radulphi, Rogero Botin, Willelmo filio Ob., Hugone fratre abbatis, Roberto fillio Roberti, Rogero clerico, Hugone Coquo, Dere Coquo, et multis aliis ibi astentibus, coram conventu. Sciant omnes tam presentes quam futuri ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Gillebertus de Aureis Vallibus do et concedo, assensu Avicie conjugis mæe, pro salute anime mee, et uxoris, et patris mei, et matris, et antecessorum meorum, ecclesie Saincti Petri Castellionis et monachis ibidem Deo famulantibus decimam meam de Aureis Vallibus integre, liberam et quietam, in perpetuam elemosinam, talli etiam conditione quod nos et omnes amici nostri qui ex hoc seculo transacti sunt atque futuri, simus particepesparticipes orationum et omnium beneficiorum que in predicta ecclesia amplius fient. Hujus rei testes sunt : Aubertus de Saincto Carilepho, Radulphus Josselinus, Willelmus filius Radulphi Josselini, Gilbertus Josselinus et Gilbertus Dagot, Odo prepositus, et alii multi. omnibus hominibus tam futuris quam presentibus Simon de Aneto do et concedo, libere et quiete, monachis Saincti Petri de Castellione, annuente Johanne et Adam fratre ejus, omnem consuetudinem theloneum de omnibus rebus eorum propriis apud Sainctum Elerium et apud Boehval, pro salute anime meæe, et antecessorum meorum, et prolis a Deo mihi concesse. sunt testes : Willermus de Cauchemule monachus Be, Johannes socius ejus, Robertus de Salceio, Robertus, Garo Musteil ».

Acte n° 230 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – notification

constitutus coram nobis, Willelmus de Hovitevilla miles, recognovit quod, cum pater suus, cujus anima requiescat in pace, quondam contulisset monachis Gemmeticensibus, in puram et perpetuam elemosinam, unum arpentum vinee situm apud Sanctum Martinum de Boafle, quod vocatur Heldebert, ipse elemosinam illam concesserat, et adhuc concedebat, et se garantisaturum promittebat.

Acte n° 232 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – confirmation

nos dilectorum nostrorum filiorum Rogeri de Essartis, de decem solidis annuatim in molendino de Verrieres, ad festum beati Remigii percipiendis, similiter etiam de decima ejusdem molendini ; Willelmi Chevroel, de toto illo tenemento apud Olmes quod tenebat de Henrico de Aufay ; Gilleberti quoque Chevroel, filii ejus, de eodem tenemento et de quodam sextario bladi ; Willelmi Burnel, de decimis de omnibus terris suis in parrochia de Quercu ; Gilleberti de Quercu, de medietate ecclesie de Quercu, ex dono Gilleberti avi sui, et Willelmi patris sui, sed et de quodam herberguamento apud Quercum, ex propria donatione sua ; Huberti de Nagelet, de duabus partibus decimarum bladi de toto feodo suo de Nagelet ; Radulfi de Bosco Joscelini, de duabus partibus decimarum bladi de toto feodo suo de Bosco Joscelini ; Gilleberti de Arsiciis presbyteri, et Ricardi fratris sui, de duabus partibus decimarum bladi de toto feodo suo de Arsiciis, concessione fratrum suorum, Laurencii scilicet et Radulfi, Symonis et Gualerani ; et aliis quibusdam donationibus, concessionibus et confirmationibus Deo, et beate Marie de Lyra, et monachis ibidem Deo servientibus, a predictis fidelibus factis, cartulas inspexisse, legisse et intellexisse.

Acte n° 233 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – L. – charte – confirmation

Hugo de Ferrariis, assensu Isabelle uxoris sue, duas partes decime terrarum suarum, quas duas partes jure hereditario et in laico feodo possidebat, apud Hulmes, in manus nostras resignavit.

Acte n° 234 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – confirmation

nos dilectorum filiorum nostrorum Drogonis de Fontenill., de quatuor sextariis bladi in molendino suo del Ratier annuatim percipiendis ; Mathei de Bosco Anserii, de illa medietaria et de illo tenemento quod Christianus Chacepein de eodem Matheo tenebat ; Radulfi de Herlenviler, de donatione Roberti fratris sui, scilicet de sex acris terre quas Terricus Beivin de eo tenebat ; Johannis de Joe, de quadam terra apud Nucearium, que appellatur campus de Boeleto ; Gerardi de Auvernay, de uno quarterio molendini de Nealfe, et de feodo quod fuit Bomerii apud Launeel ; Roberti de Fonte, de decem acris terre juxta Berouderiam ; Radulfi le Graverenc, et Willelmi fratris sui, et Henrici nepotis eorum, de quatuor acris terre apud Boscum Renoudi, et de tercia parte feodi Droardi et Gileberti fratrum, et de quodam herberguamento apud Barram, et quadam terra que jacet juxta crucem Radulfi Dabroc ; et aliis quibusdam donationibus, concessionibus et confirmatoibus Deo, et Beate Marie de Lyra, et monachis ibidem Deo servientibus, a predictis fidelibus factis, cartulas inspexisse, legisse et intellexisse.

Acte n° 235 – [1203, 16 février-1220, 31 janvier] – Lucas – charte – confirmation

nos dilectorum filiorum Henrici de Ferrariis, de dono Gauquelini patris sui et Henrici avi sui, de una masura libera apud Cambresium ; Ernulfi de Manle, de vinginti solidatis terre apud Gloz ; Philippi Faguet, de sex acris terre in perrochiaparrochia de Junchereiz ; Johannis de Sakenwilla, de terris et redditibus quosquas Gilibertus Hugo et Willelmus Labuffe tenuerunt in feodo de Boterellis ; Emme matris ejusdem Johannis, de vinginti solidis in prepositura de Nova Lira ; Willelmi Brostechapon, de dono Radulfi patris sui, scilicet de toto tenemento Radulfi de Bernier, et de quibusdam decimis, ex dono Roberti Fauket ; item Johannis de Sakenwilla, de confirmatione predicti tenementi et predictarum decimarum ; Gervasii de Merle, de terra de Vernet ; Nicholai de Gloz, de confirmatione ejusdem terre ; item ejusdem Nicholai, de quibusdam terris apud Les Fretiz ; et aliis quibusdam donationibus, concessionibus et confirmationibus Deo, et Beate Marie de Lira, et monachis ibidem Deo servientibus, a predictis fidelibus factis, cartulas inspexisse, legisse et intellexisse.

Acte n° 244 – 1220, 15 août – R. – charte – règlement cathédral

Porro, cum teneamur providere ceram ad luminare ecclesie nostre et, in majoribus sollempnitatibus, de antiqua consuetudine, in candelabro sint septem cerei accensi, quia festum Annuntiationis dominice, usque ad tempus nostrum, sine ista extitit sollempnitate,

Acte n° 245 – 1220, octobre – R. – charte – incorporation

cum dilectus filius et concanonicus noster Willelmus Bole jus patronatus Sancti Clari de Derchaio a dilecto filio Willelmo domino de Saquenvilla aquisisset, et penes quondam venerabilem patrem nostrum Lucam bone memorie, tam de dicto patronatu quam de dicta ecclesia cum pertinentiis suis ordinandi potestas ad libitum suum, assensu et voluntate dictorum W. et W., reddidisset, idem dictus pater, longa egritudine detentus et tandem morte preventus, quod de ordinatione dictorum patronatus et ecclesie cum pertinentiis suis proposuerat, imperfectum reliquit.

Acte n° 249 – 1222 (n. s.), février – R. – charte – confirmation

Gillebertus Capreolus de Nongento resignavit in manu nostra omnia quecumque monachi de Noa habent et possident de dono suo et de dono Willelmi Capreoli patris sui, et omnium antecessorum et hominum suorum, tam in terris quam in decimis, et redditibus, et omnibus aliis rebus, libera omnino ab omnibus et quieta, in perpetuam elemosinam, sicut in cartis dicti Gilleberti et Willelmi patris ipsius continetur.

Acte n° 250 – 1222, juillet – R. – charte – jugement

cum contentio verteretur coram nobis inter abbatem et conventum Sancti Ebrulfi ex una parte, et Gillebert Gouz militem ex altera, super jure patronatus ecclesie Sancti Martini de Sarneriis,

Acte n° 251 – 1222, 29 décembre – Radulfus – vidimus – confirmation

nos litteras bonæe memoriæe predecessoris nostri Rotrodi, quondam Ebroicensis episcopi, inspexisse sub hac forma : (texte de l’acte n° 32)

Acte n° 252 – 1222 – R. – charte – règlement conflit

cum in presentia nostra mota esset controversia inter venerabilem virum H. decanum Ebroicensem et W. de Argences militem, super cappella quam idem Willelmus construxerat in herbergagio suo de Haimnonvilla, in qua eciam altare erexerat, quia contra jus prefati decani vel decanatus Ebroicensis dictus W. aliquid attentare noluit, ipse promisit et concessit quod numquam celebrabitur divinum officium in ditta capella per eum, nec aliquo modo procurabit quod ibi celebretur, nisi de assensu preditti decani vel ipsius successoris.

Acte n° 256 – 1223 – R. – charte – incorporation

nos inspexisse cartas Johannis de Ferreriis militis et Guidonis de Curia super donacione patronatus ecclesie Sancti Martini de Muncellis, quam fecerunt decano et capitulo Ebroicensibus.

Acte n° 257 – 1223 – R. – charte – incorporation

respicientes paupertatem monasterii Sancti Salvatoris Ebroicensis et monialium ibidem Deo servientium, misericordia moti super eas, ut saltem in aliquo earum relevemus inopiam,

Acte n° 262 – 1234 (n. s.), 3 février – L. / Ricardus de Passorio – charte – règlement conflit

cum contencio verteretur inter abbatem et conventum Gemeticenses ex una parte, et decanum et capitulum Ebroicense ex altera, super quadam camera, et ei contigua, et quodam fossato juxta pontem regis, tamdem, pro bono pacis, ditte partes in nos compromiserunt, pena ad quadraginta librarum turonensium quod fideliter observarent quidquid nos super dicta contencione duxerimus ordinandum.